LOGOI

Passage

Plautus, Persa 4.3

lat plautus phi014 perseus lat2

Dordalvs Quoí homini di própitii sunt, áliquid obiciúnt lucri; nam égo hodie compendi feci binos panes in dies. íta ancillá mea quae fuit hodie, sua nunc est: argento vicit; iám hodie alienum cenabit, nil gustabit de meo. sumne probus, sum lepidus civis, qui Atticam hodie civitatem maximam maiorem feci atque auxi civi femina? sed ut ego hodie fui benignus, ut ego multis credidi, nec satis a quiquam homine accepi: ita prosum credebam omnibus; nec metuo, quibus credidi hodie, ne quis mi in iure abiurassit: bonus volo iam ex hoc die esse—quod neque fiet neque fuit. Toxilvs Hunc hominem ego hodie in trasennam doctis deducam dolis, itaque huic insidiae paratae sunt probe. adgrediar virum. quid agis? Dordalvs Credo. Toxilvs Únde agis te, Dordale? Dordalvs Credo tibi. di dent, quae velis. Toxilvs Eho, an iám manu emisisti mulierem? Dordalvs Crédo edepol, credo, inquam, tibi. Toxilvs Iam liberta ? Dordalvs Enicas. quin tíbi me dico crédere. Toxilvs Dic bona fíde: iam liberast? Dordalvs Ólim. i, i ád forum ad praetorem, éxquire, siquidém mihi credere nón vis. líbera, inquam, est: ecquid audis? Toxilvs At tibi di bene faciant omnes. númquam enim pósthac tibi nec tuorum quoiquam quod nolis volam. Dordalvs Abi, né iura, satis crédo. Toxilvs Vbi núnc tua libertást? Dordalvs Apud te. Toxilvs Ain, apud mést? Dordalvs Aio, inquam, apud te ést, inquam. Toxilvs Ita mé di ament, ut ob ístam rem tibi múlta bona instant á me. nam est rés quaedam, quam occúltabam tibi dícere: nunc eam nárrabo, unde tú pergrande lucrúm facias: faciam, út mei memineris, dúm vitam vivás. Dordalvs Bene dictis tuís bene facta aurés meae auxilium expóscunt. Toxilvs Tuom prómeritumst, merito út faciam. et ut mé scias esse ita fácturum, tabellás tene has, péllege. Dordalvs Istaé quid ad mé? Toxilvs Immo ád te attinént et tuá refert. nam ex Pérsia sunt haec állatae mihi a méo ero. Dordalvs Quando? Toxilvs Haud dúdum. Dordalvs Quid istaé narrant? Toxilvs Percóntare ex ipsís. ipsae tibi nárrabunt. Dordalvs Cedo sáne . Toxilvs At clare récitato. Dordalvs Tace, dúm pellego. Toxilvs Hau verbúm faciam Dordalvs Salutem dicit Toxilo Timarchides et familiae omni. si valetis, gaudeo. ego valeo recte et rem gero et facio lucrum, neque istóc redire his octo possum mensibus, itaque hic est quod me detinet negotium. Chrysopolim Persae cepere urbem in Arabia, plenam bonarum rerum atque antiquom oppidum: ea comportatur praeda, ut fiat auctio publicitus; ea res me domo expertem facit. operam atque hospitium ego isti praehiberi volo, qui tibi tabellas adfert. cura quae is volet, nam is mihi honores suae domi habuit maxumos. Dordalvs Quíd id ad me aut ad meam rem refert, Persae quid rerum gerant aut quid erus tuos? Toxilvs Tace, stultiloque; nescis quid te instet boni neque quam tibi Fortuna faculam lucrifera adlucere volt. Dordalvs Quae istaec lucrifera est Fortuna? Toxilvs Istas, quae norunt, roga. ego tantumdem scio quantum tu, nisi quod pellegi prior. sed, ut occepisti, ex tabellis nosce rem. Dordalvs Bene me mones. fac silentium. Toxilvs Nunc ad illud venies quod refert tua. Dordalvs Iste quí tabellas adfert adduxit simul forma expetenda liberalem virginem, furtivam, abductam ex Arabia penitissuma; eam te volo accurare ut istic veneat. ac suo periclo is emat qui eam mercabitur: mancipio neque promittet neque quisquam dabit. probum et numeratum argentum ut accipiat face. haec cura, et hospes cura ut curetur. vale. Toxilvs Quíd igitur? postquam recitasti quod erat cerae creditum, iam mihi credis? Dordalvs Vbi nunc illest hospes, qui hasce huc attulit? Toxilvs Iam hic credo aderit: arcessivit illam a navi. Dordalvs Nil mi opust litibus neque tricis. quam ob rem ego argentum enumerem foras? nisi mancipio accipio, quid eo mi opus est mercimonio? Toxilvs Tacen an non taces? numquam ego te tam esse matulam credidi. quid metuis? Dordalvs Metuo hercle vero. sensi ego iam compluriens, neque mi haud imperito eveniet, tali ut in luto haeream. Toxilvs Nil pericli mihi videtur. Dordalvs Scio istuc, sed metuo mihi. Toxilvs Mea quidem istuc nil refert: tua ego hoc facio gratia, ut tibi recte conciliandi primo facerem copiam. Dordalvs Gratiam habeo. sed te de aliis, quam alios de te suaviust fieri doctos. Toxilvs Ne quis vero ex Arabia penitissuma persequatur. etiam tu illam destinas? Dordalvs Videam modo mercimonium. Toxilvs Aequa dicis. séd optume eccum ipse advenit hospes ille, qui has tabellas attulit. Dordalvs Hicinest? Toxilvs Hic est. Dordalvs Haecine illást furtiva virgo? Toxilvs Iuxta tecum aeque scio, nisi quia specie quidem edepol liberalist, quisquis est. Dordalvs Sat edepol concinnast facie. Toxilvs Vt contemptim carnufex. taciti contemplemur formam. Dordalvs Laudo consilium tuom.

Provenance