LOGOI

Passage

Plautus, Pseudolus 1.3

lat plautus phi016 perseus lat2

Calidorvs Pseudóle, non audis quae híc loquitur? Psevdolvs Audío, ere, equidem atque animum ádvorto. Calidorvs Quid mi és auctor, huic út mittam, ne amícam hic meam prostítuat? Psevdolvs Nil cúrassis, liquido és animo: ego pró me et pro te cúrabo. iam díu ego huic bene et hic míhi volumus, et amícitia est antíqua: mittam hódie huic suo die nátali malam rém magnam et matúram. Calidorvs Quid opúst? Psevdolvs Potin aliam rem út cures? Calidorvs At— Psevdolvs Bát. Calidorvs Crucior. Psevdolvs Cor dúra. Calidorvs Non póssum. Psevdolvs Fac possís. Calidorvs Quonam pactó possim? Psevdolvs Vince ánimum. in rém quod sit praevórtaris quam in re ádvorsa animo auscúltes. Calidorvs Nugae ístaec sunt: non iúcundumst nisi amáns facit stulte. Psevdolvs Pérgin? Calidorvs O Pseúdole mi, sine sím nihili, mitte mé sis. Psevdolvs Sino, modo ego ábeam. Calidorvs Mane, máne, iam ut voles med ésse ita ero. Psevdolvs Nunc tú sapis. Ballio ít dies; egó mihi cesso. í prae, puere. Calidorvs Heus, ábit. quin revocas? Psevdolvs Quíd properas? placide. Calidorvs át prius quam abeat. Ballio Quíd , malum, tam plácide is, puere? Psevdolvs Hódie nate, heus, hódie nate, tíbi ego dico, heus, hódie nate, redi ét respice ád nos. tamétsi occupátus es, morámur. mane, ém conloquí qui volúnt te. Ballio Quid hóc est? quis ést qui morám mi occupáto moléstam optulit? Psevdolvs Qui tibí sospitalis fuít. Ballio Mortuóst qui fuít: qui sit úsust. Psevdolvs Nímis superbe. Ballio Nímis molestus. Calidorvs Réprehende hominem, adséquere. Ballio I puere. Psevdolvs Occédamus hác obviám. Ballio Iuppitér te perdát, quisquis és. Psevdolvs Te volo. Ballio át vos ego ámbos. vorte hác te, puere. Psevdolvs Non licét conloquí te? Ballio At míhi non lubét. Psevdolvs Sin tuámst quippiam ín rem? Ballio Licétne, opsecró, bitere án non licet? Psevdolvs Vah, mánta. Ballio Omitte. Calidorvs Bállio, audi. Ballio Súrdus sum † profecto inanilogistae. Calidorvs Dedí dum fuít. Ballio Non petó quod dedísti. Calidorvs Dabó quando erít. Ballio Ducitó quando habébis. Calidorvs éheu, quam ego malis pérdidi modis quód tibi détuli et quód dedi. Ballio Mórtua vérba re núnc facis; stúltus es, rem áctam agis. Psevdolvs Nósce saltem húnc quis est. Ballio Iám diu scio quí fuit: núnc qui sit ipsús sciat. ámbula tú. Psevdolvs Potin út semel modo, Bállio, huc cúm lucro respícias? Ballio Réspiciam istoc prétio; nam si sácruficem summó Iovi atque in manibus exta teneam, ut poriciam, interea loci si lucri quid detur, potius rem divinam deseram. non potest pietati opsisti huíc, utut rés sunt ceterae. Psevdolvs Deos quidem, quos maxume aequom est metuere, eos minimi facit. Ballio Compellabo. salve multum, serve Athenis pessume. Psevdolvs Di te deaeque ament vel huius arbitratu vel meo, vel, si dignus es alio pacto, neque ament nec faciant bene. Ballio Quid agitur, Calidore? Calidorvs Amatur atque egetur acriter. Ballio Misereat, si familiam alere possim misericordia. Psevdolvs Heia, scimus nos quidem te qualis sis; ne praedices. sed scin quid nos volumus? Ballio Pol ego propemodum: ut male sit mihi. Psevdolvs Et id et hoc quod te revocamus. quaeso animum advorte. Ballio Audio. atque in pauca, ut occupatus nunc sum, confer quid velis. Psevdolvs Hunc pudet, quod tibi promisit quaque id promisit die, quia tibi minas viginti pró amica etiam non dedit. Ballio Nimio id quod pudet facilius fertur quam illud quod piget. non dedisse istunc pudet: me quia non accepi piget. Psevdolvs At dabit, parabit: aliquot hos dies manta modo. nám hic id metuit, ne illam vendas ob simultatem suam. Ballio Fuit occasio, si vellet, iam pridem argentum ut daret. Calidorvs Quid, si non habui? Ballio Si amabas, invenires mutuom, ad danistam devenires, adderes faenusculum, surruperes patri. Psevdolvs Surruperet hic patri, audacissume? non periclumst ne quid recte monstres. Ballio Non lenoniumst. Calidorvs Egon patri surrupere possim quicquam, tam cauto seni? atque adeo, si facere possim, pietas prohibet. Ballio Audio. pietatem ergo istam amplexator noctu pro Phoenicio. sed cum pietatem te amori video tuo praevortere, omnes homines tibi patres sunt? nullus est tibi quem roges mutuom argentum? Calidorvs Quin nomen quoque iam interiit mutuom. Psevdolvs Heus tu, postquam hercle isti a mensa surgunt satis poti viri, qui suom repetunt, alienum reddunt nato nemini, postilla omnes cautiores sunt, ne credant alteri. Calidorvs Nimis miser sum, nummum nusquam reperire argenti queo; ita miser et amore pereo et inopia argentaria. Ballio Eme die caeca hercle olivom, id vendito oculata die: iam hercle vel ducentae fieri possunt praesentes minae. Calidorvs Perii, annorum lex me perdit quinavicenaria. metuont credere omnes. Ballio Eadem est mihi lex: metuo credere. Psevdolvs Credere autem? eho an paenitet te, quanto hic fuerit usui? Ballio Non est usu quisquam amator nisi qui perpetuat data; det, det usque: quando nil sit, simul amare desinat. Calidorvs Nilne te miseret? Ballio Inanis cedis, dicta non sonant. atque ego te vivom salvomque vellem. Psevdolvs Eho an iam mortuost? Ballio Vtut est, mihi quidem profecto cum istis dictis mortuost: ilico vixit amator, ubi lenoni supplicat. semper tu ad me cum argentata accedito querimonia; nam istuc quod nunc lamentare, non esse argentum tibi, apud novercam querere. Psevdolvs Eho an umquam tu huius nupsisti patri? Ballio Di melius faciant. Psevdolvs Face hoc quod te rogamus, Ballio, mea fide, si isti formidas credere. ego in hoc triduo aut terra aut marí alicunde evolvam id argentum tibi. Ballio Tibi ego credam? Psevdolvs Quor non? Ballio Quia pol quá opera credam tibi, una opera alligem fugitivam canem agninis lactibus. Calidorvs Sicine mi abs te bene merenti male refertur gratia? Ballio Quid nunc vis? Calidorvs Vt opperiare hos sex dies aliquos modo, ne illam vendas neu me perdas hominem amantem. Ballio Animo bono es. vel sex menses opperibor. Calidorvs Euge, homo lepidissume. Ballio Immo vin etiam te faciam ex laeto laetantem magis? Calidorvs Quid iam? Ballio Quia enim non venalem iám habeo Phoenicium. Calidorvs Non habes? Ballio Non hercle vero. Calidorvs Pseudole, ei accerse hostias, victumas, lanios, ut ego huic sacruficem summo Iovi; nam hic mihi nunc est multo potior Iuppiter quam Iuppiter. Ballio Nolo victumas: agninis me extis placari volo. Calidorvs Propera, quid stas? ei accerse agnos. audin quid ait Iuppiter? Psevdolvs Iam hic ero; verum extra portam mi etiam currendumst prius. Calidorvs Quid eo? Psevdolvs Lanios inde accersam duo cum tintinnabulis, eadem duo greges virgarum inde ulmearum adegero, ut hodie ad litationem huic suppetat satias Iovi. Ballio I in malam crucem. Psevdolvs Istuc ibit Iuppiter lenonius. Ballio Psevdolvs Ballio Ballio Ex tua re non est, ut ego emoriar. Psevdolvs Quidum? Ballio Sic, quia sí ego emortuos sim, Athenis te sit nemo nequior. Calidorvs Dic mihi, obsecro hercle, verum serio hoc quod te rogo. non habes venalem amicam tu meam Phoenicium? Ballio Non edepol habeo profecto, nam iam pridem vendidi. Calidorvs Quo modo? Ballio Sine ornamentis, cum intestinis omnibus. Calidorvs Meam tu amicam vendidisti? Ballio Valde, viginti minis. Calidorvs Viginti minis? Ballio Vtrum vis, vel quater quinis minis, militi Macedonio, et iam quindecím habeo minas. Calidorvs Quid ego ex te audio? Ballio Amicam tuam esse factam argenteam. Calidorvs Cur id ausus es facere? Ballio Libuit, mea fuit. Calidorvs Eho, Pseudole, ei, gladium adfer. Psevdolvs Quid opus gladio? Calidorvs Qui hunc occidam atque me. Psevdolvs Quin tu ted occidis potius? nam hunc fames iam occiderit. Calidorvs Quid ais, quantum terra † tegit hominum periurissume? iuravistin te illam nulli venditurum nisi mihi? Ballio Fateor. Calidorvs Nempe concéptis verbis? Ballio Etiam consutis quoque. Calidorvs Periuravisti, sceleste. Ballio At argentum intro condidi. ego scelestus nunc argentum promere possum domo: tu qui pius, istoc es genere gnatus, nummum non habes. Calidorvs Pseudole, adsiste altrim secus atque onera hunc maledictis. Psevdolvs Licet. numquam ad praetorem aeque cursim curram, ut emittar manu. Calidorvs Ingere mala multa. Psevdolvs Iam ego te differam dictis meis. impudice. Ballio Itast. Calidorvs Sceleste. Ballio Dicis vera. Psevdolvs Verbero. Ballio Quippini? Calidorvs Bustirape. Ballio Certo. Psevdolvs Furcifer. Ballio Factum optume. Calidorvs Sociofraude. Ballio Sunt mea istaec. Psevdolvs Parricida. Ballio Perge tu. Calidorvs Sacrilege. Ballio Fateor. Psevdolvs Periure. Ballio Vetera vaticinamini. Calidorvs Legirupa. Ballio Valide. Psevdolvs Permities adulescentum. Ballio Acerrume. Calidorvs Fur. Ballio Babae. Psevdolvs Fugitive. Ballio Bombax. Calidorvs Fraus populi. Ballio Planissume. Psevdolvs Fraudulente. Calidorvs Impure. Psevdolvs Leno. Calidorvs Caenum. Ballio Cantores probos. Calidorvs Verberavisti patrem atque matrem. Ballio Atque occidi quoque, potius quam cibum praehiberem: num peccavi quippiam? Psevdolvs In pertusum ingerimus dicta dolium, operam ludimus. Ballio Numquid aliud etiam voltis dicere? Calidorvs Ecquid te pudet? Ballio Ten, amatorem esse inventum inanem quasi cassam nucem? verum quamquam multa malaque dicta dixistis mihi, nisi mihi hodie attulerit miles quinque quas debet minas, sicut haec est praestituta summa ei argento dies, si id non adfert, posse opinor facere me officium meum. Calidorvs Quid id est? Ballio Si tu argentum attuleris, cum illo perdidero fidem: hoc meum est officium. ego, operae si sit, plus tecum loquar; sed sine argénto frustra es qui me tui misereri postulas. haec meast sententia, ut tu hinc porro quid agas consulas. Calidorvs Iamne abis? Ballio Negoti nunc sum plenus.— Psevdolvs Paulo post magis. illic homo meus est, nisi omnes di me atque homines deserunt. exossabo ego illúm simulter itidem ut murenam coquos. nunc, Calidore, te mihi operam dare volo. Calidorvs Ecquid imperas? Psevdolvs Hoc ego oppidum admoenire, ut hodie capiatur, volo; ad eam rem usust homine astuto, docto, cauto et callido, qui imperata ecfecta reddat, non qui vigilans dormiat. Calidorvs Cedo mihi, quid es facturus? Psevdolvs Temperi ego faxo scies. nolo bis iterari, sat sic longae fiunt fabulae. Calidorvs Optumum atque aequissimum oras. Psevdolvs Propera, adduc hominem cito. Calidorvs Pauci ex multis sunt amici, hómini qui certi sient. Psevdolvs Ego scio istuc. ergo utrumque, tibi nunc dilectum para ex multis atque exquire illinc unum qui certus siet. Calidorvs Iam hic faxo aderit.— Psevdolvs Potin ut abeas? tibi moram dictis creas.

Provenance