LOGOI

Passage

Plautus, Poenulus 3.2

lat plautus phi015 perseus lat2

Milphio Iam tenes praecepta in corde? Collybiscvs Pulchre. Milphio Vide sis calleas. Collybiscvs Quid opust verbis? callum aprugnum callere aeque non sinam. Milphio Fac modo ut condocta tibi sint dicta ad hanc fallaciam. Collybiscvs Quin edepol condoctior sum, quam tragoedi aut comici. Milphio Probus homost. Agorastocles Adeamus propius. Milphio Adsunt testes? Agorastocles Tot quidem. Milphio Non potuisti adducere homines magis ad hanc rem idoneos. nam istorum nullus nefastust: comitiales sunt meri; ibi habitant, ibi eos conspicias quam praetorem saepius. hodie iuris coctiores non sunt qui lites creant, quam hi sunt, qui si nihil est quicum litigent, lites emunt. Advocati Di te perdant. Milphio Vos quidem hercle—cum eo cum quiqui tamen et bene et benigne facitis, quóm ero amanti operam datis. sed isti iam sciunt, negoti quid sit? Agorastocles Omne in ordine. Milphio Tum vos animum advortite igitur. hunc vos lenonem Lycum novistis? Advocati Facile. Collybiscvs At pol ego eum, qua sit facie, nescio. eum mihi volo demonstretis hominem. Advocati Nos curabimus. satis praeceptumst. Agorastocles Hic trecentos nummos numeratos habet. Advocati Ergo nos inspicere oportet istuc aurum, Agorastocles, ut sciamus quid dicamus mox pro testimonio. Collybiscvs Agite, inspicite. Advocati Aurum est profecto hoc, spectatores, comicum: macerato hoc pingues fiunt auro in barbaria boves; verum ad hanc rem agundam Philippum est: ita nos adsimulabimus. Collybiscvs Sed ita adsimulatote quasi ego sim peregrinus. Advocati Scilicet, et quidem quasi tu nobiscum adveniens hodie oraveris, liberum ut commostraremus tibi locum et voluptarium, ubi ames, potes, pergraecere. Collybiscvs Eu, edepol mortales malos. Agorastocles Ego enim docui. Milphio Quis te porro? Collybiscvs Agite intro abite, Agorastocles, ne hic vos mecum conspicetur leno neu fallaciae praepedimentum obiciatur. Advocati Hic homo sapienter sapit. facite quod iubet. Agorastocles Abeamus. sed vos— Advocati Satis dictumst. abi. Agorastocles Abeo. Advocati Quaeso, di immortales, quin abis? Agorastocles Abeo.— Advocati Sapis. Collybiscvs St, tace. Advocati Quid est? Collybiscvs Fores haé fecerunt magnum flagitium modo. Advocati Quid id est flagiti? Collybiscvs Crepuerunt clare. Advocati Di te perduint. pone nos recede. Collybiscvs Fiat. Advocati Nos priores ibimus. Collybiscvs Faciunt scurrae quod consuerunt: pone sese homines locant. Advocati Illic homo est, qui egreditur, leno. Collybiscvs Bonus est, nam similis malist. iam nunc ego illi égredienti sanguinem exsugam procul.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable