LOGOI

Passage

Plautus, Persa 1.3

lat plautus phi014 perseus lat2

Toxilvs Omnem rem inveni, ut sua sibi pecunia hodie illam faciat leno libertam suam. sed eccúm parasitum, quoius mi auxilio est opus. simulabo quasi non videam: ita alliciam virum. curate istic vos atque adproperate ocius, ne mihi morae sit quicquam, ubi ego intro advenero. commisce mulsum, struthea † coluthequam appara, bene ut in scutris concaleat, et calamum inice. iam pól ille hic aderit, credo, congerro meus. Satvrio Me dicit, euge. Toxilvs Lautum credo e balineis iam hic adfuturum. Satvrio Vt ordine omnem rem tenet. Toxilvs Collyrae facite ut madeant et colyphia, ne mihi incócta detis. Satvrio Rem loquitur meram. nihili sunt crudae, nisi quas madidas gluttias; tum nisi cremore crassost ius collyricum, nihilist, macrum illud epicrocum pellucidum: quasi †iuream esse ius decet collyricum. nolo in vesicam quod eat, in ventrem volo. Toxilvs Prope me hic nescio quis loquitur. Satvrio O mi Iuppiter terrestris, te coepulonus compellat tuos. Toxilvs O Saturio, opportune advenisti mihi. Satvrio Mendacium edepol dicis, atque haud te decet: nam essurio venio, non advenio saturio. Toxilvs At edes, nam iam intus ventris fumant focula. calefieri iussi reliquias. Satvrio Pernam quidem ius est adponi frigidam postridie. Toxilvs Ita fieri iussi. Satvrio Ecquid hallecis? Toxilvs Vah, rogas? Satvrio Sapis múltum ad genium. Toxilvs Sed tu, ecquid meministi, here qua de re ego tecum mentionem feceram? Satvrio Memini: ut murena et conger ne calefierent; nam nimio melius oppectuntur frigida. sed quid cessamus proelium committere? dum mane est, omnis esse mortalis decet. Toxilvs Nimis paéne manest. Satvrio Mane quod tu occeperis negotium agere, id totum procedit diem. Toxilvs Quaeso animum advorte hoc. iám heri narravi tibi tecumque oravi, ut nummos sescentos mihi dares utendos mutuos. Satvrio Memini et scio, et te me orare et mihi non esse quod darem. nihili parasitus est, cui árgentum domi est: lubido extemplo coeperest convivium, tuburcinari de suo, si quid domi est. cynicum esse egentem oportet parasitum probe: ampullam, strigilem, scaphium, soccos, pallium, marsuppium habeat, inibi paullum praesidi, qui familiarem suam vitam oblectet modo. Toxilvs Iam nolo argentum: filiam utendam tuam mihi da. Satvrio Numquam edepol cuiquam etiam utendam dedi. Toxilvs Non ad istuc quod tu insimulas. Satvrio Quid eam vis? Toxilvs Scies. quia forma lepida et liberali est. Satvrio Res itast. Toxilvs Hic leno neque te novit neque gnatam tuam. Satvrio Me ut quisquam norit, nisi ille qui praebet cibum? Toxilvs Ita est. hoc tu mihi reperire argentum potes. Satvrio Cupio hercle. Toxilvs Tum tu me sine illam vendere. Satvrio Tun illam vendas? Toxilvs Immo alium adlegavero qui vendat, qui esse se peregrinum praedicet. sicut istic leno non sex menses Megaribus huc est cum commigravit. Satvrio Pereunt reliquiae. posterius istuc tamen potest. Toxilvs Scin quam potest? numquam hercle hodie hic prius edes, ne frustra sis, quam te hoc facturum quod rogo adfirmas mihi; atqué nisi gnatam tecum huc iam quantum potest adducis, exigam hercle ego te ex hac decuria. quid nunc? quid est? quin dicis quid facturus sis? Satvrio Quaeso hercle me quoque etiam vende, si lubet, dum saturum vendas. Toxilvs Hoc, si , face. Satvrio Faciam equidem quae vis. Toxilvs Bene facis. propera, abi domum; praemonstra docte, praecipe astu filiae, quid fabuletur: ubi se natam praedicet, qui sibi parentes fuerint, unde surpta sit. sed longe ab Athenis esse se gnatam autumet; et ut adfleat, cum ea memoret. Satvrio Etiam tu taces? ter tanto peior ipsa est quam illam tu esse vis. Toxilvs Lepide hercle dicis. sed scin quid facias? cape tunicam atque zonam, et chlamydem adferto et causeam, quam ille habeat qui hanc lenoni huic vendat. Satvrio Eu, probe. Toxilvs Quasi sit peregrinus. Satvrio Laudo. Toxilvs Et tu gnatam tuam ornatam adduce lepide in peregrinum modum. Satvrio πόθεν ornamenta? Toxilvs Abs chorago sumito; dare debet: praebenda aediles locaverunt. Satvrio Iam faxo hic aderunt. sed ego nihil horunc scio. Toxilvs Nihil hercle vero. nam ubi ego argentum accepero, continuo tu illam a lenone adserito manu. Satvrio Sibi habeat, si non extemplo ab eo abduxero.— Toxilvs Abi et istuc cura. interibi egó puerum volo mittere ad amicam meam, út habeat animum bonum, me esse effecturum hoc hodie. nimis longum loquor.—

Provenance