LOGOI

Passage

Plautus, Poenulus 5.4

lat plautus phi015 perseus lat2

Adelphasivm Fuit hódie operae pretiúm cuivis qui amábilitati animum adiceret, oculís epulas dare, délubrum qui hodie órnatum eo visére venit. deamávi ecastor ílli hodie lepidíssima munera méretricum, digná dea venustissimá Venere, neque cóntempsi eius opés hodie. tanta íbi copia venustátum aderat, in suó quique loco síta munde. arás tus, murrinus, ómnis odor complébat. haud sordére visust festús dies, Venus, nec tuóm fanum: tantús ibi clientarum érat numerus, quae ad Cálydoniam venérant Venerem. Anterastilis Certo enim, quod quidem ad nos duas attínuit, praepotentés pulchre pacísque potentes, sóror, fuimus, neque ab iúventute inibi inrídiculo habitaé, quod pol, soror, céteris omnibus fáctumst. Adelphasivm Malim ístuc aliis vídeatur, quam uti tú te, soror, conlaúdes. Anterastilis Spero équidem. Adelphasivm Et pól ego, quom, íngeniis quibus súmus atque aliae, gnósco; eo súmus gnatae genere, út deceat nos ésse a culpa cástas. Hanno Iuppíter, qui genus colis álisque hominum, per quém vivimus vitálem aevom, quem pénes spes vitae súnt hominum omniúm, da diem hunc sospítem quaeso, † rebus meis agundis, ut quíbus annos multós carui quasque é patria perdidi parvas † redde is libertatem, invictae praemium ut esse sciam pietati. Agorastocles Omnía faciet Iuppíter faxo, nam mi ést obnoxius ét me metuít. Hanno Tace quaeso. Agorastocles Ne lácruma, patrue. Anterastilis Vt vólup est homini, méa soror, si quód agit cluet victória; sicút nos hodie intér alias praestítimus pulchritúdine. Adelphasivm Stultá, soror, magis es quám volo. an tu éo pulchra videre, óbsecro, si tíbi illi non os óblitumst fulígine? Agorastocles O pátrue, o patrue mí. Hanno Quid est, fratris mei gnate, gnate, quid vis? expedi. Agorastocles At enim hóc volo agas. Hanno At enim ágo istuc. Agorastocles O pátrue mi patruíssime. Hanno Quid est? Agorastocles Ést lepida et lauta. út sapit. Hanno Ingénium patris habet quód sapit. Agorastocles Quae rés? iam diu édepol sápientiám tuam haéc quidem abusast. nunc hínc sapit, hinc sentít, quidquid sapit, éx meo amore. Adelphasivm Nón eo genere súmus prognatae, tam étsi sumus servaé, soror, ut deceat nos facere quicquam quod homo quisquam inrideat. multa mulierum sunt vitia, sed hoc e multis maxumumst, quom sibi nimis placent minusque áddunt operam, uti placeant viris. Anterastilis Nimiae voluptatist quod in extis nostris portentumst, soror, quodque haruspéx de ambabus dixit. Agorastocles Velim de me aliquid dixerit. Anterastilis Nos fore invíto domino nostro diebus paucis liberas. id ego nisi quid di aut parentes faxint, qui sperem hau scio. Agorastocles Mea fiducia hercle haruspex, patrue, his promisit, scio, libertatem, quia me amare hanc scit. Adelphasivm Soror, sequere hac. Anterastilis Sequor. Hanno Prius quam abitis, vos volo ambas. nisi piget, consistite. Adelphasivm Quis revocat? Agorastocles Qui bene volt vobis facere. Adelphasivm Facere occasiost. sed quis homost? Agorastocles Amicus vobis. Adelphasivm Qui quidem inimicus non siet. Agorastocles Bonus est hic homo, mea voluptas. Adelphasivm Pol istum malim quam malum. Agorastocles Siquidem amicitiast habenda, cum hoc habendast. Adelphasivm Hau precor. Agorastocles Multa bona volt vobis facere. Adelphasivm Bonus bonis bene feceris. Hanno Adelphasivm Hanno Adelphasivm Agorastocles Patrue mi, ita me di amabunt, ut ego, si sim Iuppiter, iam hercle ego illam uxorem ducam et Iunonem extrudam foras. ut pudice verba fecit, cogitate et commode, ut modeste orationem praebuit. Hanno Certo haec meast. sed ut astú sum adgressus ad eas. Agorastocles Lepide hercle atque commode. Hanno Pergo etiam temptare? Agorastocles In pauca confer: sitiunt qui sedent. Hanno Quid istic? quod faciundumst cur non agimus? in ius vos voco. Agorastocles Nunc, pátrue, tu frugí bonae es. tené. vin ego hanc adpréndam? Adelphasivm An patruos est, Agorastocles, tuos hic? Agorastocles Iam faxo scibis. nunc pol ego te ulciscar probe, nam faxo—mea eris sponsa. Hanno Ite in ius, ne moramini. antestare me atque duce. Agorastocles Ego te antestabor, postea hanc amabo atque amplexabor. sed illúd quidem volui dícere—immo hercle díxi quod volebam. Hanno Moramini. in ius vos voco, nisi honestiust prehendi. Adelphasivm Quid in iús vocas nos? quid tibi debemus? Agorastocles Dicet illi. Adelphasivm Etiam me meae latrant canes? Agorastocles At tu hercle adludiato: dato mihi pro offa savium, pro ósse linguam obicito. ita hanc canem faciam tibi oleo tranquilliorem. Hanno Ite si ítis. Adelphasivm Quid nos fecimus tibi? Hanno Fures estis ambae. Adelphasivm Nosne tíbi? Hanno Vos inquam. Agorastocles Atque ego scio. Adelphasivm Quid id fúrtist? Agorastocles Hunc rogato. Hanno Quia annos multos filias meas célavistis clam me, atque equidem ingenuas liberas summoque genere gnatas. Adelphasivm Numquam mecastor reperies tu istuc probrum penes nos. Agorastocles Da pignus, ni nunc perieres, in savium, uter utri det. Adelphasivm Nil tecum ago, apscede opsecro. Agorastocles Atque hércle mecum agendum est. nam hic patruos meus est, pro hoc mihi patronus sim necesse est; et praedicabo quo modo furta faciatis multa quoque modo húius filias apud vós habeatis servas, quas vos ex patria liberas surruptas esse scitis. Adelphasivm Vbi sunt eae? aut quas, opsecro? Agorastocles Satis iám sunt maceratae. Hanno Quid si eloquamur? Agorastocles Censeo hercle, patrue. Adelphasivm Misera timeo, quid hoc sít negoti, mea soror; ita stupida sine animo asto. Hanno Advortite animum, mulieres. primum, si id fieri possit, ne indigna indignis di darent, id ego evenire vellem; nunc quod boni mihi di danunt, vobis vostraeque matri, eas dís est aequom gratias nos agere sempiternas, quom nostram pietatem adprobant decorantque di immortales. vos meae estis ambae filiae et hic ést cognatus vester, huiusce fratris filius, Agorastocles. Adelphasivm Amabo, num hi falso oblectant gaudio nos? Agorastocles At ita me di servent, ut hic páter est vester. date manus. Adelphasivm Salve, insperate nobis pater, té complecti nos sine. Anterastilis Cupite atque exspectate pater, salve. Adelphasivm Ambae filiae sumus. Anterastilis Amplectamur ambae. Agorastocles Quis me amplectetur postea? Hanno Nunc ego sum fotunatus, multorum annorum miserias nunc hac voluptate sedo. Adelphasivm Vix hoc videmur credere. Hanno Magis quí credatis dicam. nam vostra nutrix † primum me cognovit. Adelphasivm Vbi ea, amabo, est? Hanno Apud hunc est. Agorastocles Quaeso, qui lubet tam diu tenere collum? omitte saltem tu altera. nolo ego istuc. Adelphasivm Enicas me. prius quám tibi desponderit. Agorastocles Mitto. Adelphasivm Sperate, salve. Hanno Condamus alter alterum ergo in nervom bracchialem. quibus núnc in terra melius est? Agorastocles Eveniunt digna dignis. Hanno Tandem huic cupitum contigit. Agorastocles O Apella, o Zeuxis pictor, cur numero éstis mortui, hoc exemplo ut pingeretis? nam alios pictores nil moror huius modi tractare exempla. Hanno Dí deaeque omnes, vóbis habeo mérito magnas grátias, quom hac me laetitia adfecistis tanta et tantis gaudiis, ut meae gnátae ad me redirent in potestatem meam. Adelphasivm Agorastocles mihi te despondisse. Hanno Memini. Agorastocles

Provenance