LOGOI

Passage

Plautus, Mostellaria 5.1

lat plautus phi013 perseus lat2

Tranio Quí homo timidus erit in rebus dubiis, nauci non erit; atque equidem quid id esse dicam verbum nauci, nescio. nám erus me postquam rus misit, filium ut suom arcesserem, abii illac per angiportum ad hortum nostrum clanculum, ostium quod in angiportu est horti, patefeci fores, eaque eduxi omném legionem, ét maris et feminas. postquam ex opsidione in tutum eduxi maniplares meos, capio consilium, ut senatum congerronum convocem. quoniam convocavi, atque illi me ex senatu segregant. ubi ego me video venire in meo foro, quantum potest facio idem quod plurimi alii, quibus res timida aut turbidast: pergunt turbare usque, ut ne quid possit conquiescere. nam scio equidem nullo pacto iam esse posse haec clam senem. non amicus alius quisquamst aut pro ille qui ero simul. praeoccupabo atque anteveniam et foedus feriam. me moror. sed quid hoc ést, quod foris concrepuit proxima vicinia? erus meús hic quidem est. gustare ego eius sermonem volo. Theopropides Ilico intra limen isti astate, ut, cum extemplo vocem, continuo exiliatis. manicas celeriter conectite. ego illum ante aedis praestolabor ludificatorem meum, cuius ego hodie ludificabor corium, si vivo, probe. Tranio Res palam est. nunc te videre meliust quid agas, Tranio. Theopropides Docte atque astu mihi captandumst cum illo, ubi huc advenerit. non ego illi éxtemplo hamum ostendam, sensim mittam lineam. dissimulabo me horum quicquam scire. Tranio O mortalem malum, alter hoc Athenis nemo doctior dici potest. verba illi non magis dare hodie quisquam quam lapidi potest. adgrediar hominem, appellabo. Theopropides Nunc ego ille húc veniat velim. Tranio Siquidem pol me quaeris, adsum praesens praesenti tibi. Theopropides Euge, Tranio, quid agitur? Tranio Veniunt rure rustici. Philolaches iam hic aderit. Theopropides Edepol mi opportune advenerit. nostrum ego hunc vicinum opinor esse hominem audacem et malum. Tranio Quidum? Theopropides Quia negat novisse vos. Tranio Negat? Theopropides Nec vos sibi nummum umquam argenti dedisse. Tranio Abi, lúdis me, credo haud negat. Theopropides Quid iam? Tranio Scio, iocaris nunc tu. nam ille quidem edepol haud negat. Theopropides Immo edepol negat profecto, neque se hasce aedis Philolachi vendidisse. Tranio Eho, an negavit sibi datum argentum, obsecro? Theopropides Quin ius iurandum pollicitust dare se, si vellem, mihi, neque se hasce aedis vendidisse neque sibi argentum datum . Theopropides Dixi ego istuc idem illi. Tranio Quid ait? Theopropides Servos pollicitust dare suos mihi omnes quaestioni. Tranio Nugas. numquam edepol dabit. Theopropides Dat profecto. Tranio Quin i cum illo in ius. sine inveniam. Theopropides Mane. experiar, ut opinor. certum est. Tranio Immo mihi hominem cedo. vel hominem iube aedis † mancipio poscere. Theopropides Immo hoc primum volo, quaestioni accipere servos. Tranio Faciundum edepol censeo. Theopropides Quid si igitur ego accersam homines? Tranio Factum iam esse oportuit. ego interim hanc aram occupabo. Theopropides Quid ita? Tranio Nullam rem sapis. né enim illi huc confugere possint, quaestioni quos dabit. hic ego tibi praesidebo, ne interbitat quaestio. Theopropides Surge. Tranio Minime. Theopropides Ne occupassis, obsecro, aram. Tranio Cur? Theopropides Scies. quia enim id maxime volo, ut illi ístoc confugiant. sine: tanto apud iúdicem hunc argenti condemnabo facilius. Tranio Quod agas id agas. quid tu porro serere vis negotium? nescis quam metuculosa res sit ire ad iudicem? Theopropides Surgedum huc igitur. consulere quiddam est quod tecum volo. Tranio Sic tamen hinc consilium dedero. nimio plus sapio sedens. tum consilia firmiora sunt de divinis locis. Theopropides Surge, ne nugare. aspicedum contra me. Tranio Aspexi. Theopropides Vides? Tranio Video. huc si quis intercedat tertius, pereat fame. Theopropides Quidum? Tranio Quia nil illi quaesti sit. mali hercle ambo sumus. Theopropides Perii. Tranio Quid tibi est? Theopropides Dedisti verba. Tranio Qui tandem? Theopropides Probe med emunxti. Tranio Vide sis, satine recte: num mucci fluont? Theopropides Immo etiam cerebrum quoque omne é capite emunxti meo. nam omnia male facta vestra repperi radicitus, non radicitus quidem hercle, verum etiam exradicitus. Tranio Numquam edepol hodie hinc, si vivo, invitus desistam tibi. Theopropides Iam iubebo ignem et sarmenta, carnifex, circumdari. Tranio Ne faxis, nam elixus esse quam assus soleo suavior. Theopropides Exempla edepol faciam ego in te. Tranio Quia placeo, exemplum expetis? Theopropides Loquere: quoius modi reliqui, quom hinc abibam, filium? Tranio Cum pedibus, manibus, cum digitis, auribus, oculis, labris. Theopropides Aliud te rogo. Tranio Aliud ergo nunc tibi respondeo. sed eccum tui gnati sodalem video húc incedere Callidamatem: illo praesente mecum agito, si quid voles.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable