LOGOI

Passage

Plautus, Persa 4.6

lat plautus phi014 perseus lat2

Dordalvs Probae hic argenti sunt sexaginta minae, duobus nummis minus est. Sagaristio Quid ei nummi sciunt? Dordalvs Cruminam hanc emere aut facere uti remigret domum. Sagaristio Ne non sat esses leno, id metuebas miser, impure, avare, ne crumillam amitteres? Toxilvs Sine quaeso. quando lenost, nil mirum facit. Dordalvs Lucro faciundo ego auspicavi in hunc diem: nil mihi tam parvist, quin me id pigeat perdere. age, accipe hoc sis. Sagaristio Hunc in collum, nisi piget, impone. Dordalvs Vero fiat. Sagaristio Numquid ceterum me voltis? Toxilvs Quid tam properas? Sagaristio Ita negotiumst: mandatae quae sunt, volo deferre epistulas; geminum autem fratrem servire audivi hic meum, eum ego ut requiram átque uti redimam volo. Toxilvs Atque edepol tu me commonuisti haú male. videor vidisse hic forma persimilem tui, eadém statura. Sagaristio Quippe qui frater siet. Dordalvs Quid est tibi nomen? Toxilvs quod ad te attinet. Dordalvs Quid attinet non scire? Sagaristio Ausculta ergo, ut scias: Vaniloquidorus Virginesvendonides Nugiepiloquides Argentumexterebronides Quodsemelarripides Numquameripides. em tibi. Dordalvs Eu hercle, nomen multimodis scriptumst tuom. Sagaristio Ita sunt Persarum mores, longa nomina, contortiplicata habemus. numquid ceterum voltis? Dordalvs Vale. Sagaristio Et vos, nam animus iam in navist meus. Toxilvs Cras ires potius, hodie hic cenares. Sagaristio Vale.—

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable