Passage
Plautus, Pseudolus 2.2
lat plautus phi016 perseus lat2
Harpax Hi lóci sunt atque hae régiones quae mi áb ero sunt demónstratae, ut ego óculis rationém capio quam mi íta dixit erus méus miles, septumás esse aedis á porta ubi ille hábitet leno, quoí iussit symbólum me ferre et hoc árgentum. nimis vélim, certum qui id míhi faciat, Ballió leno ubi hic hábitat. Psevdolvs novo cónsilio nunc míhi opus est, nova rés subito mi haec óbiectast: hoc praévortar principio; illa omnia missa habeo, quae ante agere occepi. iam pol ego hunc stratioticum nuntium advenientem probe percutiam. Harpax óstium pultábo atque intus évocabo aliquém foras. Psevdolvs Quisquis es, compendium ego te facere pultandi volo; nam ego precator et patronus foribus processi foras. Harpax Tune es Ballio? Psevdolvs Immo vero ego eius sum Subballio. Harpax Quid istuc verbist? Psevdolvs Condus promus sum, procurator peni. Harpax Quasi te dicas atriensem. Psevdolvs Immo atriensi ego impero. Harpax Quid tu, servon es an liber? Psevdolvs Nunc quidem etiam servio. Harpax Ita videre, et non videre dignus qui liber sies. Psevdolvs Non soles respicere te, quom dicis iniuste alteri? Harpax Hunc hominem malum esse oportet. Psevdolvs Di me servant atque amant, nam haec mihi incus est: procudam égo hodie hinc multos dolos. Harpax Quid illic secum solus loquitur? Psevdolvs Quid ais tu, adulescens? Harpax Quid est? Psevdolvs Esne tu an non es ab illo milite Macedonio, servos eius qui hinc a nobis est mercatus mulierem, qui argenti ero meo lenoni quindecim dederat minas, quinque debet? Harpax Sum. sed ubi tu me novisti gentium aut vidisti aut conlocutus es? nam equidem Athenas antidhac numquam veni, neque te vidi ante hunc diem umquam oculis meis. Psevdolvs Quia videre inde esse; nam olim quom abiit, argento haec dies praestitutast, quoad referret nobis, neque dum rettulit. Harpax Immo adest. Psevdolvs Tun attulisti? Harpax Egomet. Psevdolvs Quid dubitas dare? Harpax Tibi ego dem? Psevdolvs Mihi hercle vero, qui res rationesque eri Ballionis curo, argentum accepto et quoi debet dato. Harpax Si quidem hercle etiam supremi promptas thensauros Iovis, tibi libellam argenti numquam credam. Psevdolvs Dum tu sternuas, res erit soluta. Harpax Vinctam potius sic servavero. Psevdolvs Vae tibi, tu inventus es vero, meam qui furcilles fidem. quasi mihi nón sescenta tanta soli soleant credier. Harpax Potest ut alii ita arbitrentur et ego ut ne credam tibi. Psevdolvs Quasi tu dicas me te velle argento circumducere. Harpax Immo vero quasi tu dicas quasique ego autem id suspicer. sed quid est tibi nomen? Psevdolvs Servos est huic lenoni Surus, eum esse me dicam. Surus sum. Harpax Surus? Psevdolvs Id est nomen mihi. Harpax Verba multa facimus. erus si tuos domi est, quin provocas, ut id agam quod missus huc sum, quidquid est nomen tibi? Psevdolvs Si intus esset, evocarem. verum si dare vis mihi, magis erit solutum, quasi ipsi dederis. Harpax At enim scin quid est? reddere hoc, non perdere erus me misit. nam certo scio, hoc febrim tibi esse, quia non licet huc inicere ungulas. ego, nisi ipsi Ballioni, nummum credam nemini. Psevdolvs At illic nunc negotiosust: res agitur apud iudicem. Harpax Di bene vortant. at ego quando eum esse censebo domi, rediero. tu epistulam hanc a me accipe atque illi dato. nam istic sumbolust inter erum meum et tuom de muliere. Psevdolvs Scio equidem: qui argentum adferret atque expressam imaginem suam huc ad nos, cum eo aiebat velle mitti mulierem. nam hic quoque exemplum reliquit eius. Harpax Omnem rem tenes. Psevdolvs Quid ego ni teneam? Harpax Dato istunc sumbolum ergo illi. Psevdolvs Licet. sed quid est tibi nomen? Harpax Harpax. Psevdolvs Apage te, Harpax, hau places; huc quidem hercle haud ibis intro, ne quid ἅρπαξ feceris. Harpax Hostis vivos rapere soleo ex acie: eo hoc nomen mihi est. Psevdolvs Pol te multo magis opinor vasa ahena ex aedibus. Harpax Non ita est. sed scin quid te oro, Sure? Psevdolvs Sciam si dixeris. Harpax Ego devortor extra portam huc in tabernam tertiam, apud anum illam doliarem, claudam crassam, Chrysidem. Psevdolvs Quid nunc vis? Harpax Inde ut me arcessas, erus tuos ubi venerit. Psevdolvs Tuo arbitratu, maxume. Harpax Nam ut lassus veni de via, me volo curare. Psevdolvs Sane sapis et consilium placet. sed vide sís ne in quaestione sis, quando arcessam, mihi. Harpax Quin ubi prandero, dabo operam somno. Psevdolvs Sane censeo. Harpax Numquid vis? Psevdolvs Dormitum ut abeas. Harpax Abeo.— Psevdolvs Atque audin, Harpage? iube sis te operiri: beatus éris, si consudaveris.