Passage
Plautus, Mostellaria 4.5
lat plautus phi013 perseus lat2
Theopropides Perii hercle, quid opust verbis? ut verba audio, non equidem in Aegyptum hinc modo vectus fui, sed etiam in terras solas orasque ultumas sum circumvectus, ita ubi nunc sim nescio. verum iam scibo, nam eccum unde aedis filius meus emit. quid agis tu? Simo A foro incedo domum. Theopropides Numquid processit ad forum hodie novi? Simo Etiam. Theopropides Quid tandem? Simo Vidi efferri mortuom. Theopropides Hem. Simo modo eum vixisse aiebant. Theopropides Vae capiti tuo. Simo Quid tu otiosus res novas requiritas? Theopropides Quia hodie adveni peregre. Simo Promisi foras, ad cenam ne me te vocare censeas. Theopropides Haud postulo edepol. Simo Verum cras, nisi quis prius vocaverit me, vel apud te cenavero. Theopropides Ne istuc quidem edepol postulo. nisi quid magis es occupatus, operam mihi da. Simo Maxime. Theopropides Minas quadraginta accepisti, quod sciam, a Philolachete? Simo Numquam nummum, quod sciam. Theopropides Quid, a Tránione servo? Simo Multo hercle id minus. Theopropides Quas arraboni tibi dedit? Simo Quid somnias? Theopropides Egone? at quidem tu, qui istoc te speras modo potesse dissimulando infectum hoc reddere. Simo Quid autem? Theopropides Quod me apsente hic tecum filius negoti gessit. Simo Mecum ut ille hic gesserit, dum tu hinc abes, negoti? quidnam aut quo die? Theopropides Minas tibi octoginta argenti debeo. Simo Non mihi quidem hercle. verum, si debes, cedo. fides servanda est, ne ire infitias postules. Theopropides Profecto non negabo debere, et dabo; tu cave quadraginta accepisse hinc te neges. Simo Quaeso edepol huc me aspecta, et responde mihi. quadraginta istas cur mihi argenti minas filius, ut ais, debebat? Theopropides Ego dicam tibi. talentis duobus, Tranio ut dixit mihi, de te aedis emit. Simo De me ille aedis emerit? Simo Te velle uxorem aiebat tuo nato dare, ideo aedificare hic velle aiebat in tuis. Theopropides Hic aedificare volui? Simo Sic dixit mihi. Theopropides Ei mihi, disperii. vocis non habeo satis. vicine, perii, interii. Simo Numquid Tranio turbavit? Theopropides Immo éxturbavit omnia. deludificatust mé hodie indignis modis. Simo Quid tú ais? Theopropides Haec res sic est ut narro tibi: deludificatust me hodie in perpetuom modum. nunc te obsecro, ut me bene iuves operamque des. Simo Quid vis? Theopropides I mecum hinc, obsecro, ad te una simul. Simo Fiat. Theopropides Servorumque operam et lora mihi cedo. Simo Sume. Theopropides Eademque opera haéc tibi narravero, quis med exemplis hodie ludificatus est.