Passage
Plautus, Persa 1.1
lat plautus phi014 perseus lat2
Toxilvs Qui amáns egens ingressus est princeps in Amoris vias, superávit aerumnis suis aerumnas Herculi. nam cúm leone, cum éxcetra, cum cérvo, cum apro Aetólico, cum avibús Stymphalicís, cum Antaeo déluctari mávelim, quam cúm Amore: ita fio miser quaerendo argento mutuo, nec quicquam nisi non est sciunt mihi respondere quos rogo. Sagaristio Qui eró suo servíre volt bene sérvos servitútem, ne illum edepol multa in pectore suo conlocare oportet, quae eró placere cénseat praesénti atque apsentí suo. ego neque lubenter servio neque satis sum ero ex sententia, sed quasi lippo oculo me érus meus manum apstinere hau quit tamen, quin mi imperet, quin me suis negotiis praefulciat. Toxilvs Quís illic est qui cóntra me astat? Sagaristio Quís hic est qui sic cóntra me astat? Toxilvs Similis est Sagaristionis. Sagaristio Toxilus híc quidem meus amicust. Toxilvs Ís est profecto. Sagaristio Eum esse opinor. Toxilvs Congrediar. Sagaristio Contra adgredibor. Toxilvs O Sagaristio, di ament te. Sagaristio O Toxilé, dabunt di quae exoptes. út vales? Toxilvs Út queo. Sagaristio Quíd agitur? Toxilvs Vívitur. Sagaristio Sátin ergo ex sententia? Toxilvs Si eveniunt quae exopto, satis. Sagaristio Nimis stúlte amicis utere. Toxilvs Quid iam? Sagaristio Imperare oportet. Toxilvs Mihi quidem tu iám eras mortuos, quia non te visitabam. Sagaristio Negotium edepol— Toxilvs Ferreum fortasse? Sagaristio Plusculum annum fui praéferratus apud molas tribunus vapularis. Toxilvs Vetus iam ístaec militiast tua. Sagaristio Satin tu úsque valuisti? Toxilvs Hau probe. Sagaristio Ergo edepol palles. Toxilvs Saucius factus sum in Veneris proelio: sagittá Cupido cor meum transfixit. Sagaristio Iam servi hic amant? Toxilvs Quíd ego faciam? disne advorser? quasi Titani cum eis belligerem quibus sat esse non queam? Sagaristio Vide modo, ulmeae catapultae tuom ne transfigant latus. Toxilvs Básilice ágito eleútheria. Sagaristio Quíd iam? Toxilvs Quia erus peregri est. Sagaristio Ain tu, péregri est? Toxilvs Si tu tibi bene esse póte pati, veni: víves mecum, básilico accipiere victu. Sagaristio Váh, iam scapulae pruriunt, quia te ístaec audivi loqui. Toxilvs Sed hoc me únum excruciat. Sagaristio Quidnam id est? Toxilvs Haéc dies summa hódie est, mea amíca sitne líbera, an sémpiternam sérvitutem sérviat. Sagaristio Quid núnc vis ergo? Toxilvs Fácere amicum tibi me potis es sempiternum. Sagaristio Quem ad modum? Toxilvs Út mihi des nummos sescentos, quós pro capite illius pendam, quós continuo tibi reponam in hoc tríduo, aut quadriduo. age fí benignus, subveni. Sagaristio Qua cónfidentia rogare tu á med argentum tantum audes, ímpudens? quin si egomet totus véneam, vix recipi potis est quód tu me rogas; nam tú aquam a púmice nunc póstulas, qui ípsus sitiat. Toxilvs Sicine hoc te mihi fácere? Sagaristio Quid faciam? Toxilvs Rogas? alicúnde exora mutuom. Sagaristio Tu fác idem quod rogas me. Toxilvs Quaesivi, nusquam repperi. Sagaristio Quaeram equidem, si quis credat. Toxilvs Nempe habeo in mundo. Sagaristio Si id domi esset mihi, iam pollicerer: hoc meumst ut faciam sedulo. Toxilvs Quidquid erit, recipe te ad me. quaeré tamen, ego item sedulo. Sagaristio Si quid erit, te faciam ut scias. Toxilvs obsecro te resecroque, operam da hánc mihi fidélem. Sagaristio Ah, odio me énicas. Toxilvs Amóris vitio, non meo, nunc tibi morologus fio. Sagaristio At pol ego aps te concessero.— Toxilvs Iamne ábis? bene ambulato. sed recipe quam primum potes, cave fúas mi in quaestione. usque ero domi, dum excoxero lenoni malam rem magnam.— Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable