Passage
Plautus, Poenulus 1.2
lat plautus phi015 perseus lat2
Adelphasivm Negóti sibí qui volét vim paráre, navem et mulierem, haec duo comparato. nam nullae magis res duae plus negoti habent, forte si occeperis exornare, neque eis ulla ornandi satis satietas est. atque haec, ut loquor, nunc domo docta dico. nam nos usque ab aurora ad hoc quod diei est, ex industria ambae numquam concessamus lavari aut fricari aut tergeri aut ornari, poliri expoliri, pingi fingi; et una binae singulis quae dataé nobis ancíllae, eae nos lavando eluendo operam déderunt, aggerúndaque aqua sunt viri duo defessi. apage sis, negoti quantum in muliere una est. sed vero duae, sat scio, maxumo uni poplo cuilubet plus satis dare potis sunt, quae noctes diesque omni in aetate semper ornantur, lavantur, tergentur, poliuntur. postremo modus muliebris nullust: numquam lavando et fricando scimus facere finem. Anterastilis Mirór equidem, sóror, te istaec sic fabulari, quae tam callida et docta sis et faceta. nam quom sedulo munditer nos habemus, vix aegreque amatorculos invenimus. Adelphasivm Ita est. verum hoc unum tamen cogitato: modus ómnibus rebús, soror, optimus est habitu. nimia ómnia nimium éxhibent negóti hominibus éx se. Anterastilis Sorór, cogitá, amabo, itém nos perhibéri quam si salsa muriatica esse autumantur: nisí multa aqua usque et diu macerantur, olént, salsa súnt, tangere út non velís. itém nos sumús insúlsae admodum átque invenústae sine múnditia et súmptu. Milphio Coqua ést haec quidem, Ágorastoclés, ut ego opínor: scit, muriatica ut maceret. Agorastocles Quid ? Adelphasivm Soror, parce, amabo: sat est istuc alios dicere nobis, ne nosmet in nostra etiam vitia loquamur. Anterastilis Quiésco. Adelphasivm Ergo amó te. sed hóc nunc respónde mihí: sunt hic ómnia, quae ad deúm pacem opórtet adésse? Anterastilis Omnia áccuravi. Agorastocles Diém pulchrum et célebrem et venústatis plénum, dignúm Venere pól, quoi sunt Áphrodisia hódie. Milphio Ecquid gratiae, quom huc foras te evocavi? iam núm me decét donari cadó vini véteris? dic dáre. nil respóndes? lingua huíc excidít, ut ego opínor. quíd hic, malum, astans ópstipuisti? Agorastocles Síne amem, ne opturba ac tace. Milphio Taceo. Agorastocles Si tacuisses, iam istuc taceo non gnatum foret. Anterastilis Eamus, mea soror. Adelphasivm Eho amabo, quid illo nunc properas? Anterastilis Rogas? quia erus nos apud aedem Veneris mantat. Adelphasivm Maneat pol. mane. turba est nunc apud aram. an te ibi vis inter istás versarier prosedas, pistorum amicas, reliquias alicarias, miseras schoeno delibutas servolicolas sordidas, quae tibi olant stabulum statumque, sellam et sessibulum merum, quas adeo hau quisquam umquam liber tetigit neque duxit domum, servolorum sordidulorum scorta diobolaria? Milphio I in malam crucem. tun audes etiam servos spernere, propudium? quasi bella sit, quasi eampse reges ductitent, monstrum mulieris, tantilla tanta verba funditat, quoius egó nebulai cyatho septem noctes non emam. Agorastocles Di immortales omnipotentes, quid est apud vos pulchrius? quid habetis qui mage immortales vos credam esse quam ego siem, qui haec tanta oculis bona concipio? nam Venus non est Venus: hanc equidem Venerem venerabor, me ut amet posthac propitia. Milphio, heus, ubi es? Milphio Assum ápud te, eccum. Agorastocles At ego elixus sis volo. Milphio Enim vero, ere, facis delicias. Agorastocles De tequidem haéc didici omnia. Milphio Etiamne ut ames eam quam numquam tetigeris? Agorastocles Nihil id quidemst: deos quoque edepol et amo et metuo, quíbus tamen ábstineo manus. Anterastilis Eu ecastor, quom ornatum aspicio nostrum ambarum, paenitet exornatae ut simus. Adelphasivm Immo vero sane commode; nam pro erili et nostro quaestu satis bene ornatae sumus. non enim pótis est quaestus fieri, ni sumptus sequitur, scio, et tamen quaéstus non consistet, si eum sumptus superat, soror. eo illud satiust, satis quod habitu, haud satis est quod plus quam sat est. Agorastocles Ita me di ament, ut illa me amet malim quam di, Milphio. nam illa mulier lapidem silicem subigere, ut se amet, potest. Milphio Pol id quidem hau mentire, nam tu es lapide silice stultior, qui hanc ames. Agorastocles At vide sis, cum illac numquam limavi caput. Milphio Curram igitur aliquo ad piscinam aut ad lacum, limum petam. Agorastocles Quid eo opust? Milphio Ego dicam: ut illi ét tibi limem caput. Agorastocles I in malam rem. Milphio Ibi sum équidem. Agorastocles Perdis. Milphio Taceo. Agorastocles At perpetuo volo. Milphio Enim vero, ere, meo me lacessis ludo et delicias facis. Anterastilis Satis nunc lepide ornatam credo, soror, te tibi viderier; sed ubi exempla conferentur meretricum aliarum, ibi tibi erit cordolium, si quam ornatam melius forte aspexeris. Adelphasivm Invidia in me numquam innatast neque malitia, mea soror. bono med esse ingenio ornatam quam auro multo mavolo: aurum, id fortuna invenitur, natura ingenium bonum. meretricem pudorem gerere magis decet quam purpuram: pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt, lepidi mores turpem ornatum facile factis comprobant. Agorastocles Eho tu, vin tu facinus facere lepidum et festivom? Milphio Volo. Agorastocles Potesne mi auscultare? Milphio Possum. Agorastocles Abi domum ac suspende te. Milphio Quam ob rem? Agorastocles Quia iam numquam audibis verba tot tam suavia. quid tibi opust vixisse? ausculta mihi modo ac suspende te. Milphio Siquidem tu es mecum futurus pro uva passa pensilis. Agorastocles At ego amo hanc. Milphio At ego esse et bibere. Adelphasivm Eho tu, quid ais? Anterastilis Quid rogas? Adelphasivm Viden tu? pleni oculi sorderum quí erant, iam splendent mihi. Anterastilis Immo etiam in medio oculo paullum sordest. Adelphasivm Cedo sis dexteram. Agorastocles Vt quidem tu huius oculos inlutis manibus tractes aut teras? Anterastilis Nimia nos socordia hodie tenuit. Adelphasivm Qua de re, obsecro? Anterastilis Quia non iam dudum ante lucem ad aedem Veneris venimus, primae ut inferremus ignem in aram. Adelphasivm Aha, non factost opus: quaé habent nocturna ora, noctu sacruficatum ire occupant. prius quam Venus expergiscatur, prius deproperant sedulo sacruficare; nam vigilante Venere si veniant eae, ita sunt turpes, credo ecastor Venerem ipsam e fano fugent. Agorastocles Milphio. Milphio Edepol Milphionem miserum. quid nunc vis tibi? Agorastocles Opsecro hercle, ut mulsa loquitur. Milphio Nil nisi laterculos, sesumam papaveremque, triticum et frictas nuces. Agorastocles Ecquid amare videor? Milphio Damnum, quod Mercurius minime amat. Agorastocles Namque edepol lucrum amare nullum amatorem addecet. Anterastilis Eamus, mea germana. Adelphasivm Age sis, ut lubet. Anterastilis Sequere hac. Adelphasivm Sequor. Milphio Eunt hae. Agorastocles Quid si adeamus? Milphio Adeas. Agorastocles Primum prima salva sis, et secunda tu secundo salve in pretio; tertia salve extra pretium. Ancilla Tum pol ego et oleum et operam perdidi. Agorastocles Quo te agis? Adelphasivm Egone? in aedem Veneris. Agorastocles Quid eo? Adelphasivm Vt Venerem propitiem. Agorastocles Eho, an irata est? propitia hercle est. vel ego pro illa spondeo. quid tu ais? Adelphasivm Quid mihi , opsecro? Agorastocles Aha, tam saeviter. Adelphasivm Mitte, amabo. Agorastocles Quid festinas? turba nunc illi est. Adelphasivm Scio. sunt illi aliae quas spectare ego, et me spectari volo. Agorastocles Qui lubet spectare turpes, pulchram spectandam dare? Adelphasivm Quia apud aedem Veneris hodie est mercatus meretricius: eo conveniunt mercatores, ibi ego me ostendi volo. Agorastocles Invendibili merci oportet ultro emptorem adducere: proba mers facile emptorem reperit, tam etsi in abstruso sitast. quid ais tu? quando illi apud me mecum caput et corpus copulas? † Adelphasivm Quo die Orcus Acherunte mortuos amiserit. Agorastocles Sunt mihi intus nescio quot nummi aurei lymphatici. Adelphasivm Deferto ad me, faxo actutum constiterit lymphaticum. Milphio Bellula hercle. Agorastocles I díerecte in maxumam malam crucem. Milphio Quam magis aspecto, tam magis est nimbata et nugae merae. Adelphasivm Segrega sermonem. taedet. Agorastocles Age, sustolle hoc amiculum. Adelphasivm Pura sum, comperce amabo me attrectare, Agorastocles. Agorastocles Quid agam nunc? Adelphasivm Si sapias, curam hanc facere compendi potes. Agorastocles Quid? ego non te curem? quid ais, Milphio? Milphio Ecce odium meum. quid me vis? Agorastocles Cur mi haec irata est? Milphio Cur haec irata est tibi? cur ego id curem? namque istaec magis meast curatio. † Agorastocles Iam hercle tu periisti, nísi illam mihi tam tranquillam facis quam mare olimst, quóm ibi alcedo pullos educit suos. Milphio Quid faciam? Agorastocles Exora, blandire, expalpa. Milphio Faciam sedulo. sed vide sís, ne tu oratorem hunc pugnis pectas postea. Agorastocles Non faciam. Adelphasivm Non aequos in me es, sed morare et male facis. bene promittis multa ex multis: omnia in cassum cadunt. liberare iuravisti me haud semel, sed centiens: dum te exspecto, neque ego usquam aliam mihi paravi copiam neque istuc usquam apparet; ita nunc servio nihilo minus. i, soror. apscede tu a me. Agorastocles Perii. ecquid agis, Milphio? Milphio Mea voluptas, mea delicia, mea vita, mea amoenitas, meus ocellus, meum labellum, mea salus, meum savium, meum mel, meum cor, mea colustra, meus molliculus caseus— Agorastocles Mene ego illaéc patiar praesente dici? discrucior miser, nisi ego illum iubeo quadrigis cursim ad carnificem rapi. Milphio Noli, amabo, suscensere ero meo, causa mea. ego faxo, si non irata es, ninnium pro te dabit atque te fáciet ut sis civis Attica atque libera. quin adire sínis? quin tibi qui bene volunt, bene vis item? si ante quid mentitust, nunciam dehinc érit verax tibi. sine te exorem, sine prehendam auriculis, sine dem savium. Adelphasivm Apscede hinc sis, sycophanta par ero. Milphio At scin quo modo? iam hercle ego faciam ploratillum, nisi te facio propitiam, atque hic ne me verberetillum faciat, nisi te propitio, male formido: novi ego huius mores morosi malos. quam ob rem amabo, mea voluptas, sine te hoc exorarier. Agorastocles Non ego homo trioboli sum, nisi ego illi mastigiae exturbo oculos atque dentes. em voluptatem tibi, em mel, em cor, em labellum, em salutem, em savium. Milphio Impias, ere, te: oratorem verberas. Agorastocles Iam istoc magis: Milphio Agorastocles sicine ego te orare iussi? Milphio Quo modo ergo orem? Agorastocles Rogas? sic enim díceres, sceleste: huius voluptas, te opsecro, huius mel, huius cor, huius labellum, huius lingua, huius savium, huius delicia, huiús salus amoena, huius festivitas: omnia illa, quae dicebas tua, ésse ea memorares mea. Milphio Opsecro hercle te, voluptas huius atque odium meum, huius amica mammeata, mea inimica et malevola, oculus huius, lippitudo mea, mel huius, fel meum, ut tu huic irata ne sis aut, si id fieri non potest, capias restim ac te suspendas cúm ero et vostra familia. nam mihi iam video propter te victitandum sorbilo, itaque iam quasi ostreatum tergum ulceribus gestito propter amorem vestrum. Adelphasivm Amabo, men prohibere postulas ne te verberet magis quám ne mendax me advorsum siet? Anterastilis Aliquid huic responde, amabo, commode, ne incommodus nobis sit. nam detinet nos de nostro negotio. Adelphasivm Verum. etiam tibi hanc amittam noxiam unam, Agorastocles. non sum irata. Agorastocles Non es? Adelphasivm Non sum. Agorastocles Da ergo, ut credam, savium. Adelphasivm Mox dabo, quom ab re divina rediero. Agorastocles I ergo strenue. Adelphasivm Sequere me, soror. Agorastocles Atque audin etiam? Veneri dicito multam meis verbis salutem. Adelphasivm Dicam. Agorastocles Atque hoc audi. Adelphasivm Quid est? Agorastocles Paucis verbis rem divinam facito. atque audin? respice. respexit. idem edepol Venerem credo facturam tibi.