Passage
Plautus, Pseudolus 1.4
lat plautus phi016 perseus lat2
Psevdolvs postquam illic hinc abiit, tu astas solus, Pseudole. quid nunc acturus es, postquam erili filio largitus es dictis dapsilis? ubi sunt ea? quoi neque paratast gutta certi consili, neque exordiri primum unde occipias habes, neque ad détexundam telam certos terminos. sed quasi poeta, tabulas cum cepit sibi, quaerit quod nusquamst gentium, reperit tamen, facit illud veri simile, quod mendacium est, nunc ego poeta fiam: viginti minas, quae nusquam nunc sunt gentium, inveniam tamen. sed comprimundast vox mihi atque oratio: erum eccum video húc Simonem una simul cum suo vicino Calliphone incedere. ex hoc sepulcro vetere viginti minas effodiam ego hodie, quas dem erili filio. nunc huc concedam, unde horum sermonem legam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable