Passage
Plautus, Mostellaria 5.2
lat plautus phi013 perseus lat2
Callidamates Vbi somno sepelivi omnem atque édormivi crapulam, Philolaches venisse dixit mihi suom peregre huc patrem quoque modo hominem advenientem servos ludificatus sit, ait se metuere in conspectum sui patris procedere. nunc ego de sodalitate solus sum orator datus, qui a patre eius conciliarem pacem. átque eccum optime. iubeo te salvere et salvos cum advenis, Theopropides, peregre, gaudeo. hic apud nos hodie cenes, sic face. Theopropides Callidamates, dei te ament. de cena facio gratiam. Callidamates Quin venis? Tranio Promitte: ego ibo pro te, si tibi non libet. Theopropides Verbero, etiam inrides? Tranio Quian me pro te ire ad cenam autumo? Theopropides Non enim ibis. ego ferare faxo, ut meruisti, in crucem. Callidamates Age mitte ista ac te ad me ad cenam dic venturum. Tranio Quid taces? Callidamates Sed tu, istuc quid confugisti in aram? Tranio Inscitissimus adveniens perterruit me. loquere nunc quid fecerim: nunc utrisque disceptator eccum adest, age disputa. Theopropides Filium corrupisse aio te meum. Tranio Ausculta modo. fateor potavisse, amicam liberasse absente te, faenore argentum sumpsisse; id esse absumptum praedico. numquid aliud fecit nisi quod summis gnati generibus? Theopropides Hercle mihi tecum cavendum est, nimis qui es orator catus. Callidamates Sine me dum istuc iudicare. surge, ego isti adsedero. Theopropides Maxime, accipito hanc tute ad te litem. Tranio Enim istic captio est. fac ego ne metuam ut tu meam timeas vicem. Theopropides Iam minoris omnia alia facio, prae quam quibus modis me ludificatust. Tranio Bene hercle factum, et factum gaudeo: sapere istac aetate oportet, qui sunt capite candido. Theopropides Quid ego nunc faciam? Tranio Si amicus Diphilo aut Philemoni es, dicito eis, quo pacto tuos te servos ludificaverit: optumas frustrationes dederis in comoediis. Callidamates Tace parumper, sine vicissim me loqui, ausculta. Theopropides Licet. Callidamates Omnium primum sodalem me esse scis gnato tuo. is adiit me, nam eum prodire pudet in conspectum tuom propterea quia fecit quae te scire scit. nunc te obsecro, stultitiae adulescentiaeque éius ignoscas: tuost; scis solere illanc aetatem tali ludo ludere. quidquid fecit, una nobiscum fécit: nos deliquimus. faenus, sortem sumptumque omnem, quí amica empta est, omnia nos dabimus, nos conferemus, nostro sumptu, non tuo. Theopropides Non potuit venire orator magis ad me impetrabilis quam tu; neque iam illi sum iratus neque quicquam suscenseo. immo me praesente amato bibito, facito quod lubet: si hoc pudet, fecisse sumptum, supplicí habeo satis. Callidamates Dispudet. Tranio Post istam veniam quid me fiet nunciam? Theopropides Verberibus caedere multum pendens. Tranio Tamen etsi pudet? Theopropides Interimam hercle ego te, si vivo. Callidamates Fac istam cunctam gratiam: Tranioni amitte quaeso hanc noxiam causa mea. Theopropides Aliud quidvis impetrari perferam a me facilius, quam ut non égo istum pro suis factis pessumis pessum premam. Callidamates Mitte quaeso. Theopropides Istumne ut mittam? viden ut astat furcifer? Callidamates Tranio, quiesce, si sapis. Theopropides Tu quiesce hanc rem modo petere: ego illum, ut sit quietus, verberibus subegero. Tranio Nihil opust profecto. Callidamates Áge iam, sine te hoc exorarier. Theopropides Nolo ores. Callidamates Quaeso hercle. Theopropides Nolo, inquam, ores. Callidamates Nequiquam nevis. hanc modo noxiam unam, quaeso, missam fac causa mea. Tranio Quid gravaris? quasi non cras iam commeream aliam noxiam: ibi utrúmque, et hoc et illud, poteris ulcisci probe. Callidamates Sine te exorem. Theopropides Age abi, abi impune. em huic habeto gratiam. spectatores, fabula haec est acta, vos plausum date.