Passage
Plautus, Mostellaria 3.2
lat plautus phi013 perseus lat2
Simo Mélius anno hóc mihi nón fuit domi, néc quod una ésca me iúverit magis. prándium uxór mihi pérbonum dedit, núnc dormitúm iubet me íre: minime. nón mihi fórte visum ílico fuit, mélius quom prándium quám solet dedit: vóluit in cúbiculum abdúcere me anus. nón bonust sómnus de prándio. apage. clánculum ex aédibus me édidi foras. tóta turgét mihi uxór, scio, domi. Tranio Rés parata ést mala in vésperum huic seni. nam ét cenandum ét cubandúmst ei male. Simo Quóm magis cógito cúm meo animo: sí quis dotátam uxorem átque anum habet, néminem sóllicitat sópor: ibi omnibus íre dormítum odio est véluti nunc mihi éxsequi cérta res ést, ut abeam pótius hinc ád forum quám domi cubem. átque pol néscio, ut móribus sient vóstrae: haec sát scio quám me habeat male. péius posthác fore quám fuit mihi. Tranio Ábitus tuos tíbi, senex, fécerit male: níhil erit, quód deorum úllum accusites; te ípse iure óptimo mérito incusés licet. témpus nunc ést senem hunc ádloqui mihi. hóc habet. répperi quí senem dúcerem, quó dolo a mé dolorém procul péllerem. áccedam. dí te ament plúrimum, Simo. Simo Sálvos sis, Tránio. Tranio Út vales? Simo Nón male. quíd agis? Tranio Hominem óptumum téneo. Simo Amicé facis, quóm me laudás. Tranio Decet. Simo Cérte. quin mutuomst: hércle ted haú bonum téneo servóm manu. Theopropides Tranio Simo quíd nunc? quam móx? Tranio Quid est? Simo Quód solet fíeri hic íntus. Tranio Quid id est? Simo Scis iam quíd loquar. síc decet. morem geras. víta quam sít brevis, simul cógita. Tranio quid ehem, víx tandem percépi super his rébus nostris té loqui. Simo músice hercle ágitis aetátem, ita ut vós decet, vino et victu probo, piscatu electili vitam colitis. † Tranio Immo vita antehac erat: nunc nobis omnia haec exciderunt simul. Simo Quidum? Tranio Ita óppido occidimus omnes, Simo. Simo Non taces? prospere vobis cuncta usque adhuc processerunt. Tranio Ita ut dicis facta hau nego. nos profecto probe ut voluimus viximus. séd, Simo, ita nunc ventus navem nostram deseruit. Simo Quid est? quó modo? Tranio Péssimo. Simo Quaéne subdúcta erat túto in terra? Tranio Eí. Simo Quid est? Tranio Mé miserum, occidi. Simo Quí? Tranio Quia venit navis, nostrae navi quae frangat † ratem. Simo Vellem út tu velles, Tranio. sed quid est negoti? Tranio Eloquar. erus péregre venit. Simo Tunc tibi portenditur, inde férriterium, postea crux. Tranio Per tua te genua obsecro, ne indícium ero facias meo. Simo É me, ne quid metuas, nil sciet. Tranio Patrone, salve. Simo Nil moror mi istius modi clientis. Tranio Nunc hoc quod ad te noster me misit senex— Simo Hoc mihi responde primum, quod ego te rogo: iam de istis rebus voster quid sensit senex? Tranio Nil quicquam. Simo Numquid increpavit filium? Tranio Tam liquidust quam liquida esse tempestas solet nunc te hoc orare iussit opere maximo, ut sibi liceret inspicere hasce aedis tuas. Simo Non sunt venales. Tranio Scio equidem istuc. sed senex gynaeceum aedificare volt hic in suis et balineas et ambulacrum et porticum. Simo Quid ergo somniavit? Tranio Ego dicam tibi. dare volt uxorem filio quantum potest, ad eam rem facere volt novom gynaeceum. nam sibi laudavisse hasce ait architectonem nescio quem exaedificatas insanum bene; nunc hinc exemplum capere volt, nisi tu nevis. nam ille eo maiore hinc opere ex te exemplum petit, quia isti úmbram aestate tíbi esse audivit perbonam sub sicco lumine usque perpetuom diem. Simo Immo edepol vero, quom usquequaque umbra est, tamen sol semper hic est usque a mani ad vesperum: quasi flagitator astat usque ad ostium, nec mi umbra hic usquamst, nisi si in puteo quaepiamst. Tranio Quid, Sarsinatis ecqua est, si Vmbram non habes? Simo Molestus ne sis. haec sunt sicut praedico. Tranio At tamen inspicere volt. Simo Inspiciat, si lubet; si quid erit quod illi placeat, de exemplo meo ipse aedificato. Tranio Eon, voco huc hominem? Simo I, voca. Tranio Alexándrum magnum atque Agathoclem aiunt maximas duo rés gessisse: quid mihi fiet tertio, qui solus facio facinora immortalia? vehit hic clitellas, vehit hic autem alter senex. novicium mihi quaestum institui non malum: nam muliones mulos clitellarios habent, at égo habeo homines clitellarios. magni sunt oneris: quidquid imponas vehunt. nunc húnc hau scio án conloquár. congrediar. heus Théopropides. Theopropides Hém quis hic nóminat me? Tranio Eró servos múltis modís fidus. Theopropides Únde is? Tranio Quod me miseras, adfero omne impetratum. Theopropides Quid illíc, opsecro, tam diu destitisti? Tranio Seni non erat otium, id sum opperitus. Theopropides Antiquom optines hoc tuom, tardus ut sis. Tranio Heus tu, si voles verbum hóc cogitare, simul flare sorbereque haud factu facilest. ego híc esse et íllic simitu hau pótui. Theopropides Quid nunc? Tranio Vise, specta tuo usque arbitratu. Theopropides Age i, duce me. Tranio Num moror? Theopropides Supsequor te. Tranio Senex ipsus te ante ostium eccum opperitur. sed ut maestus est se hasce aedis vendidisse. Theopropides Quid tandem? Tranio Orat ut suadeam Philolacheti, ut istas remittat sibi. Theopropides Haud opinor. sibi quisque ruri metit. si male emptae forent, nobis istas redhibere haud liceret. lucri quidquid est, id domum trahere oportet. misericordias hominem oportet. Tranio Morare hercle facis. subsequere. Theopropides Fiat. dó tibi ego operám. Tranio Senex illíc est. em, tibi ádduxi hominem. Simo Sálvom te advenisse peregre gaudeo, Theopropides. Theopropides Dei te ament. Simo Inspicere te aedis has velle aiebat mihi. Theopropides Nisi tibi est incommodum. Simo Immo commodum. i intro atque inspice. Theopropides At enim mulieres— Simo Cave tu ullam flocci faxis mulierem. qua libet perambula aedis oppido tamquam tuas. Theopropides Tamquam? Tranio Ah, cave tu ílli obiectes nunc in aegritudine, te has emisse. non tu vides hunc, voltu uti tristi est senex? Theopropides Video. Tranio Ergo inridere ne videare et gestire admodum; noli facere mentionem te has emisse. Theopropides Intellego, et bene monitum duco, atque esse existumo humani ingeni. quid nunc? Simo Quin tu is intro, atque otiose perspecta ut lubet. Theopropides Bene benigneque arbitror te facere. Simo Factum edepol volo. Theopropides Tranio Viden vestibulum ante aedis hoc et ambulacrum cuius modi? Theopropides Luculentum edepol profecto. Tranio Age specta postes cuius modi, quanta firmitate facti et quanta crassitudine. Theopropides Non videor vidisse postis pulchriores. Simo Pol mihi eo pretio empti fuerant olim. Tranio Audin fuerant dicere? vix videtur continere lacrimas. Theopropides Quanti hosce emeras? Simo Tris minas pro istis duobus praeter vecturam dedi. Theopropides Hercle qui multo improbiores sunt quam a primo credidi. Tranio Quapropter? Theopropides Quia edepol ambo ab infimo tarmes secat. Tranio Intempestivos excisos credo, id eis vitium nocet. atque etiam nunc satis boni sunt, si sunt inducti pice; non enim haec pultiphagus opifex opera fecit barbarus. viden coagménta in foribus? Theopropides Video. Tranio Specta, quam arte dormiunt. Theopropides Dormiunt? Tranio Illud quidem, ut conivent, volui dicere. satin habes? Theopropides Vt quidquid magis contemplo, tanto magis placet. Tranio Viden pictum, ubi ludificat cornix una volturios duos? Theopropides Non edepol video. Tranio At ego video. nam inter volturios duos cornix astat, ea volturios duo vicissim vellicat. quaeso huc ad me specta, cornicem ut conspicere possies. iam vides? Theopropides Profecto nullam equidem illic cornicem intuor. Tranio At tu isto ad vos optuere, quoniam cornicem nequis conspicari, si volturios forte possis contui. Theopropides Omnino, ut te absolvam, nullam pictam conspicio hic avem. Tranio Age, iam mitto, ignosco: aetate non quis optuerier. Theopropides Haec, quae possum, ea mihi profecto cuncta vehementer placent. Simo Latius démum est operae pretium ivisse. Theopropides Recte edepol mones. Simo Eho istum, puere, circumduce hasce aedis et conclavia. nam egomet ductarem, nisi mi esset apud forum negotium. Theopropides Apage istum a me perductorem, nil moror ductarier. quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam. Simo Aedis dico. Theopropides Ergo intro eo igitur sine perductore. Simo Ilicet. Theopropides Ibo intro igitur. Tranio Mane sis videam, ne canis— Theopropides Agedum vide. Tranio Est! abi, canis. est! abin diérecta? abin hinc in malam crucem? at etiam restas? est! ábi istinc. Simo Nil pericli est, age modo. tam placidast, quam feta. quam vis ire intro audacter licet. eo ego hinc ad forum.— Theopropides Fecisti commode, bene ambula. Tranio, age, canem istam a foribus aliquis abducat face, etsi non metuenda est. Tranio Quin tu illam aspice ut placide accubat; nisi molestum vis videri te atque ignavom. Theopropides Iam ut lubet. sequere hac me igitur.— Tranio Equidem haud usquam a pedibus apscedam tuis.—