Passage
Plautus, Poenulus 3.1
lat plautus phi015 perseus lat2
Agorastocles Íta me di ament, tardo amico nihil est quicquam inaequius, praesertim homini amanti, qui quidquid agit properat omnia. sicut ego hos duco advocatos, homines spissigradissimos, tardiores quam corbitae sunt in tranquillo mari. atque equidem hercle dedita opera amicos fugitavi senes: scibam aetate tardiores, metui meo amori moram. nequiquam hos procos mi elegi loripedis, tardissimos. quin si ituri hodie estis, ite, aut ite hinc in malam crucem. sicine oportet ire amicos homini amanti operam datum? nam iste quidem gradus succretust cribro pollinario, nisi cum pedicis condidicistis istoc grassari gradu. Advocati Heus tu, quamquam nos videmur tibi plebeii et pauperes, si nec recte dicis nobis, dives de summo loco, divitem audacter solemus mactare infortunio. nec tibi nos obnoxii istuc, quid tu ames aut oderis: quom argentum pro capite dedimus, nostrum dedimus, non tuom; liberos nos esse oportet. nos te nihili pendimus, ne tuo nos amori servos esse addictos censeas. liberos homines per urbem modico magis par est gradu ire, servile esse duco festinantem currere. praesertim in re populi placida atque interfectis hostibus non decet tumultuari. sed si properabas magis, pridie nos te advocatos huc duxisse oportuit. ne tu opinere, haud quisquam hodie nostrum curret per vias, neque nos populus pro cerritis insectabit lapidibus. Agorastocles At si ad prandium me in aedem vos dixissem ducere, vinceretis cervom cursu vel gralatorem gradu; nunc vos quia mihi advocatos dixi et testis ducere, podagrosi estis ac vicistis cochleam tarditudine. Advocati An vero non iusta causa est, quor curratur celeriter ubi bibas, edas de alieno quantum velis usque ad fatim, quod tu invitus numquam reddas domino, de quoio ederis? sed tamen cum eo cum quiqui, quamquam sumus pauperculi, est domi quod edimus, ne nos tam contemptim conteras. quidquid est pauxillulum illuc, nostrum id omne, non tuomst, neque nos quemquam flagitamus neque nos quisquam flagitat. tua causa nemo nostrorumst suos rupturus ramites. Agorastocles Nimis iracundi estis: equidem haec vobis dixi per iocum. Advocati Per iocum itidem dictum habeto quae nos tibi respondimus. Agorastocles Advocati Agorastocles Scitis rem, narravi vobis quod vestra opera mi opus siet, de lenone hoc, qui me amantem ludificatur tam diu, ei paratae ut sint insidiae de auro et de servo meo. Advocati Omnia istaec scimus iam nos, si hi spectatores sciant; horunc hic nunc causa haec agitur spectatorum fabula: hos te satius est docere, ut, quando agas, quid agas sciant. nos tu ne curassis: scimus rem omnem, quippe omnes simul didicimus tecum una, ut respondere possemus tibi. Agorastocles Ita profecto est. sed agite igitur, ut sciam vos scire rem, expedite mihi quae vobis dudum dixi dicite. Advocati Itane? temptas an sciamus? non meminisse nos , quo modo trecentos Philippos Collybisco vilico dederis, quos deferret huc ad lenonem inimicum tuom, sé ut assimularet peregrinum esse aliunde ex alio oppido? ubi is detulerit, tu eo quaesitum servom advenies tuom cum pecunia. Agorastocles Meministis memoriter, servastis me. Advocati Ille negabit: Milphionem quaeri censebit tuom; id duplicabit omne furtum. leno addicetur tibi. ad eam rem nos esse testis vis tibi. Agorastocles Tenetis rem. Advocati Vix quidem hercle, íta pauxilla est, digitulis primoribus. Agorastocles Advocati Agorastocles Advocati Agorastocles Advocati Agorastocles Advocati Callemus probe: Agorastocles euge, opportune egrediuntur Milphio una et vilicus. basilice exornatus incedit et fabre ad fallaciam.