Passage
Plautus, Poenulus 5.2
lat plautus phi015 perseus lat2
Agorastocles Ain tú tibi dixe Syncerastum, Milphio, eas ésse ingenuas ambas surrupticias Charthaginiensis? Milphio Aio, et, si frugi esse vis, eas líberali iam adseres causa manu. nam tuom flagitiumst tuas te popularis pati servire ante oculos, domi quae fuerint liberae. Hanno Pro di immortales, opsecro vostram fidem, quam orationem hanc aures dulcem devorant. creta est profecto hórum hominum oratio, ut mi apsterserunt omnem sorditudinem. Agorastocles Si ad eam rem testis habeam, faciam quod iubes. Milphio Quid tu mihi testis? quin tu insistis fortiter? aliqua Fortuna fuerit adiutrix tibi. Agorastocles Incipere multost quam impetrare facilius. Milphio Sed quae illaec avis est, quae huc cum tunicis advenit? numnam in balineis circumductust pallio? Agorastocles Facies quidem edepol Punicast. Milphio Guggast homo. servos quidem edepol veteres antiquosque habet. Agorastocles Qui scis? Milphio Viden homines sarcinatos consequi? † atque ut opinor digitos in manibus non habent. Agorastocles Quid iam? Milphio Quia incedunt cum anulatis auribus. Hanno Adibo hosce atque áppellabo Punice. si respondebunt, Punice pergam loqui; si non, tum ad horum mores linguam vertero. Milphio Quid ais tu? écquid commeministi Punice? Agorastocles Nihil edepol. nam qui scire potui, dic mihi, qui illim sexennis perierim Carthagine? Hanno Pro di immortales, plurumi ad illum modum periere pueri liberi Carthagine. Milphio Quid ais tu? Agorastocles Quid vis? Milphio Vin appellem hunc Punice? Agorastocles An scis? Milphio Nullus me est hodie Poenus Poenior. Agorastocles Adi atque appella, quid velit, quid venerit, qui sit, quoiatis, unde sit: ne parseris. Milphio Avo. quoiates estis aut quo ex oppido? Hanno Anno byn mytthymballe udradait annech. Agorastocles Quid ait? Milphio Hannonem se esse ait Carthagine, Carthaginiensis Mytthumbalis filium. Hanno Avo. Milphio Salutat. Hanno Donni. Milphio Doni volt tibi dare hic nescio quid. audin pollicitarier? Agorastocles Saluta hunc rursus Punice verbis meis. Milphio Avo donni inquit hic tibi verbis suis. Hanno Me har bocca. Milphio Istuc tibi sit potius quam mihi. Agorastocles Quid ait? Milphio Miseram esse praedicat buccam sibi. fortasse medicos nos esse arbitrarier. Agorastocles Si ita est, nega esse; nolo ego errare hospitem. Milphio Audin tu? Hanno Rufeyn nyccho issam. Agorastocles Sic volo profecto vera cuncta huic expedirier. roga númquid opus sit. Milphio Tu qui zonam non habes, quid in hanc venistis urbem aút quid quaeritis? Hanno Muphursa. Agorastocles Quid ait? Hanno Miuulec hianna. Agorastocles Quid venit? Milphio Non audis? mures Africanos praedicat in pompam ludis dare se velle aedilibus. Hanno Lech lachanna nilimniichto. Agorastocles Quid nunc ait? Milphio Ligulas, canalis ait se advexisse et nuces: nunc orat, operam ut des sibi, ut ea veneant. Agorastocles Mercator credo est. Hanno Assam. Milphio Arvinam quidem. Hanno Palu mirga detha. Agorastocles Milphio, quid nunc ait? Milphio Palas vendundas sibi ait et mergas datas, ad messim credo, nisi quid tú aliud sapis. Agorastocles Quid istuc ad me? Milphio Certiorem te esse volt, ne quid clam furtim se accepisse censeas. Hanno Mufonnim siccoratim. Milphio Hem, cave sis feceris quod hic te órat. Agorastocles Quid ait aut quid orat? expedi. Milphio Sub cratim ut iubeas se supponi átque eo lapides imponi multos, ut sese neces. Hanno Gunebbal samem lyryla. Agorastocles Narra, quid est? quid ait? Milphio Non hercle nunc quidem quicquam scio. Hanno At ut scias, nunc dehinc latine iam loquar. servom hercle te esse oportet et nequam et malum, hominem peregrinum atque advenam qui inrideas. Milphio At hercle te hominem et sycophantam et subdolum, qui huc advenisti nos captatum, migdilix, bisulci lingua quasi proserpens bestia. Agorastocles Maledicta hinc aufer, linguam compescas face. maledicere huic tu temperabis, si sapis. meis cónsanguineis nolo te iniuste loqui. Carthagini ego sum gnatus, ut tu sis sciens. Hanno O mi popularis, salve. Agorastocles Et tu edepol, quisquis es. et si quid opus est, quaeso, dic atque impera popularitatis causa. Hanno Habeo gratiam. sed ecquem ádulescentem tu hic novisti Agorastoclem? Agorastocles Siquidem Ántidamai quaeris ádoptaticium, ego sum ipsus quem tu quaeris. Hanno Hem, quid ego audio? Agorastocles Antidamae gnatum me esse. Hanno Sí itast, tesseram conferre si vis hospitalem, eccam attuli. Agorastocles Agedum huc ostende. est par probe, quam habeo domi. Hanno O mi hospes, salve multum. nam mihi tuos pater patritus † ergo hospes Antidamas fuit. haec mi hospitalis tessera cum illo fuit. Agorastocles Ergo hic apud me hospitium tibi praebebitur. nam haúd repudio hospitium neque Carthaginem, unde súm oriundus. Hanno Di dent tibi omnes quae velis. quid ais? qui potuit fieri, ut Carthagini gnatus sis? hic autem habuisti Aetolum patrem. Agorastocles Surruptus sum illinc. hic me Antidama hospes tuos emit, et is me sibi adoptavit filium. Hanno Demarcho item ipse fuit adoptaticius. sed mitto de illoc, ad te redeo. dic mihi, ecquid meministi tuom parentum nomina, patris atque matris? Agorastocles Memini. Hanno Memoradum mihi, si novi forte aut si sunt cognati mihi. Agorastocles Ampsigura mater mihi fuit, Iahon pater. Hanno Patrem atque matrem viverent vellem tibi. Agorastocles An mortui sunt? Hanno Factum, quod aegre tuli. † nam mihi sobrina Ampsigura tua mater fuit; pater tuos, is erat frater patruelis meus, et is me heredem fecit, quom suom obiit diem, quo me privatum aégre patior mortuo. sed sí ita est, ut tu sis Iahonis filius, signum esse oportet in manu laeva tibi, ludenti puero quod memordit simia. ostende, inspiciam. Agorastocles Em ostendo. Hanno Aperi. audi atque ades: Agorastocles Mi patrue, salve. Hanno Ét tu salve, Agorastocles. iterum mihi gnatus videor, quom te repperi. Milphio Pol istám rem vobis bene evenisse gaudeo. sed te moneri num nevis? Hanno Sane volo. Milphio Paterna oportet filio reddi bona. aequomst habere hunc bona quae possedit pater. Hanno Haud postulo aliter: restituentur omnia; suam síbi rem salvam sistam, si illo advenerit. Milphio Facito sis reddas, etsi hic habitabit, tamen. Hanno Quin mea quoque iste habebit, si quid me fuat. Milphio Festivom facinus venit mi in mentem modo. Hanno Quid id est? Milphio Tua opus est opera. Hanno Dic mihi quid lubet: profecto uteris, ut voles, operam meam. quid est negoti? Milphio Potin tu fieri subdolus? Hanno Inimico possum, amico ínsipientia est. Milphio Inimicus hercle est huius. Hanno Male faxim lubens. Milphio Amat ab lenone hic. Hanno Facere sapienter puto. Milphio Leno hic habitat vicinus. Hanno Male faxim lubens. Milphio Ei duae puellae sunt meretrices servolae sorores: earum hic alteram efflictim perit, neque eam incestavit umquam. Hanno Acerba amatiost. Milphio Hunc leno ludificatur. Hanno Suom quaestum colit. Milphio Hic illi malam rem dare volt. Hanno Frugist, si id facit. Milphio Nunc hoc consilium capio et hanc fabricam apparo, ut te allegemus, filias dicas tuas surruptasque esse parvolas Carthagine manu líberali causa ámbas adseras, quasi filiae tuae sint. iamne intellegis? Hanno Intellego hercle. nam mihi item gnatae duae cum nutrice una sunt surruptae parvolae. Milphio Lepide hercle adsimulas. iam in principio id mihi placet. Hanno Pol magis quam vellem. Milphio Eu hércle mortalem catum, malum crudumque, estolidum et subdolum. ut adflet, quo illud gestu faciat facilius. me quoque dolis iam superat architectonem. Hanno Sed earum nutrix qua sit facie, mi expedi. Milphio Statura hau magna, corpore aquilost. Hanno Ipsa east. Milphio Specie venusta, óre atque oculis pernigris. Hanno Formam quidem hercle verbis depinxti probe. Milphio Vin eam videre? Hanno Filias malo meas. sed i átque evoca illam; sí eae meae sunt filiae, si illarum est nutrix, me continuo noverit. Milphio Heus, ecquis hic est? nuntiate ut prodeat foras Gíddeneni. est qui illam conventam esse volt.