Passage
Plautus, Poenulus 4.2
lat plautus phi015 perseus lat2
Syncerastvs Sátis spectatum est, deos atque homines eius neglegere gratiam, quoí hominí erus est consimilis velut ego habeo hunc huius modi. neque periurior neque peior alter usquam est gentium, quám erus meus est, neque tam luteus neque tam caeno conlitus. ita me di ament, vel in lautumiis vel in pistrino mavelim agere aetatem praepeditus latere forti ferreo, quam ápud lenonem hunc servitutem colere. quid illuc est genus, quae illic hominum corruptelae fiunt. di vostram fidem, quodvis genus ibi hominum videas, quasi Acheruntem veneris, equitem peditem, libertinum, furem an fugitivom velis, verberatum, vinctum, addictum: quí habet quod det, utut homo est, omnia genera recipiuntur; itaque in totis aedibus tenebrae latebrae, bibitur estur quasi in popina, hau secus. ibi tu videas litteratas fictiles epistulas, pice signatas, nomina insunt cubitum longis litteris: ita vinariorum habemus nostrae dilectum domi. Milphio Omnia edepol mira sunt, nisi erus hunc heredem facit, nam id quidem, illi, uti meditatur, verba faciet mortuo. et adire lubet hominem et autem nimis eum ausculto lubens. Syncerastvs Haec quom hic video fieri, crucior: pretiis emptos maxumis, apud nos expeculiatos servos fieri suis eris. sed ad postremum nihil apparet: male partum male disperit. Milphio Proinde habet orationem, quasi ipse sit frugi bonae, qui ipsus hercle ignaviorem potis est facere Ignaviam. Syncerastvs Nunc domum haec ab aede Veneris refero vasa, ubi hostiis erus nequivit propitiare Venerem suo festo die. Milphio Lepidam Venerem. Syncerastvs Nam meretrices nostrae primis hostiis Venerem placavere extemplo. Milphio O lepidam Venerem denuo. Syncerastvs Nunc domum ibo. Milphio Heus, Synceraste. Syncerastvs Syncerastum qui vocat? Milphio Tuos amicus. Syncerastvs Haud amice facis, qui cum onere offers moram. Milphio At ob hanc moram tibi reddam operam úbi voles, ubi iusseris. habe rem pactam. Syncerastvs Si futurumst, do tibi operam hanc. Milphio Quo modo? Syncerastvs Vt enim ubi mihi vapulandum sit, tu corium sufferas. apage, nesció quid viri sis. Milphio Malus sum. Syncerastvs Tibi sis. Milphio Te volo. Syncerastvs At onus urget. Milphio At tu appone et respice ad me. Syncerastvs Fecero, quamquam haud otiumst. Milphio Salvos sis, Synceraste. Syncerastvs O Milphio, di omnes deaeque ament. Milphio Quemnam hominem? Syncerastvs Nec te nec me, Milphio: neque erum meum ádeo. Milphio Quém ament igitur? Syncerastvs Aliquem, dignus qui siet. nam nostrorum nemo dignust. Milphio Lepide loquere. Syncerastvs Me decet. Milphio Quid agis? Syncerastvs Facio quod manufesti moechi haú ferme solent. Milphio Quid id est? Syncerastvs Refero vasa salva. Milphio Di te et tuom erum perduint. Syncerastvs Me non perdent; illum ut perdant facere possum, si velim, meum erum ut perdant, ni mihi metuam, Milphio. Milphio Quid id est? cedo. Syncerastvs Malus es? Milphio Malus sum. Syncerastvs Male mihi est. Milphio Memora, num esse aliter decet? quid est, quod male sit tibi, quoi domi sit quod edis quod ames adfatim, neque triobolum ullum amicae das et ductas gratiis? Syncerastvs Diespiter me sic amabit, Milphio Vt quidem edepol dignus es. Syncerastvs Vt ego hanc familiam interire cupio. Milphio Adde operam, si cupis. Syncerastvs Sine pennis volare hau facilest: meae alae pennas non habent. Milphio Nolito edepol devellisse: iam his duobus mensibus volucres tibi erunt tuae hirquinae. Syncerastvs I in malam rem. Milphio I tu atque erus. Syncerastvs Verum. enim qui hómo eum norit, norit. cito homo pervorti potest. Milphio Quid iam? Syncerastvs Quasi tu tacitum habere quicquam potis sis. Milphio Rectius tacitas tibi res sistam quam quod dictum est mutae mulieri. Syncerastvs Animum inducam facile ut tibi istuc credam, ni te noverim. Milphio Crede audacter meo periclo. Syncerastvs Male credam, et credam tamen. Milphio Scin tu erum tuom meo ero esse inimicum capitalem? Syncerastvs Scio. Milphio Propter amorem— Syncerastvs Omnem operam perdis. Milphio Quid iam? Syncerastvs Quia doctum doces. Milphio Quid ergo dubitas quin lubenter tuo ero meus quid possiet facere faciat male, eius merito? tum autem si quid tu adiuvas, eo facilius facere poterit. Syncerastvs At ego hoc metuo, Milphio. Milphio Quid est quod metuas? Syncerastvs Dúm ero insidias paritem, ne me perduim. si erus meus me esse elocutum quoiquam mortali sciat, continuo is me ex Syncerasto Crurifragium fecerit. Milphio Numquam edepol mortalis quisquam fiet e me certior, nisi ero meo uni indicasso, atque ei quoque ut ne enuntiet id esse facinus ex ted ortum. Syncerastvs Male credam, et credam tamen. sed hoc tu tecum tacitum habeto. Milphio Fide non melius creditur. loquere (locus occasioque est) libere: hic soli sumus. Syncerastvs Erus si tuos volt facere frugem, meum erum perdet. Milphio Qui id potest? Syncerastvs Facile. Milphio Fac ergo id facile noscam ego, ut ille possit noscere. Syncerastvs Quia Adelphasium, quám erus deamat tuos, ingenuast. Milphio Quo modo? Syncerastvs Eodem quo soror illius altera Anterastilis. Milphio Cedo qui id credam. Syncerastvs Quia illas emit in Anactorio parvolas de praedone Siculo. Milphio Quanti? Syncerastvs Duodeviginti minis, duas illas et Giddenenem nutricem earum tertiam. et ille qui eas vendebat dixit se furtivas vendere: ingenuas Carthagine aibat esse. Milphio Di vostram fidem, nimium lepidum memoras facinus. nam erus meus Agorastocles ibidem gnatust, inde surptus fere sexennis, postibi qui eum surrupuit huc devexit meoque ero eum hic vendidit. is in divitias homo adoptavit hunc, quom diem obiit suom. Syncerastvs Omnia memoras quo id facilius fiat: manu eas adserat suas popularis liberali causa. Milphio Tacitus tace modo. Syncerastvs Profecto ad incitas lenonem rediget, si eas abduxerit. Milphio Quin prius disperibit faxo, quam unam calcem civerit. ita paratumst. Syncerastvs Ita di faxint, ne apud lenonem hunc serviam. Milphio Hercle qui meus conlibertus faxo eris, si di volent. Syncerastvs Ita di faxint. numquid aliud me morare, Milphio? Milphio Valeas beneque ut tibi sit. Syncerastvs Pol istuc tibi et tuost ero in manu. vale et haec cura clanculum ut sint dicta. Milphio Non dictumst. vale. Syncerastvs At enim nihil est, nisi dum calet hoc agitur. Milphio , quom mones. et ita hoc fiet. Syncerastvs Proba materies data est, si probum adhibes fabrum. Milphio Potin ut taceas? Syncerastvs Taceo atque abeo.— Milphio Mihi commoditatem creas. illic hinc abiit. di immortales meum erum servatum volunt et hunc disperditum lenonem: tantum eum instat exiti. satine prius quam unumst iniectum telum, iam instat alterum? ibo intro, haec ut meo ero memorem. nam huc si ante aedes evocem, quae audivistis modo, nunc si eadem híc iterum iterem, inscitiast. uni potius intus ero odio, quam hic sim vobis omnibus.—