Passage
Plautus, Pseudolus 1.1
lat plautus phi016 perseus lat2
Psevdolvs Si ex te tacente fieri possem certior, ere, quae miseriae te tam misere macerent, duorúm labori ego hominum parsissem lubens, mei te rogandi et tis respondendi mihi; nunc quoniam id fieri non potest, necessitas me subigit ut te rogitem. responde mihi: quid est quod tu exanimatus iam hos multos dies gestas tabellas tecum, eas lacrumis lavis, neque tui participem consili quemquam facis? eloquere, ut quod ego nescio id tecum sciam. Calidorvs Misere miser sum, Pseudole. Psevdolvs Id te Iuppiter prohibessit. Calidorvs Nihil hoc Iovis ad iudicium attinet: sub Veneris regno vapulo, non sub Iovis. Psevdolvs Licet me id scire quid sit? nam tu me antidhac supremum habuisti comitem consiliis tuis. Calidorvs Idem animus nunc est. Psevdolvs Face me certum quid tibist; iuvabo aut ré aut opera aut consilio bono. Calidorvs Cape has tabellas, tute hinc narrato tibi quae me miseria et cura contabefacit. Psevdolvs Mos tibi geretur. sed quid hoc, quaeso? Calidorvs Quid est? Psevdolvs Vt opinor, quaerunt litterae hae sibi liberos: alia aliam scandit. Calidorvs Ludis iam ludo tuo? Psevdolvs Has quidem pol credo nisi Sibulla legerit, interpretari álium posse neminem. Calidorvs Cur inclementer dicis lepidis litteris lepidis tabellis lepida conscriptis manu? Psevdolvs An, opsecro hercle, habent quas gallinae manus? nam has quidem gallina scripsit. Calidorvs Odiosus mihi es. lege vel tabellas redde. Psevdolvs Immo enim pellegam. advortito animum. Calidorvs Non adest. Psevdolvs At tu cita. Calidorvs Immo ego tacebo, tu istinc ex cera cita; nam istic meus animus nunc est, non in pectore. Psevdolvs Tuam amicam video, Calidore. Calidorvs Vbi ea est, opsecro? Psevdolvs Eccam in tabellis porrectam: in cera cubat. Calidorvs At te di deaeque quantumst— Psevdolvs Servassint quidem. Calidorvs Quasi solstitialis herba paulisper fui: repente exortus sum, repentino occidi. Psevdolvs Tace, dúm tabellas pellego. Calidorvs Ergo quin legis? Psevdolvs “Phoenicium Calidoro amatori suo per ceram et lignum litterasque interpretes salutem mittit et salutem abs te expetit, lacrumans titubanti ánimo, corde et pectore.” Calidorvs Perii, salutem nusquam invenio, Pseudole, quam illi remittam. Psevdolvs Quam salutem? Calidorvs Argenteam. Psevdolvs Pro lignean salute vis argenteam remittere illi? vide sis quam tu rem geras. Calidorvs Recita modo: ex tabellis iam faxo scies quam subito argento mi usus invento siet. Psevdolvs “Leno me peregre militi Macedonio minis viginti vendidit, voluptas mea; et prius quam hinc abiit, quindecim miles minas dederat; nunc unae quinque remorantur minae. ea caúsa miles hic reliquit symbolum, expressam in cera ex anulo suam imaginem, ut qui huc adferret eius similem symbolum, cum eo simul me mitteret. ei rei dies haec praestituta est, proxuma Dionysia.” cras ea quidem sunt. Calidorvs Prope adest exitium mihi, nisi quid mihi in te est auxili. Psevdolvs Sine pellegam. Calidorvs Sino, nám mihi videor cúm ea fabularier; lege: dulce amarumque una nunc misces mihi. Psevdolvs “Nunc nostri amores mores consuetudines, compressiones artae amantum corporum, teneris labellis molles morsiunculae, papillarum horridularum oppressiunculae, harunc voluptátum mi omnium atque itidem tibi distractio discidium vastities venit, nisi quae mihi in test aut tibist in me salus. haec quaé ego scivi ut scires curavi omnia; nunc ego te experiar quid ames, quid simules. vale.” Calidorvs Est misere scriptum, Pseudole. Psevdolvs O, miserrime. Calidorvs Quin fles? Psevdolvs Pumiceos oculos habeo: non queo lacrumam exorare ut expuant unam modo. Calidorvs Quid ita? Psevdolvs Genus nostrum semper siccoculum fuit. Calidorvs Nilne adiuvare me audes? Psevdolvs Quid faciam tibi? Calidorvs Eheú. Psevdolvs Eheu? id quidem hercle ne parsis: dabo. Calidorvs Miser sum, argentum nusquam invenio mutuom. Psevdolvs Eheu. Calidorvs Neque intus nummus ullus est. Psevdolvs Eheu. Calidorvs Ille abducturus est mulierem cras. Psevdolvs Eheu. Calidorvs Istocine pacto me adiuvas? Psevdolvs Do id quod mihi est; nam is mihi thensaurus iugis in nostra est domo. Calidorvs Actum est de me hodie. sed potes nunc mutuam drachumam dare unam mihi, quam cras reddam tibi? Psevdolvs Vix hercle, opinor, si me opponam pignori. sed quid ea drachuma facere vis? Calidorvs Restim volo mihi émere. Psevdolvs Quam ob rem? Calidorvs Qui me faciam pensilem. certum est mihi ante tenebras tenebras persequi. Psevdolvs Quis mi igitur drachumam reddet, si dedero tibi? an tu te ea caúsa vis sciens suspendere ut me defraudes, drachumam si dederim tibi? Calidorvs Profecto nullo pacto possum vivere, si illa a me abalienatur atque abducitur. Psevdolvs Quid fles, cucule? vives. Calidorvs Quid ego ni fleam, quoi nec paratus nummus argenti siet neque libellai spes sit usquam gentium? Psevdolvs Vt litterarum ego harum sermonem audio, nisi tu illi lacrumis fleveris argenteis, quod tu istis lacrumis te probare postulas, non pluris refert quam si imbrem in cribrum geras. verum ego te amantem, ne pave, non deseram. spero alicunde hodie me bona opera aut hac mea tibi inventurum esse auxilium argentarium. atque id futurum unde unde dicam nescio, nisi quia futurum est: ita supercilium salit. Calidorvs Vtinam quae dicis dictis facta suppetant. Psevdolvs Scis tu quidem hercle, mea si commovi sacra, quo pacto et quantas soleam turbellas dare. Calidorvs In te nunc omnes spes sunt aetati meae. Psevdolvs Satin est, si hanc hodie mulierem efficio tibi tua ut sit, aut si tibi do viginti minas? Calidorvs Satis, sí futurumst. Psevdolvs Roga me viginti minas, ut me effecturum tibi quod promisi scias. roga, opsecro hercle. gestio promittere. Calidorvs Dabisne argenti mi hodie viginti minas? Psevdolvs Dabo. molestus nunciam ne sis mihi. atque hoc, ne dictum tibi neges, dico prius: si neminem alium potero, tuom tangam patrem. Calidorvs Di te mihi semper servent. verum, si potest, pietatis causa—vel etiam matrem quoque. Psevdolvs De istac re in oculum utrumvis conquiescito. Calidorvs Oculum anne in aurem? Psevdolvs At hoc pervolgatumst minus. nunc, ne quis dictum sibi neget, dico omnibus pube praesenti in contione: omni poplo, omnibus amicis notisque edico meis, in hunc diem a me ut caveant, ne credant mihi. Calidorvs St, táce opsecro hércle. Psevdolvs Quid negoti est? Calidorvs Ostium lenonis crepuit. Psevdolvs Crura mavellem modo. Calidorvs Atque ipse egreditur intus, periuri caput.