Passage
Plautus, Mostellaria 4.4
lat plautus phi013 perseus lat2
Phaniscvs Hic quidem neque convivarum sonitus, item ut antehac fuit, neque tibicinam cantantem neque alium quemquam audio. Theopropides Quae illaec res est? quid illisce homines quaerunt apud aedis meas? quid volunt? quid intro spectant? Pinacivm Pergam pultare ostium. heus, reclude, heus, Tranio, etiamne aperis? Theopropides Quae haec est fabula? Pinacivm Etiamne aperis? Callidamati nostro adversum venimus. Theopropides Heus vos, pueri, quid istic agitis? quid istas aedis frangitis? Phaniscvs Heus senex, quid tu percontare ad te quod nihil attinet? Theopropides Nihil ad me attinet? Phaniscvs Nisi forte factus es praefectus novos, qui res alienas procures, quaeras videas audias. Theopropides Non sunt istae aedis, ubi statis. Phaniscvs Quid ais? an iam vendidit aedis Philolaches? aut quidem iste nos defrustratur senex. Theopropides Vera dico. sed quid vobis est negoti hic? Phaniscvs Eloquar. erus hic noster potat. Theopropides Erus hic voster potat? Phaniscvs Ita loquor. Theopropides Puere, nimium delicatus es. Phaniscvs Ei advorsum venimus. Theopropides Cui homini? Phaniscvs Ero nostro. quaeso, quotiens dicendumst tibi? Theopropides Puere, nemo hic habitat. nam te esse arbitror puerum probum. Phaniscvs Non hic Philolaches adulescens habitat hisce in aedibus? Theopropides Habitavit, verum emigravit iam diu ex hisce aedibus. Pinacivm Senex hic elleborosust certe. Phaniscvs Erras pervorse, pater. nam nisi hinc hodie emigravit aut heri, certo scio hic habitare. Theopropides Quin sex menses iam hic nemo habitat. Pinacivm Somnias. Theopropides Egone? Pinacivm Tu. Theopropides Tu ne molestus es. sine me cum puero loqui. nemo habitat. Phaniscvs Habitat profecto, nám heri et nudius tertius, quartus, quintus, sextus, usque postquam hinc peregre eius pater abiit, numquam hic triduom unum desitum est potarier. Theopropides Quid ais? Phaniscvs Triduom unum est haud intermissum hic esse et bibi, scorta duci, pergraecari, fidicinas tibicinas †ducere. Theopropides Quis istaec faciebat? Phaniscvs Philolaches. Theopropides Qui Philolaches? Phaniscvs Quoius patrem Theopropidem esse opinor. Theopropides Ei mihi, occidi, si haec hic vera memorat. pergam porro percontarier. ain tu istic potare solitum Philolachem istum, quisquis est, cúm ero vostro? Phaniscvs Hic, inquam. Theopropides Puere, praeter speciem stultus es. vide sis, ne forte ad merendam quopiam devorteris atque ibi ampliuscule quam sátis fuerit biberis. Phaniscvs Quid est? Theopropides Ita dico, ne ad alias aedis perperam deveneris. Phaniscvs Scio qua me ire oportet et quo venerim novi locum. Philolaches hic habitat, cuius est pater Theopropides. qui, postquam pater ad mercatum hinc abiit, hic tibicinam liberavit. Theopropides Philolachesne ergo? Phaniscvs Ita, Philematium quidem. Theopropides Quanti? Phaniscvs Triginta. Theopropides Talentis? Phaniscvs μὰ τὸν ʼαπόλλω, sed minis. Theopropides Liberavit? Phaniscvs Liberavit valide, triginta minis. Theopropides Ain minis triginta amicam destinatam Philolachi? Phaniscvs Aio. Theopropides Atque eam manu emisisse? Phaniscvs Aio. Theopropides Et, postquam eius hinc pater sit profectus peregre, perpotasse assiduo, ác simul tuo cum domino? Phaniscvs Aió. Theopropides Quid? is aedis emit has hinc proxumas? Phaniscvs Non aio. Theopropides Quadraginta etiam dedit huic quae essent pignori? Phaniscvs Neque istud aio. Theopropides Ei, perdis. Phaniscvs Immo suom patrem illic perdidit. Theopropides Vera cantas. Phaniscvs Vana vellem. patris amicus es videlicet. Theopropides Eu edepol patrem eius miserum praedicas. Phaniscvs Nihil hoc quidem est, triginta minae, prae quam alios dapsilis sumptus facit. Theopropides Perdidit patrem. Phaniscvs Vnus istic servos est sacerrimus, Tranio: is vel Herculi conterere quaestum possiet. edepol ne me eiús patris mísere miseret, qui cum istaec sciet facta ita, amburet ei misero corculum carbunculus. Theopropides Si quidem istaec vera sunt. Phaniscvs Quid meream, quam ob rem mentiar? Pinacivm Heus vos, ecquis hasce aperit? Phaniscvs Quid istas pultas, ubi nemo intus est? alio credo comissatum abiisse. abeamus nunciam atque porro quaeritemus illos. sequere hac me. Pinacivm Sequor. Theopropides Puere, iamne abis? Phaniscvs Libertas paenulast tergo tuo: mihi, nisi ut erum metuam et curem, nihil est qui tergum tegam.—