Passage
Plautus, Poenulus 1.1
lat plautus phi015 perseus lat2
Agorastocles Saepe ego res multas tibi mandavi, Milphio, dubias, egenas, inopiosas consili, quas tu sapienter, docte et cordate et cate mihi reddidisti ópiparas opera tua. quibus pró bene factis fateor deberi tibi et libertatem et multas grates gratias. Milphio Scitumst, per tempus si obviamst, verbum vetus. nam tuae blanditiae mihi sunt, quod dici solet, gerrae germanae, σαὶ δὲ κολλῦραι λύραι. nunc mihi blandidicus es: heri in tergo meo tris facile corios contrivisti bubulos. Agorastocles Amans per amorem si quid feci, Milphio, ignoscere id te mi aequom est. Milphio Haud vidi magis. em, nunc ego amore pereo. sine te verberem, item ut tu mihi fecisti, ob nullam noxiam: post id locorum tu mihi amanti ignoscito. Agorastocles Si tibi lubido est aut voluptati, sino: suspende, vinci, verbera; auctor sum, sino. Milphio Si auctoritatem postea defugeris, ubi dissolutus tu sies, ego pendeam. Agorastocles Egone istuc ausim facere, praesertim tibi? quin si feriri video te, extemplo dolet. Milphio Mihi quidem hercle. Agorastocles Immo mihi. Milphio Istuc mavelim. sed quid nunc tibi vis? Agorastocles Cur ego apud te mentiar? amo immodeste. Milphio Meae istuc scapulae sentiunt. Agorastocles At ego hanc vicinam dico Adelphasium meam, lenonis huius meretricem maiusculam. Milphio Iam pridem equidem istuc ex te audivi. Agorastocles Differor cupidine eius. sed lenone istoc Lyco, illius domino, non lutumst lutulentius. Milphio Vin tu illi nequam dare nunc? Agorastocles Cupio. Milphio Em me dato. Agorastocles Abi díerectus. Milphio Dic mihi vero serio: vin dare malum illi? Agorastocles Cupio. Milphio Em, eundem me dato: utrumque faxo habebit, et nequam et malum. Agorastocles Iocare. Milphio Vin tu illam hodie sine dispendio tuo túam libertam facere? Agorastocles Cupio, Milphio. Milphio Ego faciam ut facias. sunt tibi intus aurei trecenti nummi Philippi? Agorastocles Sescenti quoque. Milphio Satis súnt trecenti. Agorastocles Quid iis ? Milphio Tace. totum lenonem tibi cum tota familia dabo hodie dono. Agorastocles Qui id ? Milphio Iam scies. tuos Cóllybiscus nunc in urbest vilicus; eum hic non novit leno. satin intellegis? Agorastocles Intellego hercle, sed quo evadas nescio. Milphio Non scis? Agorastocles Non hercle. Milphio At ego iam faxo scies. ei dabitur aurum, ut ad lenonem deferat dicatque se peregrinum esse, ex alio oppido: se amare velle atque obsequí animo suo; locum sibi velle liberum praeberier, ubi nequam faciat clam, ne quis sit arbiter. leno ad se accipiet auri cupidus ilico: celabit hominem et aurum. Agorastocles Consilium placet. Milphio Rogato, servos veneritne ad eum tuos. ille mé censebit quaeri: continuo tibi negabit. quid tu dubitas, quin extempulo dupli tibi auri et hominis fur leno siet? neque id unde efficiat habet: ubi in ius venerit, addicet praetor familiam totam tibi. ita decipiemus fovea lenonem Lycum. Agorastocles Placet consilium. Milphio Immo etiam, ubi expolivero, magis hoc tum demum dices: nunc etiam rudest. Agorastocles Ego in aedem Veneris eo, nisi quid vis, Milphio. Aphrodisia hodie sunt. Milphio Scio. Agorastocles Oculos volo meos délectare munditiis meretriciis. Milphio Hoc primum agamus quod consilium cepimus. abeamus intro, ut Collybiscum vilicum hanc perdoceamus ut ferat fallaciam. Agorastocles Quamquam Cupido in corde vorsatur, tamen tibi auscultabo.— Milphio Faciam ut facto gaudeas. inest amoris macula huic homini in pectore, sine damno magno quae elui ne utiquam potest. itaque hic scelestus est homo leno Lycus, quoi iam infortuni intenta ballistast probe, quam ego haud multo post mittam e ballistario. sed Adelphasium eccam exit atque Anterastilis. haec est prior, quae meum erum dementem facit. sed evocabo. heus, i foras, Agorastocles, si vis videre ludos iucundissimos. Agorastocles Quid istúc tumultist, Milphio? Milphio Em amores tuos, si vis spectare. Agorastocles O multa tibi di dent bona, quom hoc mi optulisti tam lepidum spectaculum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable