Passage
Plautus, Persa 5.2
lat plautus phi014 perseus lat2
Dordalvs Qui súnt † qui erunt quiqué fuerunt quiqué futuri sunt pósthac, solus ego omnibus antideo facilé, miserrímus hominum út vivam. perii, ínterii. pessímus hic mi dies hódie inluxit córruptor, ita mé Toxilus perfábricavit itaqué meam rem divéxavit. vehiclum árgenti miser éieci , neque quam ób rem eieci, hábeo. qui illúm Persam atque omnís Persas atque étiam omnis persónas male di ómnes perdant, íta misero Toxílus haec mihi concívit. quia eí fidem non habui árgenti, eo míhi eas machinas mólitust; quem pól ego ut non in crúciatum atque in cómpedis cogam, sí vivam, siquidem húc umquam erus rediérit eius, quod spéro—sed quid ego áspicio? hoc víde, quae haec fabulast? híc quidem pol potánt. adgrediar. ó bone vir, salvéto, et tu, bona líberta. Toxilvs Dordálus hic quidemst. Sagaristio Quin iúbe adire. Toxilvs Adi, sí libet. Sagaristio Agite, adplaúdamus. Toxilvs Dordále, homo lepidissúme, salve. locus híc tuos est, hic accumbe. férte aquam pédibus. praeben tú puere? Dordalvs Ne sís me uno digito áttigeris, ne te ád terram, scelus, ádfligam. Paegnivm At tíbi ego hoc continuó cyatho oculum éxcutiam † tuum. Dordalvs Quid aís, crux, stimulorúm tritor? quo módo me hodie versávisti, ut me ín tricas coniécisti, quo módo de Persa mánus mi aditast? Toxilvs Iurgium hínc auféras, si sápias. Dordalvs At, bóna liberta, haec scívisti et me célavisti? Lemnisilenis Stúltitiast, cui béne esse licet, eum praévorti litíbus. posterius ístaec te magis pár agerest. Dordalvs Vrítur cor mi. Toxilvs Da illí cantharum, extingue ígnem, si cor úritur, caput ne ardéscat. Dordalvs Lúdos me fácitis, intéllego. Toxilvs Vín cinaedúm novom tíbi dari, Paégnium? quín elude, út soles, quándo libér locust hic. huí, babae, básilice te íntulisti ét facete. Paegnivm Decét me facétum esse, et húnc inridére lenónem lubídost, quandó dignus ést. Toxilvs Perge út coeperás. Paegnivm Hoc, léno, tibí. Dordalvs Perií perculít me prope. Paegnivm Em, serva rúsum. Dordalvs Delúde, ut lubet, erus dum hínc abest. Paegnivm Viden út tuis dictis páreo? sed quín tu meís contra itém dictis sérvis atque hóc, quod tibí suadeó, facis? Dordalvs Quid ést id? Paegnivm Restím tu tibí cápe crassam ac suspende te. Dordalvs Cave sís me attigás, ne tibi hóc scipióne malúm magnum dém. Paegnivm Vteré, te condóno. Toxilvs Iam iám, Paegnium, da paúsam. Dordalvs Égo pol vos erádicabo. Paegnivm At te ílle, qui suprá nos habitat, qui tibi male volt maleque faciet. non hi dicunt, verum ego. Toxilvs Age, circumfer mulsum, bibere da usque plenis cantharis. iam diu fáctum est, postquam bibimus; nimis diu sicci sumus. Dordalvs Di faciant ut id bibatis quod vos numquam transeat. Sagaristio Nequeo, leno, quin tibi saltem staticulum, olim quem Hegea faciebat. vide vero, si tibi satis placet. Toxilvs Me quoque volo reddere, Diodorus quem olim faciebat in Ionia. Dordalvs Malum ego vobis dabo, ni abitis. Sagaristio Etiam muttis, impudens? iam ego tibi, si me inritassis, Persam adducam denuo. Dordalvs Atque tu Persa es, qui me usque ádmutilavisti ad cutem. Toxilvs Tace, stulte: hic eius geminust frater. Dordalvs Hicinest? Toxilvs Ac geminissumus. Dordalvs Di deaeque et te et geminum fratrem excrucient. Sagaristio Qui te perdidit: nám ego nil merui. Dordalvs At enim quod ille meruit, tibi id obsit volo. Toxilvs Agite sultis, hunc lúdificemus. Lemnisilenis Nisi si dignust, non opust. et me haud par est. Toxilvs Credo eo, quia non ínconciliavit, cúm te emo. Lemnisilenis At tamen non—tamen— Toxilvs Cave ergo sis maló, et sequere me. te mihí dicto audientem esse addecet, nam hercle absque me foret et meo praesidio, hic faceret te prostibilem propediem. sed ita pars libertinorum est: nisi patrono qui adversatust, nec satis liber sibi videtur nec satis frugi nec sat honestus, ní id effecit, ni ei male dixit, ni grato ingratus repertust. Lemnisilenis Pol bene facta tua me hortantur, tuo ut imperio paream. Toxilvs Ego sum tibi patronus plane, qui huic pro te argentum dedi. gráphice hunc volo ludíficari. Lemnisilenis Meo ego ín loco sedulo cúrabo. Dordalvs Certo ílli homines mihi néscio quid mali cónsulunt, quod faciánt. Sagaristio Heus vos. Toxilvs Quid aís? Sagaristio Hicin Dordalus ést leno, qui hic liberas virgines mércatur? hicinést, qui fuit quondám fortis? Dordalvs Quae haec rés est? ei, colaphó me icit. malum vóbis dabo. Toxilvs At tibi nós dedimus dabimúsque etiam. Dordalvs Ei, natis pérvellit. Paegnivm Licet: iám diu saepe sunt éxpunctae. Dordalvs Loqueré tu etiam, frustúm pueri? Lemnisilenis Patróne mi, i intro, amábo, ad cenam. Dordalvs Mea Ignávia, tu nunc me ínrides? Lemnisilenis Quíane te vocó, bene ut tíbi sit? Dordalvs Nólo mihi bene ésse. Lemnisilenis Ne sit. Toxilvs Quíd igitur? sescénti nummi quíd agunt, quas turbás danunt? Dordalvs Mále disperii, scíunt referre próbe inimico grátiam. Toxilvs Satis súmpsimus súpplici iam. Dordalvs Fateór, manus vobís do. Toxilvs Et póst dabis sub fúrcis. Sagaristio Abi íntro—in crucem. Dordalvs Án me hic parum éxercitum hísce habént? Toxilvs Convenísse te Tóxilum me spéctatores, bene valete. leno periit. plaudite.