LOGOI

Passage

Plautus, Persa 3.1

lat plautus phi014 perseus lat2

Satvrio Quae res bene vortat mi et tibi et ventri meo perennitatique adeo huic, perpetuo cibus ut mihi supersit, suppetat, superstitet: sequere hac, mea gnata, me, cum dis volentibus. quoi rei opera detur scis, tenes, intellegis; communicavi tecum consilia omnia. ea causa ad hoc exemplum te exornavi ego. venibis tu hodie, virgo. Virgo Amabo, mi pater, quamquam libenter escis alienis studes, tuin véntris causa filiam vendas tuam? Satvrio Mirum quin regis Phílippi causa aut Attali te potius vendam quam mea, quae sis mea. Virgo Vtrum tú pro ancilla mé habes an pro filia? Satvrio Vtrum hercle magis in ventris rem videbitur. meum, opino, imperiumst in te, non in me tibi. Virgo Tua istaéc potestas est, pater. verum tamen, quamquam res nostrae sunt, pater, pauperculae, modice et modeste meliust vitam vivere; nam ad paupertatem si admigrant infamiae, gravior paupertas fit, fides sublestior. Satvrio Enim véro odiosa es. Virgo Non sum, neque me esse arbitror, quom parva natu recte praecipio patri. nam inimici famam non ita ut natast ferunt. Satvrio Ferant eantque maximam malam crucem; neque ego ínimicitias omnes pluris existimo, quam mensa inanis nunc si apponatur mihi. Virgo Patér, hominum immortalis est infamia; etiam tum vivit, cum esse credas mortuam. Satvrio Quid? metuis, ne te vendam? Virgo Non metuo, pater. verum insimulari nolo. Satvrio At nequiquam nevis. meo modo istuc potius fiet quam tuo fiat. quae hae res sunt? Virgo Cogita hoc verbum, pater: erus sí minatus est malum servo suo, tametsi íd futurum non est, ubi captumst flagrum, dum tunicas ponit, quanta adficitur miseria! ego nunc quod non futurumst formido tamen. Satvrio Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala, quae praeter sapiet quam placet parentibus. Virgo Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala, quae reticet, si quid fieri pervorse videt. Satvrio Malo cavere meliust te. Virgo At si non licet cavere, quid agam? nám ego tibi cautum volo. Satvrio Malusne égo sum? Virgo Non es, neque me dignumst dicere, verum ei rei operam do, ne alii dicant, quibus licet. Satvrio Dicat quod quisque volt; ego de hac sententia non demovebor. Virgo At, meo sí liceat modo, sapienter potius facias quam stulte. Satvrio Lubet. Virgo Lubere per me tibi licere intellego; verum lubere hau lubeat, sí liceat mihi. Satvrio Futura es dicto oboediens an non patri? Virgo Futura. Satvrio Scis iam tibi quae praecepi? Virgo Omnia. Satvrio Et ut surrupta fueris? Virgo Docte calleo. Satvrio Et qui parentes fuerint? Virgo Habeo in memoria. necessitate me mala ut fiam facis. verum videto, me ubi voles nuptum dare, ne haec fama faciat repudiosas nuptias. Satvrio Tace, stúlta. non tu nunc hominum mores vides? quoivis modi hic cum fama facile nubitur: dum dos sit, nullum vitium vitio vortitur. Virgo Ergo istuc facito ut veniat in mentem tibi, me esse indotatam. Satvrio Cave sis tu istuc dixeris. pol deum virtute dicam et maiorum meum, ne te indotatam dicas, quoi dos sit domi: librorum eccillum hábeo plenum soracum. si hoc adcurassis lepide, cui rei operam damus, dabuntur dotis tibi inde sescenti logi, atque Attici omnes; nullum Siculum acceperis: cum hac dote poteris vel mendico nubere. Virgo Quin tu me ducis, si quo , pater? vel tu me vende vel face quid tibi lubet. Satvrio Bonum aequomque oras. sequere hac.— Virgo Dicto sum audiens.—

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable