LOGOI

Passage

Plautus, Mostellaria 4.2

lat plautus phi013 perseus lat2

Pinacivm Máne tu atque adsiste ílico, Phánisce. etiam respicis? Phaniscvs Míhi molestus ne sies. Pinacivm Víde ut fastidit simia. manésne ilico, ímpure párasite? Phaniscvs quí parasitus sum? Pinacivm Égo enim dicam: cíbo perduci pótis es quovis. Phaniscvs Mihi súm, libet esse. quid íd curas? Pinacivm Ferócem facís, quia te érus amat. Phaniscvs Vah, oculí dolent. Pinacivm Cur? Phaniscvs Quia fúmus molestust. Pinacivm Tace sís, faber, qui cúdere soles plúmbeos nummos. Phaniscvs Nón potes tu cógere me, ut tíbi male dicam. novít erus me. Pinacivm Suám quidem pól culcitulam opórtet. Phaniscvs Si sóbrius sis, male nón dicas. Pinacivm Tibi obtémperem, cum tu míhi nequeas? Phaniscvs Át tu mecum, péssime, ito advérsus; quaeso hercle abstine iám sermonem de istis rebus. Pinacivm Faciam, et pultabo fores. heus, écquis hic est, máximam qui hís iniuriam foribús defendat? écquis has aperít foris? nemo hínc quidem foras éxit. ut esse áddecet nequam hominés, ita sunt. sed eó magis cauto est ópus, ne huc exeát qui male me múlcet.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable