LOGOI

Passage

Plautus, Poenulus 3.5

lat plautus phi015 perseus lat2

Lycvs Suspendant omnes nunciam se haruspices, quam ego illis posthac quod loquantur creduam, qui in re divina dudum dicebant mihi malum damnumque maximum portendier: is explicavi meam rem postilla lucro. Agorastocles Salvos sis, leno. Lycvs Di te ament, Agorastocles. Agorastocles Magis mé benigne nunc salutas quam antidhac. Lycvs Tranquillitas evenit, quasi navi in mari: utquomque est ventus, exim velum vortitur. Agorastocles Valeant apud te quos volo; atque haud te volo. Lycvs Valent ut postulatumst, verum non tibi. Agorastocles Mitte ad me, si audes, hodie Adelphasium tuam, die fésto celebri nobilique Aphrodisiis. Lycvs Calidum prandisti prandium hodie? dic mihi. Agorastocles Quid iam? Lycvs Quia os nunc frigefactas, quom rogas. Agorastocles Hoc age sis, leno. servom esse audivi meum apud te. Lycvs Apud me? numquam factum reperies. Agorastocles Mentire. nam ad te venit aurumque attulit. ita mihi renuntiatumst, quibus credo satis. Lycvs Malus es, captatum me advenis cum testibus. tuorum apud me nemost nec quicquam tui. Agorastocles Mementote illud, advocati. Advocati Meminimus. Lycvs Hahahae, iam teneo quid sit, perspexi modo. hi qui illum dudum conciliaverunt mihi peregrinum Spartanum, id nunc his cerebrum uritur, me esse hos trecentos Philippos facturum lucri. nunc hunc inimicum quía esse sciverunt mihi, eum adlegarunt, suom qui servom diceret cum auro esse apud me; compositast fallacia, ut eo me privent atque inter se dividant. lupo agnum eripere postulant. nugas agunt. Agorastocles Negasne apud te esse aurum, nec servom meum? Lycvs Nego: et negando, si quid refert, ravio. Advocati Periisti, leno. nam istest huius vilicus quem tibi nos esse Spartiatam diximus, qui ad te trecentos Philippeos modo detulit. idque in istoc adeo aúrum inest marsuppio. Lycvs Vae vostrae aetati. Advocati Id quidem in mundo est tuae. Agorastocles Age omitte actutum, furcifer, marsuppium: manifesto fur es mihi. quaeso hercle, operam date, dum me videatis servom ab hoc abducere.— Lycvs Nunc pol ego perii certo, haud arbitrario. consulto hoc factum est, mihi ut insidiae fierent. sed quid ego dubito fugere hinc in malam crucem, prius quam hínc optorto collo ad praetorem trahor? eheu, quom ego habui háriolos haruspices; qui si quid bene promittunt, perspisso evenit, id quod mali promittunt, praesentarium est. nunc ibo, amicos consulam, quo me modo suspendere aequom censeant potissimum.—

Provenance