LOGOI

Passage

Plautus, Persa 4.4

lat plautus phi014 perseus lat2

Sagaristio Satin Athenae tibi sunt visae fortunatae atque opiparae? Virgo Vrbis speciem vidi, hominum móres perspexi parum. Toxilvs Numquid in principió cessavit verbum docte dicere? Dordalvs Hau potui etiam in primo verbo perspiceré sapientiam. Sagaristio Quid id quod vidisti? ut munitum muro tibi visum oppidumst? Virgo Si incolae bene sunt morati, pulchre munitum arbitror. perfidia et pecúlatus ex urbe et avaritia si exulant, quarta invidia, quinta ambitio, sexta óbtrectatio, septimum periurium, Toxilvs Euge. Virgo Octava indiligentia, nona iniuria, decimum, quod pessimum adgressust, scelus: haec unde aberunt, ea urbs moenita muro sat erit simplici; ubi ea aderúnt, centumplex murus rebus servandis parumst. Toxilvs Quid ais tu? Dordalvs Quid vis? Toxilvs Tu in illis es decem sodalibus: té in exilium ire hinc oportet. Dordalvs Quid iam? Toxilvs Quia periurus es. Dordalvs Verba quidem haud indocte fecit. Toxilvs Ex tuo, inquam, usust: eme hanc. Dordalvs Edepol qui cum hanc magis contemplo, magis placet. Toxilvs Si hanc emeris, di immortales, nullus leno te alter érit opulentior. evortes tuo arbitratu hómines fundis, familiis; cum optimis viris rem habebis, gratiam cupient tuam: venient ad te comissatum. Dordalvs At ego intro mitti votuero. Toxilvs At enim illi noctu occentabunt ostium, exurent fores: proin tu tibi iubeás concludi aédis foribus ferreis, ferreas aedis commutes, limina indas ferrea, ferream seram atque anellum; ne sis ferro parseris: ferreas tute tibi impingi iubeas crassas compedis. Dordalvs I sis in malum cruciatum. Toxilvs I sane tu, ausculta mihi. Dordalvs Modo uti sciam, quanti indicet. Toxilvs Vin huc vocem? Dordalvs Ego illo accessero. Toxilvs Quid agis, hospes? Sagaristio Venio, adduco hanc ad te, ut dudum dixeram. nám heri in portum noctu navis venit. veniri hanc volo, si potest; si non potest, iri hinc volo quantum potest. Dordalvs Salvos sis, adulescens. Sagaristio Siquidem hanc vendidero pretio suo. Toxilvs At qui aut hoc emptore vendes pulchre, aut alio non potis. Sagaristio Esne tu huic amicus? Toxilvs Tam quam di omnes qui caelum colunt. Dordalvs Tum tu mi es inimicus certus. nam generi lenonio numquam ullus deus tám benignus fuit, qui fuerit propitius. Sagaristio Hoc age. opusnest hac tibi empta? Dordalvs Si tibi venissest opus, mihi quoque emptast; si tibi subiti nihil est, tantumdemst mihi. Sagaristio Indica, fac pretium. Dordalvs Tua mers est, tua indicatiost. Toxilvs Aequom hic orat. Sagaristio Vin bene emere? Dordalvs Vin tu pulchre vendere? Toxilvs Ego scio hercle utrumque velle. Dordalvs Age, indica prognariter. Sagaristio Prius dico: hanc mancupio nemo tibi dabit. iam scis? Dordalvs Scio. indica, minimo daturus qui sis, qui duci queat. Toxilvs Tace, tace. nimis tú quidem hercle homo stultus es pueriliter. Dordalvs Quid ita? Toxilvs Quia enim te ex puella prius percontari volo quae ad rem referúnt. Dordalvs Atque hercle tu me monuisti hau male. vide sis, ego ille doctus leno paene in foveam decidi, ni hic adesses. quantum est adhibere hominem amicum, ubi quid geras. Toxilvs Quo genere aut qua in patria nata sit aut quibus parentibus, ne temere hanc te emisse dicas suasu atque impulsu meo, volo te percontari. Dordalvs Quin laudo, inquam, consilium tuom. Toxilvs Nisi molestum est, percontari hanc paucis hic volt. Sagaristio Maxime, suo arbitratu. Toxilvs Quid stas? adi sis tute atque ipse itidem roga, ut tibi percontari liceat quae velis; etsi mihi dixit dare potestatem eius; sed ego te malo tamen, eumpse adire, ut ne contemnat te ille. Dordalvs Satis recte mones. hospes, volo ego hanc percontari. Sagaristio A terra ad caelum, quid lubet. Dordalvs Iube dum eam hoc accedat ad me. Sagaristio I sane ac morem illi gere. percontare, exquire quid vis. Toxilvs Age, age nunc tu, in proelium vide ut ingrediare auspicato. Virgo Liquidumst auspicium, tace. curabo ut praedati pulchre ad castra convertamini. Toxilvs Concede istuc, ego illam adducam. Dordalvs Age, ut rem esse in nostram putas. Toxilvs Ehodum huc, virgo. vide sis quid agas. Virgo Taceas, curabo ut voles. Toxilvs Sequere me. adduco hanc, si quid vis ex hac percontarier. Dordalvs Enim volo te adesse. Toxilvs Hau possum quin huic operam dem hospiti, quoí erus iussit. quid si hic non volt mé adesse una? Sagaristio Immo i modo. Toxilvs Do tibi ego operam. Dordalvs Tibi ibidem das, ubi tu tuom amicum adiuvas. Toxilvs Exquire. heus tu, advigila. Virgo Satis est dictum: quamquam ego serva sum, scio ego officium meum, ut quae rogiter vera, ut accepi, eloquar. Toxilvs Virgo, híc homo probus est. Virgo Credo. Toxilvs Non diu apud hunc servies. Virgo Ita pol spero, si parentes facient officium suom. Dordalvs Nolo ego te mirari, si nos ex te percontabimur aut patriam tuam aut parentes. Virgo Quor ego id mirer, mi homo? servitus mea mi interdixit, ne quid mirer meum malum. Dordalvs Noli flere. Toxilvs Ah, di istam perdant, ita catast et callida. ut sapiens habet cór, quam dicit quod opust! Dordalvs Quid nomen tibist? Toxilvs Nunc metuo ne peccet. Virgo Lucridi nomen in patria fuit. Toxilvs Nomen atque omen quantivis iam est preti. quin tu hanc emis? nimis pavebam, ne peccaret. expedivit. Dordalvs Si te emam, mihi quoque Lucridem confido fore te. Toxilvs Tu si hanc emeris, numquam hercle hunc mensem vortentem, credo, servibit tibi. Dordalvs Ita velim quidem hercle. Toxilvs Optata ut evenant, operam addito. nihil adhuc peccavit etiam. Dordalvs Vbi tu nata es? Virgo Vt mihi mater dixit, in culina, in angulo ad laevam manum. Toxilvs Haec erit tibi fausta meretrix: natast in calido loco, ubi rerum omnium bonarum copiast saepissume. tactust leno; qui rogaret, ubi nata esset diceret, lepide lusit. Dordalvs At ego patriam te rogo quae sit tua. Virgo Quae mihi sít, nisi haec ubi nunc sum? Dordalvs At ego illam quaero quae fuit. Virgo Omne ego pro nihilo esse duco quod fuit, quando fuit: tamquam hominem, quando animam ecflavit, quid eum quaeras qui fuit? Toxilvs Ita me di bene ament, sapienter. atque equidem miseret tamen. sed tamen, virgo, quae patriast tua, age mi actutum expedi. quid taces? Virgo Dico equidem: quando hic servio, haec patriast mea. Toxilvs Iam de istoc rogare omitte (non vides nolle eloqui?) ne suarúm se miseriarum in memoriam inducas. Dordalvs Quid est? captusne est pater? Virgo Non captus, sed quod habuit perdidit. Toxilvs Haec erit bono genere nata: nil scit nisi verum loqui. Dordalvs Quis fuit? dic nomen. Virgo Quid illum miserum memorem qui fuit? nunc et illúm miserum et me miseram aéquom est nominarier. Dordalvs Quoius modi is suo ín populo habitust? Virgo Nemo quisquam acceptior: servi liberique amabant. Toxilvs Hominem miserum praedicas, quom ét ipsus prorsus perditust et benevolentis perdidit. Dordalvs Emam, opinor. Toxilvs Etiam opinor? summo genere esse arbitror; divitias tu ex istac facies. Dordalvs Ita di faxint. Toxilvs Eme modo. Virgo Iam hoc tibi dico: actutum ecastor meus pater, ubi me sciet veniisse, ipse aderit et me abs te redimet. Toxilvs Quid nunc? Dordalvs Quid est? Toxilvs Audin quid ait? Virgo Nam etsi res sunt fractae, amici sunt tamen. Dordalvs Ne sis plora; libera eris actutum, si crebro cades. vin mea esse? Virgo Dum quidem ne nímis diu tua sim, volo. Toxilvs Satin ut meminit libertatis? dabit haec tibi grandis bolos. age si quid agis. ego ad hunc redeo. sequere. redduco hanc tibi. Dordalvs Adulescens, vin vendere istanc? Sagaristio Magis libet quam perdere. Dordalvs Tum tu pauca in verba confer: qui datur, tanti indica. Sagaristio Faciam ita ut te velle video, út emas. habe centum minis. Dordalvs Nimiumst. Sagaristio Octoginta. Dordalvs Nimiumst. Sagaristio Nummus abesse hinc non potest, quod nunc dicam. Dordalvs Quid id est ergo? eloquere actutum atque indica. Sagaristio Tuo periclo sexaginta haec dabitur argenti minis. Dordalvs Toxilé, quid ago? Toxilvs Di deaeque te agitant irati, scelus, qui hanc non properes destinare. Dordalvs Habeto. Toxilvs Eu, probe. non edepol minis trecentis carast. fecisti lucri. Sagaristio Heus tu, etiam pro vestimentis huc decem accedent minae. Dordalvs Abscedent enim, nón accedent. Toxilvs Tace sis, non tu illum vides quaerere ansam, infectum ut faciat? abin atque argentum petis? atque ut dignust perit. Dordalvs Heus tu serva istum. Toxilvs Quin tu is intro? Dordalvs Abeo atque argentum affero.—

Provenance