LOGOI

Passage

Plautus, Persa 4.9

lat plautus phi014 perseus lat2

Satvrio Nisi ego illum hominem perdo, perii. atque optume eccum ipsum ante aedes. Virgo Salve multum, mi pater. Satvrio Salve, mea gnata. Dordalvs Ei, Persa me pessum dedit. Virgo Pater hic meus est. Dordalvs Hem, quid? pater? perii oppido. quid ego igitur cesso infelix lamentarier minas sexaginta? Satvrio Ego pol te faciam, scelus, te quoque etiam ipsum ut lamenteris. Dordalvs Occidi. Satvrio Age ambula in ius, leno. Dordalvs Quid me in ius vocas? Satvrio Illi apud praetorem dicam. sed ego in ius voco. Dordalvs Nonne antestaris? Satvrio Tuan ego causa, carnufex, cuiquam mortali libero auris atteram, qui hic commercaris civis homines liberos? Dordalvs Sine dicam. Satvrio Nolo. Dordalvs Aúdi. Satvrio Surdus sum. ambula. sequere hac, sceleste, feles virginaria. sequere hac, mea gnata, me usque ad praetorem.— Virgo Sequor.—

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable