LOGOI

Passage

Plautus, Poenulus 5.3

lat plautus phi015 perseus lat2

Giddenes Quis pultat? Milphio Qui te proximust. Giddenes Quid vis? Milphio Eho, novistin tu illunc tunicatum hominem qui siet? Giddenes Nam quém ego aspicio? pro supreme Iuppiter, erus meus hic quidem est, mearum alumnarum pater, Hanno Carthaginiensis. Milphio Ecce autem mala. Giddenes O mí ere, salve, Hánno, insperatissume mihi tuisque filiis, salve atque—eho, mirari noli neque me contemplarier. cognoscin Giddenenem áncillam tuam? Hanno Novi. sed ubi sunt meae gnatae? id scire expeto. Giddenes Apud aedem Veneris. Hanno Quid ibi faciunt? dic mihi. Giddenes Aphrodisia hodie Veneris est festus dies: oratum ierunt deam, ut sibi esset propitia. Milphio Pol satis scio, impetrarunt, quando hic hic adest. Agorastocles Eho an huius sunt illae filiae? Giddenes Ita ut praedicas. tua pietas nobis plane aúxilio fuit, quom huc advenisti hodie in ipso tempore; namque hodie earum mutarentur nomina facerentque indignum genere quaestum corpore. Pver Auamma illi. Giddenes Hauon bane silli in mustine. Giddenes Mepstaetemes tas dum et alanna cestimim. Agorastocles Quid illí locuti sunt inter se? dic mihi. Hanno Matrem hic salutat suam, haec autem hunc filium. tace atque parce muliebri supellectili. Agorastocles Quae east supellex? Hanno Clarus clamor. Agorastocles Sine modo. Hanno Tu abduc hosce intro; et una nutricem simul iube hanc abire hinc ad te. Agorastocles Fac quod imperat. Milphio Sed quís illas tibi monstrabit? Agorastocles Ego doctissume. Milphio Abeo igitur. Agorastocles Facias modo quam memores mavelim. patruo advenienti cena curetur volo. Milphio Lachanna vos, quos ego iam detrudam ad molas, inde pórro ad puteum atque ad robustum codicem. ego faxo hospitium hoc leniter laudabitis.— Agorastocles Audin tu, patrue? dico, ne dictum neges: tuam míhi maiorem filiam despondeas. Hanno Pactam rem habeto. Agorastocles Spondesne igitur? Hanno Spondeo. Agorastocles Mi patrue, salve. nam nunc es plane meus. nunc demum ego cum illa fabulabor libere. nunc, patrue, si vis tuas videre filias, me sequere. Hanno Iamdudum equidem cupio, et te sequor. Agorastocles Hanno Agorastocles sed eccás video ipsas. Hanno Haecine meae sunt filiae? quantae e quantillis iam sunt factae. Agorastocles Scin quid est? tragicae sunt: in calones sustolli solent. Milphio Agorastocles

Provenance