Passage
Plautus, Mostellaria 3.1
lat plautus phi013 perseus lat2
Danista Scelestiorem ego annum argento faenori numquam ullum vidi quam hic mihi annus optigit. a mani ad noctem usque in foro dego diem, locare argenti nemini nummum queo. Tranio Nunc pol ego perii plane in perpetuom modum. danista adest, qui dedit argentum faenore, qui amica est empta quoque opus in sumptus fuit. manifesta res est, nisi quid occurro prius, ne hóc senex resciscat. ibo huic obviam. sed quidnam hic sese tam cito recipit domum? metuo ne de hac re quippiam indaudiverit. accedam atque adpellabo. ei quam timeo miser. nihil est miserius quam animus hominis conscius, sicut me † habet. verum utut res sese habet, pergam turbare porro: ita haec res postulat. unde is? Theopropides Conveni illum unde hasce aedis emeram. Tranio Numquid dixisti de illo quod dixi tibi? Theopropides Dixi hercle vero ómnia. Tranio Ei misero mihi, metuo ne techinae meae perpetuo perierint. Theopropides Quid tute tecum? Tranio Nihil enim. sed dic mihi, dixtine quaeso? Theopropides Dixi, inquam, ordine omnia. Tranio Etiam fatetur de hospite? Theopropides Immo pernegat. Tranio Negat scelestus? Theopropides Negitat inquam. Tranio Cogita: non confitetur? Theopropides Dicam si confessus sit. quid nunc faciundum censes? Tranio Egon quid censeam? cape, obsecro hercle, cúm eo úna iudicem (sed eum videto ut capias, qui credat mihi): tam facile vinces quam pirum volpes comest. Danista Sed Philolachetis servom éccum Tranium, qui mihi neque faenus neque sortem argenti danunt. Theopropides Quo té agis? Tranio Nec quoquam abeo. né ego sum miser, scelestus, natus dis inimicis omnibus. iam illo praesente adibit. ne ego homo sum miser, ita et hinc et illinc mi exhibent negotium. sed occupabo adire. Danista Hic ad me it, salvos sum, spes est de argento. Tranio Hílarus est: frustra est homo. salvere iubeo te, Misargyrides, bene. Danista Salve et tu. quid de argentost? Tranio Abi sis, belua. continuo adveniens pilum iniecisti mihi. Danista Hic homo est inanis. Tranio Hic homo est certe háriolus. Danista Quin tu istas mittis tricas? Tranio Quin quid vis cedo. Danista Vbi Philolaches est? Tranio Numquam potuisti mihi magis opportunus advenire quam advenis. Danista Quid est? Tranio Concede huc. Danista Quin mihi faenus redditur? Tranio Scio té bona esse voce, ne clama nimis. Danista Ego hercle vero clamo. Tranio Ah, gere morem mihi. Danista Quid tibi ego morem vis geram? Tranio Abi quaeso hinc domum. Danista Abeam? Tranio Redito huc circiter meridie. Danista Reddeturne igitur faenus? Tranio Reddeturne. abi. Danista Quid ego huc recursem aut operam sumam aut conteram? quid si hic manebo potius ad meridie? Tranio Immo abi domum, verum hercle dico, abi modo. Danista Quin vos mihi faenus date. quid hic nugamini? Tranio Eu hércle, ne tu—abi modo, ausculta mihi. Danista Iam hercle ego illum nominabo. Tranio Euge strenue. beatus vero es nunc, quom clamas. Danista Meum peto. multos me hoc pacto iam dies frustramini. molestus si sum, reddite argentum: abiero. responsiones omnes hoc verbo eripis. Tranio Sortem accipe. Danista Immo faenus, id primum volo. Tranio Quid ais tu, ómnium hominum taeterrime? venisti huc te extentatum? agas quod in manu est. non dat, non debet. Danista Non debet? Tranio Ne frit quidem ferre hinc potes. an metuis ne quo abeat foras urbe exulatum faenoris causa tui, quoi sortem accipere iam licet? Danista Quin non peto sortem: illuc primum, faenus, reddundum est mihi. Tranio Molestus ne sis. nemo dat, age quid lubet. tu solus, credo, faenore argentum datas. Danista Cedo faenus, redde faenus, faenus reddite. daturin estis faenus actutum mihi? datur faenus mihi? Tranio Faenus illic, faenus hic. nescit quidem nisi faenus fabularier. ultro te. neque ego taetriorem beluam vidisse me umquam quemquam quam te censeo. Danista Non edepol tu nunc me istis verbis territas. Theopropides calidum hoc est: etsi procul abest, urit male. quod illúc est faenus, opsecro, quod illíc petit? Tranio Pater eccum advenit peregre non multo prius illius, is tibi et faénus et sortem dabit, ne inconciliare quid nos porro postules. vide num moratur. Danista Quin feram, si quid datur. Theopropides Quid ais tu? Tranio Quid vis? Theopropides Quis illic est? quid illíc petit? quid Philolachetem gnatum compellat meum sic et praesenti tibi facit convicium? quid illí debetur? Tranio Obsecro hercle, illud iube obici illi argentum ob os impurae beluae. Theopropides Iubeam—? Tranio Iuben homini argento os verberarier? Danista Perfacile ego ictus perpetior argenteos. Tranio Audin? videturne, obsecro hercle, idoneus, danista qui sit, genus quod improbissimum est. Theopropides Non ego istuc curo qui sit quid sit unde sit: id volo mihi dici, id me scire éxpeto, quod illud argentum est? Tranio Est—huic debet Philolaches paulum. Theopropides Quantillum? Tranio Quasi—quadraginta minas; ne sane id multum censeas. Theopropides Paulum id quidem est. adeo etiam argenti faenus creditum audio. Tranio Quattuor quadraginta illi debentur minae, et sors et faenus. Danista Tantumst, nihilo plus peto. Tranio Velim quidem hercle ut uno nummo plus petas. dic te daturum, ut abeat. Theopropides Egon dicam dare? Tranio Dic. Theopropides Egone? Tranio Tu ipsus. dic modo, ausculta mihi. promitte, age inquam: ego iubeo. Theopropides Responde mihi: quid eo est argento factum? Tranio Salvom est. Theopropides Solvite vosmet igitur, si salvomst. Tranio Aedis filius tuos emit. Theopropides Aedis? Tranio Aedis. Theopropides Euge, Philolaches patrissat: iám homo in mercatura vortitur. ain tu, aedis? Tranio Aedis inquam. sed scin quoius modi? Theopropides Qui scire possum? Tranio Vah. Theopropides Quid est? Tranio Ne me roga. Theopropides Nam quid ita? Tranio Speculo claras, candorem merum. Theopropides Bene hercle factum. quid, eas quanti destinat? Tranio Talentis magnis totidem quot ego et tu sumus. sed arraboni has dedit quadraginta minas; hinc sumpsit quas ei dedimus. satin intellegis? nam postquam haec aedes ita erant, ut dixi tibi, continuo est alias aedis mercatus sibi. Theopropides Bene hercle factum. Danista Heus, iam adpetit meridie. Tranio Absolve hunc quaeso, vomitu ne hic nos enecet. Theopropides Adulescens, mecum rém habe. Danista Nempe aps te petam? Theopropides Petito cras. Danista Abeo: sat habeo, si cras fero.— Tranio Malum quod isti di deaeque omnes duint, ita mea consilia perturbat paenissime. nullum edepol hodie genus est hominum taetrius nec minus bono cum iure, quam danisticum. Theopropides Qua in regione istas aedis emit filius? Tranio Ecce autem perii. Theopropides Dicisne hoc quod te rogo? Tranio Dicam. sed nomen domini quaero quid siet. Theopropides Age comminiscere ergo. Tranio Quid ego nunc agam, nisi ut in vicinum hunc proximum , eas émisse aedis huius dicam filium? calidum hercle esse audivi optimum mendacium. quidquid dei dicunt, id decretumst dicere. Theopropides Quid igitur? iam commentus es? Tranio Di istum perduint— (immo istunc potius) de vicino hoc proximo tuos emit aedis filius. Theopropides Bonan fide? Tranio Siquidém tu argentum redditurus es, tum bona, si redditurus non es, non emit bona. non in loco emit perbono? Theopropides Immo in optumo. cupio hercle inspicere hasce aedis. pultadum fores atque evoca aliquem íntus ad te, Tranio. Tranio Ecce autem perii. nunc quid dicam nescio. iterum iam ad unum saxum me fluctus ferunt. quid nunc? non hercle quid nunc faciam reperio: manufesto teneor. Theopropides Evocadum aliquem ocius, roga círcumducat. Tranio Heus tu, at hic sunt mulieres: videndumst primum, utrum eae velintne an non velint. Theopropides Bonum aequomque oras. i, percontare et roga. ego hic tantisper, dum exis, te opperiar foris. Tranio Di te deaeque ómnes funditus perdant, senex, itá mea consilia undique oppugnas male. euge, optume eccum aédium dominus foras Simo progreditur intus. huc concessero, dum mihi senatum consili in cor convoco. igitur tum accedam hunc, quando quid agam invenero. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable