Passage
Plautus, Persa 2.2
lat plautus phi014 perseus lat2
Toxilvs Sátin haec tibi sunt plána et certa? sátin haec meministi ét tenes? Paegnivm Melius quam tu qui docuisti. Toxilvs Ain véro, verbereum caput? Paegnivm Aio enim véro. Toxilvs Quid ergo dixi? Paegnivm Ego recte apud illam dixero. Toxilvs Non edepol scis. Paegnivm Da hercle pignus, ni omnia memini et scio, et quidem sí scis tute, quot hodie habeas digitos in manu. Toxilvs Egon dem pignus tecum? Paegnivm Audacter, si lubido est perdere. Toxilvs Bona pax sit potius. Paegnivm Tum tu igitur sine me ire. Toxilvs Et iubeo et sino; sed ita volo te ire, ut domí sis, cum ego te esse illi censeam. Paegnivm Faciam. Toxilvs Quo ergo is nunc? Paegnivm Domum: uti domi sim, quom illi censeas. Toxilvs Scelus tu pueri es, atque ob istánc rem ego aliqui te peculiabo. Paegnivm Scio fide hercle erili ut soleat impudicitia opprobrari nec subigi queantur umquam, ut pro éa fide habeant iudicem. Toxilvs Abi modo. Paegnivm Ego laudabis faxo. Toxilvs Sed has tabellas, Paegnium, ipsi Lemniseleni fac des et quae iussi nuntiato. Sophoclidisca Cesso ire ego quo missa sum? Paegnivm Eo ego. Toxilvs I sane. ego domum ibo. face rem hanc cum cura geras. vola curriculo.— Paegnivm Istuc marinus passer per circum solet. illic hinc abiit intro huc. sed quis haec ést quae med advorsum incedit? Sophoclidisca Paegnium hic quidem est. Paegnivm Sophoclidisca haéc peculiarest eius quo ego sum missus. Sophoclidisca Nullus esse hodie hóc puero peior perhibetur. Paegnivm Compellabo. Sophoclidisca Commorandust. Paegnivm Apud hanc obieci Sophoclidisca Paegnium, deliciae pueri, salve. quid agis? ut vales? Paegnivm Sophoclidisca, di me amabunt. Sophoclidisca Quid me? Paegnivm Vtrum hercle di volent; sed si ut digna es faciant, odio hercle habeant et faciant male. Sophoclidisca Mitte male loqui. Paegnivm Quom ut digna es dico, bene, non male loquor. Sophoclidisca Quid agis? Paegnivm Feminam scelestam te astans contra contuor. Sophoclidisca Certe equidem puerum peiorem quam te novi neminem. Paegnivm Quid male facio aut quoi male dico? Sophoclidisca Quoi pol cumque occasio est. Paegnivm Nemo homo umquam ita arbitratust. Sophoclidisca At pol multi esse ita sciunt. Paegnivm Heia. Sophoclidisca Beia. Paegnivm Tuo ex ingenio mores alienos probas. Sophoclidisca Fateor ego profecto me esse ut decet lenonis familiae. Paegnivm Satis iam dictum habeo. Sophoclidisca Sed quid tu? confitere ut te autumo? Paegnivm Fatear, si ita sim. Sophoclidisca Iam ábi, vicisti. Paegnivm Abi núnciam ergo. Sophoclidisca Hoc mi expedi, quó agis? Paegnivm Quo tu? Sophoclidisca Dic tu. Paegnivm Dic tu. Sophoclidisca Prior rogavi. Paegnivm At post scies. Sophoclidisca Eo ego hinc haud longe. Paegnivm Et quidem ego haud longe hinc eo. Sophoclidisca Quo ergo is, scelus? Paegnivm Nisi scieró prius ex te, tu ex me numquam hoc quod rogitas scies. Sophoclidisca Numquam ecastor hodie scibis prius quam ex te audivero. Paegnivm Itane est? Sophoclidisca Itane est. Paegnivm Mala es. Sophoclidisca . Paegnivm Decet me. Sophoclidisca Me quidem addecet. Paegnivm Quid ais? certumnest celare, quó iter facias, pessuma? Sophoclidisca Offirmastin occultare quo te immittas, pessume? Paegnivm Par pari respondes dicto. abi iam, quando ita certa res. nihili facio scire. valeas. Sophoclidisca Asta. Paegnivm At propero. Sophoclidisca Et pol ego item. Paegnivm Ecquid habes? Sophoclidisca Ecquid tú? Paegnivm Nil equidem. Sophoclidisca Cedo manum ergo. Paegnivm Estne haec manus? Sophoclidisca Vbi illa altera ést furtifica laeva? Paegnivm Domi eccam. huc nullam attuli. Sophoclidisca Habes nescio quid. Paegnivm Ne me attrecta, subigitatrix. Sophoclidisca Sin te amo? Paegnivm Male operam locas. Sophoclidisca Qui? Paegnivm Quia enim nihil amas, quom ingratum amas. Sophoclidisca Temperi hanc vigilare oportet formulam atque aetatulam, né, ubi versicapillus fias, foede semper servias. tu quidem haud étiam es octoginta pondo. Paegnivm At confidentia illa militia militatur multo magis quam pondere. atque ego hanc operam perdo. Sophoclidisca Quid iam? Paegnivm Quia peritae praedico. sed ego cesso. Sophoclidisca Mane. Paegnivm Molesta es. Sophoclidisca Ergo ero quoque, nisi scio, quó agas te. Paegnivm Ad vos. Sophoclidisca Et pol ego ad vos. Paegnivm Quid eo? Sophoclidisca Quid id ad te attinet? Paegnivm Enim non ibis nunc, vicissim nisi scio. Sophoclidisca . Paegnivm Lubet. numquam hercle istuc exterebrabis, tu ut sis peior quam ego siem. Sophoclidisca Malitia certare tecum miseria est. Paegnivm Mers tu mala es. Sophoclidisca Quid est quod metuas? Paegnivm Idem istuc quod tu. Sophoclidisca Dic ergo Paegnivm Edictum est magno opere mihi, ne quoiquam hoc homini crederem, omnes muti ut eloquerentur prius hoc quám ego. Sophoclidisca At tu hoc face: fide data credamus. Paegnivm Novi: omnes sunt lenae levifidae, neque tippulae levius pondust, quam fides lenonia. Sophoclidisca Dic amabo. Paegnivm Dic amabo. Sophoclidisca Nolo ames. Paegnivm Facile impetras. Sophoclidisca Tecum habeto. Paegnivm Et tu hoc taceto. Sophoclidisca Tacitum erit. Paegnivm Celabitur. Sophoclidisca Toxilo has fero tabellas tuo ero. Paegnivm Abi, eccillum domi. at ego hánc ad Lemniselenem tuam eram opsignatam abietem. Sophoclidisca Quid istic scriptum? Paegnivm Iuxta tecum, si tu nescis, nescio; nisi fortasse blanda verba. Sophoclidisca Ábeo. Paegnivm Et ego ábiero.— Sophoclidisca Ambula.—