LOGOI

Passage

Plautus, Poenulus 1.3

lat plautus phi015 perseus lat2

Agorastocles quid nunc mi es auctor, Milphio? Milphio Vt me verberes atque auctionem facias: nam impunissume tibi quidem hercle vendere hasce aedis licet. Agorastocles Quid iam? Milphio Maiorem partem in ore habitas meo. Agorastocles Supersede istis verbis. Milphio Quid nunc vis tibi? Agorastocles Trecentos Philippos Collybisco vilico dedi dúdum, prius quam me evocavisti foras. nunc opsecro te, Milphio, hanc per dexteram perque hanc sororem laevam perque oculos tuos perque tuam libertatem— Milphio Em nunc nihil opsecras. Agorastocles Mi Milphidisce, mea commoditas, mea salus, fac quod facturum te esse promisti mihi, ut ego hunc lenonem perdam. Milphio Perfacile id quidemst. i, adduce testis tecum; ego intus interim iam et ornamentis meis et sycophantiis tuom exornabo vilicum. propera atque abi. Agorastocles Fugio. Milphio Meum est ístuc magis officium quam tuom. Agorastocles Egone egone, si istuc lepide ecfexis— Milphio I modo. Agorastocles Vt non ego te hodie— Milphio Abi modo. Agorastocles Emittam manu— Milphio I modo. Agorastocles Non hercle meream. Milphio Oh— Agorastocles Vah— Milphio Abi modo. Agorastocles Quantum Acheruntest mortuorum. Milphio Etiamne abis? Agorastocles Neque quantum aquaist in mari. Milphio Abiturun es? Agorastocles Neque nubes omnes quantumst. Milphio Pergin pergere? Agorastocles Neque stellae in caelo. Milphio Pergin auris tundere? Agorastocles Neque hoc neque illud neque—enim vero serio— neque—hercle vero—quid opust verbis? quippini? quod uno verbo—dicere hic quidvis licet, neque—hercle vero serio, scin quomodo? ita me di amabunt, vin bona dicam fide, quod hic inter nos liceat? ita me Iuppiter, scin quam videtur? credin quod ego fabuler? Milphio Si nequeo facere ut abeas, egomet abiero; nam isti quidem hercle orationi Oedipo opust cóniectore, qui Sphingi interpres fuit.— Agorastocles Illic hínc iratus abiit. nunc mihi cautio est, ne meámet culpa meo amori obiexim moram. ibo atque arcessam testis, quando Amor iubet me oboedientem ésse servo liberum.—

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable