Passage
Plautus, Poenulus 2.1
lat plautus phi015 perseus lat2
Lycvs Di illum infelicent omnes, qui post hunc diem leno ullam Veneri umquam immolarit hostiam quive ullum turis granum sacruficaverit. nam ego hodie infelix dis meis iratissumis sex immolavi ágnos, nec potui tamen propitiam Venerem facere utí esset mihi. quoniam litare nequeo, ábii illim ilico iratus, votui éxta prosicarier; eo pacto avarae Veneri pulchre adii manum. quando id quod sat erat satis habere noluit, ego pausam feci. sic ago, sic me decet. ego faxo posthac di deaeque ceteri contentiores mage erunt atque avidi minus, quom scibunt, Veneri ut adierit leno manum. condigne haruspex, non homo trioboli, omnibus in extis aibat portendi mihi malum damnumque et deos esse iratos mihi. quid ei divini aut humani aequomst credere? mina mihi argenti dono postilla datast. sed quaeso, ubi nam illic restitit miles modo, qui hanc mihi donavit, quem ego vocavi ad prandium? sed eccum incedit. Antamonides Ita ut occepi dicere, lenulle, de illa pugna Pentetronica, quom sexaginta milia hominum uno die volaticorum manibus occidi meis. Lycvs Volaticorum hóminum? Antamonides Ita dico quidem. Lycvs An, opsecro, usquam sunt homines volatici? Antamonides Fuere. verum ego interfeci. Lycvs Quo modo potuisti? Antamonides Dicam. viscum legioni dedi fundasque; eo praésternebant folia farferi. Lycvs Quoi rei? Antamonides Ad fundas viscus né adhaeresceret. Lycvs Perge. optume hercle perieras. quid postea? Antamonides In fundas visci indebant grandiculos globos, eo illós volantis iussi funditarier. quid multa verba? quemquem visco offenderant, tam crebri ad terram áccidebant quam pira. ut quisque acciderat, eum necabam ílico per cerebrum pinna sua sibi, quasi turturem. Lycvs Si hercle istuc umquam factum est, tum me Iuppiter faciat ut semper sacruficem nec umquám litem. Antamonides An mi haec non credis? Lycvs Credo, ut mi aequomst credier. age eamus intro. Lycvs Dum exta referuntur, volo narrare tibi etiam unam pugnam. Lycvs Nil moror. Antamonides Ausculta. Lycvs Non hercle auscultabo. Antamonides Quo modo? colaphis quidem hercle tuom iam dilidam caput, nisi aut auscultas aut is in malam crucem. Lycvs Malam crucem ibo potius. Antamonides Certumnest tibi? Lycvs Certum. Antamonides Tum tu igitur die bonó Aphrodisiis addice tuam mihi meretricem minusculam. Lycvs Ita res divina mihi fuit: res serias omnis extollo ex hoc die in alium diem. Antamonides Profestos festos habeam decretum est mihi. Lycvs Nunc hinc eamus intro. sequere hac me.— Antamonides Seqor. in hunc diem iam tuos sum mercennarius.— Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable