LOGOI

Passage

Plautus, Poenulus 5.7

lat plautus phi015 perseus lat2

Agorastocles Quam rém agis, miles? qui lubet patruo meo loqui inclementer? ne mirere, mulieres quod eum secuntur: modo cognovit filias suas ésse hasce ambas. Lycvs Hem, quod verbum aures meas tetigit? nunc perii. Antamonides Vnde haec perierunt domo? Agorastocles Carthaginienses sunt. Lycvs At ego sum perditus. illuc ego metui semper, ne cognosceret eas áliquis, quod nunc factumst. vae misero mihi, periere, opinor, duodeviginti minae, qui hasce emi. Agorastocles Et tute ipse periisti, Lyce. Hanno Quis hic est? Agorastocles Vtrumvis est, vel leno vel Lycus. in servitute hic filias habuit tuas, et mi auri fur est. Hanno Bellum hominem, quem noveris. Antamonides Leno, rapacem te esse semper credidi, verúm etiam furacem qui norunt magis. Lycvs Accedam. per ego tua te genua óbsecro et hunc, cognatum quem tuom esse intellego: quando boni estis, ut bonos facere addecet faciatis, vestro subveniatis supplici. iam pridem equidem istas scivi ésse liberas et exspectabam, si qui eas ássereret manu. nam non meae sunt prosum. tum autem aurum tuom reddam, quod apud me est, et iusiurandum dabo, me malitiose nil fecisse, Agorastocles. Agorastocles Quid mihi par facere sit, ego mecum consulam. omitte genua. Lycvs Mitto, si ita sententia est. Antamonides Heús tu leno. Lycvs Quid lenonem vis inter negotium? Antamonides Vt minam mi argenti reddas, prius quam in nervom abducere. Lycvs Di meliora faxint. Antamonides Sic est: hodie cenabis toris. aurum argentum collum, leno, tris res nunc debes simul. Hanno Quid me in hac re facere deceat, egomet mecum cogito. si volo hunc ulcisci, litis sequar in alieno oppido, quantum audivi ingenium et mores eius quo pacto sient. Adelphasivm Mi pater, ne quid tibi cum istoc rei sit pessumo, obsecro. Anterastilis Ausculta sorori. abi, díiunge inimicitias cum improbo. Hanno Hoc age sis, leno. quamquam ego te meruisse ut pereas scio, non experiar tecum. Agorastocles Neque ego; si aurum mihi reddes meum, leno, quando ex nervo — compingare in carcerem. Lycvs Iamne autem ut soles? Antamonides Ego, Poene, tibi me purgatum volo. si quid dixi iratus advorsum animi tui sententiam, id uti ignoscas quaeso; et quom istas invenisti filias, ita me di ament ut mihi volup est. Hanno Ignosco et credo tibi. Antamonides Leno, tu autem amicam mihi des facito aut mihi reddas minam. Lycvs Vin tibicinam meam habere? Antamonides Nil moror tibicinam; nescias, utrum ei maiores buccaene an mammae sient. Lycvs Dabo quae placeat. Antamonides Cura. Lycvs Aúrum cras ad te referam tuom. Agorastocles Facito in memoria habeas. Lycvs Miles, sequere me.— Antamonides Ego vero sequor.— Agorastocles Quid ais, patrue? quando hinc ire cogitas Carthaginem? nam tecum mi una ire certum est. Hanno Vbi primum potero, ilico. Agorastocles Dum auctionem facio, hic opus est aliquot ut maneas dies. Hanno Faciam ita ut vis. Agorastocles Age sis, eamus, nos curemus. plaudite.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable