Passage
Plautus, Poenulus 3.3
lat plautus phi015 perseus lat2
Lycvs Iam ego istúc revortar, miles: convivas volo reperire nobis commodos, qui una sient; interibi attulerint exta, atque eádem mulieres iam ab re divina credo apparebunt domi. sed quid huc tantum hominum incedunt? ecquidnam adferunt? et illé chlamydatus quisnam est, qui sequitur procul? Advocati Aetoli cives te salutamus, Lyce, quamquam hanc salutem ferimus inviti tibi. Lycvs Fortunati omnes sitis, quod certo scio nec fore nec fortunam id situram fieri. Advocati Istic ést thensaurus stultis in lingua situs, ut quaestui habeant male loqui melioribus. Lycvs Viam qui nescit, qua deveniat ad mare, eum oportet amnem quaerere comitem sibi. ego male loquendi vobis nescivi viam: nunc vos mihi amnes estis; vos certum est sequi: si bene dicetis, vostra ripa vos sequar, si male dicetis, vostro gradiar limite. Advocati Malo bene facere tantundemst periculum quantum bono male facere. Lycvs Qui vero? Advocati Scies. malo si quid bene facias, beneficium interit; bono si quid male facias, aetatem expetit. Lycvs Facete dictum. sed quid istúc ad me attinet? Advocati Quia nos honoris tui causa ad te venimus, quamquam bene volumus leniter lenonibus. Lycvs Si quid boni adportatis, habeo gratiam. Advocati Boni de nostro tibi nec ferimus nec damus neque pollicemur, neque adeo volumus datum. Lycvs Credo hercle vobis: ita vestra est benignitas. sed quid nunc voltis? Advocati Hunc chlamydatum quem vides, ei Mars iratust. Collybiscvs Capiti vestro istuc quidem. Advocati Nunc hunc, Lyce, ad te diripiundum adducimus. Collybiscvs Cum praeda hic hodie incedet venator domum: canes compellunt in plagas lepide lupum. Lycvs Quis hic est? Advocati Nescimus nos quidem istum qui siet; nisi dudum mane ut ad portum processimus, atque istum e navi éxeuntem oneraria videmus. adiit ad nos extemplo exiens; salutat, respondemus. Collybiscvs Mortalis malos, ut ingrediuntur docte in sycophantiam. Lycvs Quid deinde? Advocati Sermonem ibi nobiscum copulat. ait sé peregrinum esse huius ignarum oppidi; locum sibi velle liberum praeberier, ubi nequam faciat. nos hominem ad te adduximus. tu si te di amant, agere tuam rem occasiost. Lycvs Itane? Advocati Ille est cupiens, aurum habet. Lycvs Praeda haec meast. Advocati Potare, amare volt. Lycvs Locum lepidum dabo. Advocati At enim hic clam furtim ésse volt, ne quis sciat neve arbiter sit. nam hic latro in Sparta fuit, ut quidem ipse nobis dixit, apud regem Attalum; inde huc aufugit, quoniam capitur oppidum. Collybiscvs Nimis lépide de latrone, de Sparta optume. Lycvs Di deaeque vobis multa bona dent, quom mihi et bene praecipitis et bonam praedam datis. Advocati Immo ut ipse nobis dixit, quo accures magis, trecentos nummos Philippos portat praesidi. Lycvs Rex sum, si ego illum hodie ad me hominem adlexero. Advocati Quin hic quidem tuos est. Lycvs Opsecro hercle hortamini, ut devortatur ad me in hospitium optumum. Advocati Neque nos hortari neque dehortari decet hominem peregrinum: tuam rem tú ages, si sapis. nos tibi palumbem ad aream usque adduximus: nunc te illum meliust capere, si captum esse vis. Collybiscvs Iamne itis? quid quod vobis mandavi, hospites? Advocati Cum illoc te meliust tuam rem, ádulescens, loqui: illic ést ad istas res probus, quas quaeritas. Collybiscvs Videre equidem vos vellem, quom huic aurum darem. Advocati Illinc procul nos istuc inspectabimus. Collybiscvs Bonam dedistis mihi operam. Lycvs It ad me lucrum. Collybiscvs Illud quidem quorsum asinus caedit calcibus. Lycvs Blande hominem compellabo. hóspes hospitem salutat. salvom te advenire gaudeo. Collybiscvs Multa tibi di dent bona, quom me salvom esse vis. Lycvs Hospitium te aiunt quaeritare. Collybiscvs Quaerito. Lycvs Ita illí dixerunt, qui hinc a me abierunt modo, te quaeritare a muscis. Collybiscvs Minime gentium. Lycvs Quid itá? Collybiscvs Quia a muscis si mi hospitium quaererem, adveniens irem in carcerem recta via. ego id quaero hospitium, ubi ego curer mollius, quam regi Antiocho óculi curari solent. Lycvs Edepol ne tibi illud possum festivom dare, siquidém potes ésse te pati in lepido loco, in lecto lepide strato lepidam mulierem complexum contrectare. Collybiscvs Is, leno, viam. Lycvs Vbi tu Leucadio, Lesbio, Thasio, Chio, vetustáte vino edentulo aetatem inriges; ibi ego te replebo usque unguentum geumatis, quid multa verba? faciam, ubi tu laveris, ibi ut bálneator faciat unguentariam. sed haec latrocinantur, quae ego dixi, omnia. Collybiscvs Quid itá? Lycvs Quia aurum poscunt praesentarium. Collybiscvs Quin hercle accipere tu non mavis quam ego dare. Advocati Quid si evocemus huc foras Agorastoclem, ut ipsus testis sit sibi certissumus? heus tu, qui furem captas, egredere ocius, ut tute inspectes aurum lenoni dari.