LOGOI

Passage

Plautus, Persa 2.4

lat plautus phi014 perseus lat2

Paegnivm Pensúm meum, quod datumst, cónfeci. nunc dómum propero. Sagaristio Mane, etsí properas. Paégnium, ausculta. Paegnivm Emere oportet, quem tibi oboediré velis. Sagaristio Asta. Paegnivm Exhibeas molestiam, ut opínor, si quid debeam, qui nunc sic tamen es molestus. Sagaristio Scelerate, etiam respicis? Paegnivm Scio ego quid sim aetatis, eo istuc maledictum impune auferes. Sagaristio Vbi Tóxilus est tuus érus? Paegnivm Vbi illí libet, néque te consulit. Sagaristio Etiam dicís ubi sit, venéfice? Paegnivm Néscio, inquam, ulmítriba tu. Sagaristio Male dícis maiorí. Paegnivm Prior proméritus perpetiáre. servam operam, linguam liberam erus iussit med habere. Sagaristio Dicisne mi, ubi sit Toxilus? Paegnivm Dico ut perpetuo pereas. Sagaristio Caedere hodie tu restibus. Paegnivm Tua quidem, cucule, causa! non hercle, si os perciderim tibi, metuam, morticine. Sagaristio Video ego te: iam incubitatus es. Paegnivm Ita sum. quid id ad te ? at non sum, ita ut tu, gratiis. Sagaristio Confidens. Paegnivm Sum hercle vero. nam ego me confido liberum fore, tu te numquam speras. Sagaristio Potin ut molestus ne sies? Paegnivm Quod dicis facere non quis. Sagaristio Abi in malam rem. Paegnivm At tu domum: nam ibi tibi parata praestost. Sagaristio Vadatur hic me. Paegnivm Vtinam vades desint, in carcere ut sis. Sagaristio Quid hoc? Paegnivm Quid est? Sagaristio Etiam, scelus, male loquere? Paegnivm Tandem ut liceat, quom servos sis, servom tibi male dicere. Sagaristio Itane? specta quid dedero. Paegnivm Nil, nam nil habes. Sagaristio Di deaeque me omnes perdant— Paegnivm Amicus sum, eveniant volo tibi quae optas. Sagaristio Atque id fiat, nisi te hodie, si prehendero, defigam in terram colaphis. Paegnivm Tun me defigas? te cruci ipsum adfigent propediem alii. Sagaristio Qui te di deaeque—scis quid hinc porro dicturus fuerim, ni linguae moderari queam. potin abeas? Paegnivm Abigis facile. nam umbra mea iam intus vapulat.— Sagaristio Vt istúnc di deaeque perdant. tamquam proserpens bestiast bilinguis et scelestus. hercle illum abiisse gaudeo. foris aperit, eccere autem quem convenire maxime cupiebam egreditur intus.

Provenance