LOGOI

Passage

Plautus, Mostellaria 2.1

lat plautus phi013 perseus lat2

Tranio Iúppiter supremus summis opibus atque industriis me periisse et Philolachetem cupit erilem filium. occidit Spes nostra, nusquam stabulum est Confidentiae, nec Salus nobis saluti iam esse, si cupiat, potest: ita mali, maeroris montem maximum ad portum modo conspicatus sum: erus advenit peregre, periit Tranio. ecquis homo est, qui facere argenti cupiat aliquantum lucri, quí hodie sese excruciari meam vicem possit pati? ubi sunt isti plagipatidae, ferritribaces viri, vel isti qui hosticas trium númmum causa subeunt sub falas, ubi quinis aut denis hastis corpus transfigi solet? ego dabo ei talentum, primus qui in crucem excucurrerit; sed ea lege, ut offigantur bis pedes, bis bracchia. ubi id erit factum, a me argentum petito praesentarium. sed ego—sumne infelix, qui non curro curriculo domum? Philolaches Adest adest opsonium. eccum Tranio a portu redit. Tranio Philolaches. Philolaches Quid est? Tranio Et ego et tu— Philolaches Quid et ego et tu? Tranio Periimus. Philolaches Quid ita? Tranio Pater adest. Philolaches Quid ego ex te aúdio? Tranio Absumpti sumus. pater inquam tuos venit. Philolaches Vbi is est, obsecro? Tranio adest. Philolaches Quis id ait? quis vidit? Tranio Egomet inquam vidi. Philolaches Vae mihi. quid ego ago? Tranio Nam quid tu, malum, me rogitas quid agas? accubas. Philolaches Tutin vidisti? Tranio Egomet, inquam. Philolaches Certe? Tranio Certe inquam. Philolaches Occidi, si tu vera memoras. Tranio Quid mihi sit boni, si mentiar? Philolaches Quid ego nunc faciam? Tranio Iube haec hinc omnia amolirier. quis istic dormit? Philolaches Callidamates. Tranio Suscita istum, Delphium. Delphivm Callidamates, Callidamates, vigila. Callidamates Vigilo, cedo bibam. Delphivm Vigila. pater advenit peregre Philolachis. Callidamates Valeat pater. Philolaches Valet ille quidem, atque ego disperii. Callidamates Bis periisti? qui potest? Philolaches Quaeso edepol, exsurge; pater advenit. Callidamates Tuos venit pater? iube abíre rursum. quíd illi reditio etiam húc fuit? Philolaches Quid ego agam? pater iam híc me offendet miserum adveniens ebrium, aedis plenas convivarum et mulierum. miserum est opus, igitur demum fodere puteum, úbi sitis fauces tenet; sicut ego adventu patris nunc quaero quid faciam miser. Tranio Ecce autem iterum hic deposivit caput et dormit. suscita. Philolaches Etiam vigilas? pater, inquam, aderit iam hic meus. Callidamates Ain tu, pater? cedo soleas mihi, ut arma capiam. iam pol ego occidam patrem. Philolaches Perdis rem. Delphivm Tace, amabo. Tranio Abripite hunc intro actutum inter manus. Callidamates Iam hercle ego vos pro matula habebo, nisi mihi matulam datis. Philolaches Perii. Tranio Habe bonum animum: ego istum lepide medicabo metum. Philolaches Nullus sum. Tranio Taceas: ego qui istaec sedem meditabor tibi. satin habes, si ego advenientem íta patrem faciam tuom, non modo ne intro eat, verum etiam ut fugiat longe ab aedibus? vos modo hinc abite intro atque haec hinc propere amolimini. Philolaches Vbi ego ero? Tranio Vbi maxime esse vis: cum hác, cum istac eris. Delphivm Quid si igitur abeamus hinc nos? Tranio Non hoc longe, Delphium. nam intus potate hau tantillo hác quidem causa minus. Philolaches Ei mihi, quam ístaec blanda dicta quo evenant madeo metu. Tranio Potin animó ut sis quieto et facias quod iubeo? Philolaches Potest. Tranio Omnium primum, Philematium, intro abi, et tu, Delphium. Delphivm Morigerae tibi erimus ambae.— Tranio Ita ille faxit Iuppiter. animum advorte nunciam tu quae volo accurarier. omnium primumdum aédes iam face occlusae sient; intus cave muttire quemquam siveris. Philolaches Curabitur. Tranio Tamquam si intus natus nemo in aedibus habitet. Philolaches Licet. Tranio Neu quisquam responset, quando hasce aedis pultabit senex. Philolaches Numquid aliud? Tranio Clavem mi harunc aedium Laconicam iam iube efferri intus: hasce ego aedis occludam hinc foris. Philolaches In tuam cústodelam meque et meas spes trado, Tranio.— Tranio Pluma haud interest, patronus an cliens probior siet. Homini, cui nulla in pectore est audacia, quamvis desubito facile est facere nequiter: verum id videndum est, id viri docti est opus, quae designata sint et facta nequiter, tranquille cuncta et ut proveniant sine malo, ne quid potiatur, quam ob rem pigeat vivere. sicut ego efficiam, quae facta hic turbavimus, profecto ut liqueant omnia et tranquilla sint neque quicquam nobis pariant ex se incommodi. sed quid tu egredere, Sphaerio? Pver Iamiam Tranio Optime. praeceptis paruisti. Pver Iussit maximo opere orare, ut patrem aliquo absterreres modo, ne intro iret ad se. Tranio Quin etiam illi hoc dicito, facturum me, ut ne etiam aspicere aedis audeat, capite obvoluto ut fugiat cum summo metu. clavem cedo atque abi intro atque occlude ostium, et ego hinc occludam.—iube venire nunciam. ludos ego hodie vivo praesenti hic seni faciam, quod credo mortuo numquam fore. concedam a foribus huc, hinc speculabor procul, unde advenienti sarcinam imponam seni.

Provenance