LOGOI

Passage

Plautus, Pseudolus 1.5

lat plautus phi016 perseus lat2

Simo Si de damnosis aut si dé amatoribus dictator fiat nunc Athenis Atticis, nemo anteveniat filio, credo, meo: ita nunc per urbem solus sermoni omnibust, eum velle amicam liberare et quaerere argentum ad eam rem. hoc alii mihi renuntiant; atque id iam pridem sensi et subolebat mihi, sed dissimulabam. Psevdolvs Iám illi fetet filius. occisa est haec res, haeret hoc negotium. quo in commeatum volui árgentarium proficisci, ibi nunc oppido opsaeptast via. praesensit: nihil est praedae praedatoribus. Callipho Homines qui gestant quique auscultant crimina, si meo arbitratu liceat, omnes pendeant, gestores linguis, auditores auribus. nam istaec quae tibi renuntiantur, filium te velle amantem argento circumducere, fors fuat an istaec dicta sint mendacia; sed si sint ea vera, ut nunc mos est, maxume, quid mirum fecit? quid novom, adulescens homo si amat, si amicam liberat? Psevdolvs Lepidum senem. Simo Vetus nólo faciat. Callipho At enim nequiquam nevis; vel tu ne faceres tale in adulescentia. probum patrem esse oportet qui gnatum suom essé probiorem quam ipsus fuerit postulet. nam tu quod damni et quod fecisti flagiti populo viritim potuit dispertirier. idne tú mirare, si patrissat filius? Psevdolvs ὦ Ζεῦ, quam pauci éstis homines commodi. em, illic ést pater patrem esse ut aequom est filio. Simo Quis hic lóquitur? meus est hic quidem sérvos Pseudolus. hic mihi corrumpit filium, scelerum caput; hic dux, hic illi est paedagogus, hunc ego cupio excruciari. Callipho Iam istaec insipientiast, iram in promptu gerere. quanto satius est adire blandis verbis atque exquaerere, sintne illa necne sint quae tibi renuntiant. bonus animus in mala re dimidiumst mali. Simo Tibi auscultabo. Psevdolvs Itur ad te, Pseudole. orationem tibi para advorsum senem. erum saluto primum, ut aequomst; postea, si quid superfit, vicinos impertio. Simo Salve. quid agitur? Psevdolvs Statur hic ad hunc modum. Simo Statum vide hominis, Callipho, quam basilicum. Callipho Bene confidenterque adstitisse intellego. Psevdolvs Decet innocentem qui sit atque innoxium servom superbum esse, apud erum potissimum. Callipho Sunt quae te volumus percontari, quae quasi per nebulam nosmet scimus atque audivimus. Simo Conficiet iam te hic verbis, ut tu censeas non Pseudolum, sed Socratem tecum loqui. Psevdolvs Itast, iam pridem tu me spernis, sentio. parvam esse apud te mihi fidem ipse intellego. cupis me ésse nequam: tamen ero frugi bonae. Simo Fac sis vocivas, Pseudole, aedis aurium, mea ut migrare dicta possint quo volo. Psevdolvs Age loquere quidvis, tametsi tibi suscenseo. Simo Mihin dómino servos tu suscenses? Psevdolvs Tam tibi mirum id videtur? Simo Hercle qui, ut tu praedicas, cavendum est mi aps te irato; atque alio tu modo me verberare atque ego te soleo cogitas. quid censes? Callipho Edepol merito esse iratum arbitror, quom apud te parvast ei fides. Simo Iam sic sino; iratus sit: ego, ne quid noceat, cavero. sed quid ais? quid hoc, quod te rogo? Psevdolvs Sí quid vis, roga. quod scibo, Delphis tibi responsum dicito. Simo Advorte ergo animum et fac sis promissi memor. quid ais? ecquam scis filium tibicinam meum amare? Psevdolvs ναὶ γάρ. Simo Liberare quam velit? Psevdolvs καὶ τοῦτο ναὶ γάρ. Simo Ecquas viginti minas paritas ut auferas a me? Psevdolvs Abs te ego auferam? Simo Ita, quas meo gnato des, qui amicam liberet? fatere, dic. Psevdolvs καὶ τοῦτο ναί, καὶ τοῦτο ναί. Callipho Fatetur. Simo Dixin, Callipho, dudum tibi? Callipho Memini. Simo Quor haec, tu ubi rescivisti ilico, celata me sunt? quor non rescivi? Psevdolvs Eloquar. quia nolebam ex me morem progigni malum, erum ut servos criminaret apud erum. Simo Iuberes hunc praecipitem in pistrinum trahi. Callipho Numquid peccatum est, Simo? Simo Immo maxime. Psevdolvs Desiste, recte ego meam rem sapio, Callipho; peccata mea sunt. animum advorte nunciam. quapropter te expertem amoris nati habuerim? † pistrinum in mundo scibam, si dixem, mihi. Simo Non a me scibas pistrinum in mundo tibi, cum ea mussitabas? Psevdolvs Scibam. Simo Quin dictum est mihi? Psevdolvs Quia illúd malum aderat, istuc aberat longius; illud erat praesens, huic erant dieculae. Simo Quid nunc agetis? nam hinc quidem a me non potest argentum auferri, qui praesertim senserim. ne quisquam credat nummum, iam edicam omnibus. Psevdolvs Numquam edepol quoiquam supplicabo, dum quidem tu vives. tu mihi hercle árgentum dabis, abs te equidem sumam. Simo Tu a me sumes? Psevdolvs Strenue. Simo Excludito mi hercle oculum, si dedero. Psevdolvs Dabis. iam dico ut a me caveas. Simo Certe edepol scio, si apstuleris, mirum et magnum facinus feceris. Psevdolvs Faciam. Simo Si non apstuleris? Psevdolvs Virgis caedito. sed quid, si apstulero? Simo Do Iovem testem tibi, te aetatem impune habiturum. Psevdolvs Facito ut memineris. Simo Egon ut cavere nequeam, cui praedicitur? Psevdolvs Praedico, ut caveas. dico, inquam, ut caveas. cave. em istis mihi tu hodie manibus argentum dabis. Callipho Edepol mortalem graphicum, si servat fidem. Psevdolvs Servitum tibi me abducito, ni fecero. Callipho Bene atque amice dicis. †nam nunc, nam meust. Psevdolvs Vin etiam dicam quod vos magis miremini? Callipho Studeo hercle audire, nam ted ausculto lubens. Simo Psevdolvs Prius quam ístam pugnam pugnabo, ego etiam prius dabo aliam pugnam claram et commemorabilem. Simo Quam pugnam? Psevdolvs Em ab hoc lenone vicino tuo per sycophantiam atque per doctos dolos tibicinam illam, tuos quam gnatus deperit, ea círcumducam lepide lenonem. Simo Quid est? Psevdolvs Effectum hoc hodie reddam utrumque ad vesperum. Simo Siquidem ístaec opera, ut praedicas, perfeceris, virtute regi ágathocli antecesseris. sed si non faxis, numquid causaest, ilico quin te in pistrinum condam? Psevdolvs Non unum in diem , verum hercle in omnis, quantumst; sed si effecero, dabin mi argentum, quod dem lenoni, ilico, tua voluntáte? Callipho Ius bonum orat Pseudolus; dabo inque. Simo At enim scin quid mihi in mentem venit? quid si hisce inter se consenserunt, Callipho, aut de compecto faciunt consutis dolis, qui me argento intervertant? Psevdolvs Quis me audacior sit, si istuc facinus audeam? immo sic, Simo: si sumus compecti seu consilium umquam iniimus aut si de ea re umquam inter nos convenimus, stilis me totum usque ulmeis conscribito. Simo Indice ludos nunciam, quando lubet. Psevdolvs Da in hunc diem operam, Callipho, quaeso mihi, ne quo te ad aliud occupes negotium. Callipho Quin rus ut irem iám heri mecum statueram. Psevdolvs At nunc disturba quas statuisti machinas. Callipho Nunc non abire certum est istac gratia; lubidost ludos tuos spectare, Pseudole. et si hunc videbo non dare argentum tibi, quod dixit, potius quam id non fiat, ego dabo. Simo Non demutabo. Psevdolvs Namque edepol, si non dabis, clamore magno et multo flagitabere. agite amolimini hinc vos intro nunciam ac meis vicissim date locum fallaciis. Callipho Fiat, geratur mos tibi. Psevdolvs Sed te volo domi usque adesse. Callipho Quin tibi hanc operam dico.— Simo At ego ad forum ibo. iam hic ero.— Psevdolvs Actutum redi. suspicio est mihi nunc vos suspicarier, me idcirco haec tanta facinora promittere, quo vos oblectem, hanc fabulam dum transigam, neque sim facturus quod facturum dixeram. non demutabo. atque etiam certum, quod sciam, quo id sim facturus pacto nil etiam scio, nisi quia futurumst. nam qui in scaenam provenit, novo módo novom aliquid inventum adferre addecet; si id facere nequeat, det locum illi qui queat. concedere aliquantisper hinc mi intro lubet, dum concenturio in corde sycophantias. sed mox exibo, non ero vobis morae; tibicen vos interibi hic delectaverit.—

Provenance