Passage
Plautus, Pseudolus 2.4
lat plautus phi016 perseus lat2
Calidorvs Dulcia atque amara apud te sum elocutus omnia: scis amorem, scis laborem, scis egestatem meam. Charinvs Commemini omnia: id tu modo, me quid vis facere, fac sciam. Calidorvs Charinvs Calidorvs Pseudolus mi ita imperavit, ut aliquem hominem strenuom benevolentem adducerem ad se. Charinvs Servas imperium probe; nám et amicum et benevolentem ducis. sed istic Pseudolus novos mihist. Calidorvs Nimium est mortalis graphicus, †heuretes mihi est. is mihi haec sese ecfecturum dixit quae dixi tibi. Psevdolvs Magnufice hominem compellabo. Calidorvs Quoia vox resonat? Psevdolvs Io, io te te, turanne, te te égo, qui imperitas Pseudolo, quaero, quoi ter trina tríplicia, tríbus modis tria gaudia, artibus tribus trís demeritas dem laetitias, de tribus fraude partas per malitiam et per dolum et fallaciam; in libello hoc obsignato ad te attuli pauxillulo. Calidorvs Illic homost. Charinvs Vt paratragoedat carnufex. Psevdolvs Confer gradum contra pariter, porge audacter ad salutem bracchium. Calidorvs Dic utrum Spemne an Salutem te salutem, Pseudole? Psevdolvs Immo utrumque. Charinvs Vtrumque, salve. sed quid actumst? Psevdolvs Quid times? Calidorvs Attuli hunc. Psevdolvs Quid, attulisti? Calidorvs Adduxi volui dicere. Psevdolvs Quis istic est? Calidorvs Charinus. Psevdolvs Euge. iam χάριν τούτῳ ποιοῦ. Charinvs Quin tu si quid opust, mi audacter imperas? Psevdolvs Tam gratiast. bene sit tibi, Charine. nolo tibi molestos esse nos. Charinvs Vos molestos mihi? molestumst mi id quidem. Psevdolvs Tum igitur mane. Calidorvs Quid istuc est? Psevdolvs Epistulam modo hanc íntercepi et sumbolum. Calidorvs Sumbolum? quem sumbolum? Psevdolvs Qui a milite allatust modo. eius servos qui hunc ferebat cum quinque argenti minis, tuam qui amicam hinc arcessebat, éi os sublevi modo. Calidorvs Quo modo? Psevdolvs Horum causa haec agitur spectatorum fabula: hi sciunt, qui hic adfuerunt; vobis post narravero. Calidorvs Quid nunc agimus? Psevdolvs Liberam hodie tuam amicam amplexabere. Calidorvs Egone? Psevdolvs Tu istic ipsus, inquam, si quidem hoc vivet caput; si modo mihi hominem invenietis propere. Charinvs Qua facie? Psevdolvs Malum, callidum, doctum, qui quando principium prehenderit, porro sua virtute teneat quid se facere oporteat; atque qui hic non visitatus saepe sit. Charinvs Si servos est, numquid refert? Psevdolvs Immo multo mavolo quam liberum. Charinvs Posse opinor me dare hominem tibi malum et doctum domo, qui a patre advenit Carysto nec dum exiit ex aedibus quoquam neque Athenas advenit umquam ante hesternum diem. Psevdolvs Bene iuvas. sed quinque inventis opus est argenti minis mutuis, quas hodie reddam: nam huius mihi debet pater. Charinvs Ego dabo, ne quaere aliunde. Psevdolvs O hominem opportunum mihi. etiam opust chlamyde et machaera et petaso. Charinvs Possum a me dare. Psevdolvs Di immortales, non Charinus míhi hic quidem, sed Copiast. sed istic servos, ex Carysto qui hic adest, ecquid sapit? Charinvs Hircum ab alis. Psevdolvs Manuleatam tunicam habere hominem addecet. ecquid is homo habet aceti in pectore? Charinvs Atque acidissumi. Psevdolvs Quid, si opus sít ut dulce promat indidem, ecquid habet? Charinvs Rogas? murrinam, passum, defrutum, mellam, mel quoivismodi; quin in corde instruere quondam coepit pantopolium. Psevdolvs Eugepae, lepide, Charine, meo me ludo lamberas. sed quid nomen esse dicam ego isti servo? Charinvs Simiae. Psevdolvs Scitne in re advorsa vorsari? Charinvs Turbo non aeque citust. Psevdolvs Ecquid argutust? Charinvs Malorum facinorum saepissime. Psevdolvs Quid cum manifesto tenetur? Charinvs Anguillast, elabitur. Psevdolvs Ecquid is homo scitust? Charinvs Plebi scitum non est scitius. Psevdolvs Probus homo est, ut praedicare te audio. Charinvs Immo si scias, ubi te aspexerit, narrabit ultro quid sese velis. sed quid es acturus? Psevdolvs Dicam. úbi hominem exornavero, subditivom fieri ego illum militis servom volo; sumbolum hunc ferat lenoni cum quinque argenti minis, mulierem ab lenone abducat: em tibi omnem fabulam. ceterum quo quicque pacto faciat, ipsi dixero. Calidorvs Quid nunc igitur stamus? Psevdolvs Hominem cum ornamentis omnibus exornatum adducite ad me iam ad trapezitam Aeschinum. sed properate. Calidorvs Prius illi erimus quam tu.— Psevdolvs Abite ergo ocius. quidquid incerti mi in animo prius aut ambiguom fuit, nunc liquet, nunc defaecatumst cor mihi; nunc perviumst: omnes ordine sub signis ducam legiones meas, avi sinistra, auspicio liquido atque ex mea sententia; confidentia est inimicos meos me posse perdere. nunc ibo ad forum atque onerabo meis praeceptis Simiam, quid agat, ne quid titubet, docte ut hanc ferat fallaciam. iam égo hoc ipsum oppidum expugnatum faxo erit lenonium.