LOGOI

Passage

Plautus, Persa 2.5

lat plautus phi014 perseus lat2

Toxilvs Paratum iam esse dicito, unde argentum sit futurum, iubeto habere animum bonum, dic me illam amare multum; ubi se adiuvat, ibi me adiuvat. quae dixi ut nuntiares, satin ea tenes? Sophoclidisca Magis cálleo quam aprugnum callum callet.— Toxilvs Propera, abi domum. Sagaristio Nunc ego huic graphice facetus fiam. subnixis alis me inferam atque amicibor gloriose. Toxilvs Sed quís hic ansatus ambulat? Sagaristio Magnifice conscreabor. Toxilvs Sagaristio hic quidemst. quíd agitur, Sagaristio? ut valetur? ecquid, quod mandavi tibi, †estne in te speculae? Sagaristio Adito. videbitur. factum volo. venito. promoneto. Toxilvs Quid hoc híc in collo tibi tumet? Sagaristio Vomicast, pressare parce; nam ubi quí mala tangit manu, dolores cooriuntur. Toxilvs Quando istaec innatast tibi? Sagaristio Hodie. Toxilvs Secari iubeas. Sagaristio Metuo, ne immaturam secem, ne exhibeat plus negoti. Toxilvs Inspicere morbum tuom lubet. Sagaristio Ah ah, abi atque cave sis a cornu. Toxilvs Quid iam? Sagaristio Quia boves bini hic sunt in crumina. Toxilvs Emitte sodes, ne enices fame; sine ire pastum. Sagaristio Enim métuo, ut possim reicere in bubile, ne vagentur. Toxilvs Ego reiciam. habe animum bonum. Sagaristio Credetur, commodabo. sequere hac sis. argentum hic inest, quod mecum dudum orasti. Toxilvs Quid tú ais? Sagaristio Dominus me bovis mercatum Eretriam misit. nunc mi Eretria erit haec tua domus. Toxilvs Nimis tú facete loquere. atque ego omne argentúm tibi hoc actutum incolume redigam; nam iam omnes sycophantias instruxi et comparavi, quo pacto ab lenone auferam hoc argentum, Sagaristio Tanto melior. Toxilvs Et mulier ut sit libera atque ipse ultro det argentum. sed sequere me: ad eam rem usus est tua mihi opera.— Sagaristio Vtere ut vis.—

Provenance