LOGOI

Passage

Plautus, Persa 3.2

lat plautus phi014 perseus lat2

Dordalvs Quidnam esse acturum hunc dicam vicinum meum, qui mihi iuratust sese hodie argentum dare? quod si non dederit atque hic dies praeterierit, ego argentum, ille iusiurandum amiserit. sed ibi concrepuit foris. quisnam egreditur foras?

Provenance