Passage
Plautus, Pseudolus 3.2
lat plautus phi016 perseus lat2
Ballio Forum coquinum qui vocant, stulte vocant, nam non coquinum est, verum furinum est forum. nam ego si iuratus peiorem hominem quaererem coquom, non potui, quam hunc quem duco, ducere, multiloquom gloriosum insulsum inutilem. quin ob eam rem Orcus recipere ad se hunc noluit, ut esset hic qui mortuis cenam coquat; nam hic solus illis coquere quod placeat potest. Cocvs Si me arbitrabare isto pacto, ut praedicas, cur conducebas? Ballio Inopia: alius non erat. sed cur sedebas in foro, si eras coquos, tu solus praeter alios? Cocvs Ego dicam tibi: hominum vitio ego sum factus improbior coquos, non meopte ingenio. Ballio Qua istuc ratione? Cocvs Eloquar. quia enim, cum extemplo veniunt conductum coquom, nemo illum quaerit qui optimus et carissimust: illum conducunt potius qui vilissimust. hoc ego fui hodie solus obsessor fori. illi drachmissent miseri: me nemo potest minoris quisquam nummo ut surgam subigere. non ego item cenam condio ut alii coqui, qui mihi condita prata in patinis proferunt, boves quí convivas faciunt herbasque oggerunt, eas hérbas herbis aliis porro condiunt: indunt coriandrum, feniculum, alium, atrum holus, apponunt rumicem, brassicam, betam, blitum, eo láserpici libram pondo diluont, teritur sinapis scelera, quae illis qui terunt prius quám triverunt oculi ut extillent facit. ei homines cenas ubi coquont, cum condiunt, non condimentis condiunt, sed strigibus, vivis convivis intestina quae exedint. hoc hic quidem homines tam brevem vitam colunt, quom hasce herbas huius modi in suom alvom congerunt, formidulosas dictu, non essu modo. quas herbas pecudes non edunt, homines edunt. Ballio Quid tu? divinis condimentis utere, qui prorogare vitam possis hominibus, qui ea culpes condimenta? Cocvs Audacter dicito; nam vel ducenos annos poterunt vivere meas qui éssitabunt escas quas condivero. nam egó cocilendrum quando in patinas indidi aut cepolendrum aut maccidem aut secaptidem, eaepse sese fervefaciunt ilico. haec ad Neptuni pecudes condimenta sunt: terrestris pecudes cicimalindro condio, hapalocopide aut cataractria. Ballio At te Iuppiter dique omnes perdant cum condimentis tuis cumque tuis istis omnibus mendaciis. Cocvs Sine sis loqui me. Ballio Loquere, atque i in malam crucem. Cocvs Vbi omnes patinae fervont, omnis aperio: is odos dimissis manibus in caelum volat. Ballio Odos dimissis manibus? Cocvs Peccavi insciens. Ballio Quidum? Cocvs Dimissis pedibus volui dicere. eum odorem cenat Iuppiter cottidie. Ballio Si nusquam is coctum, quidnam cenat Iuppiter? Cocvs It incenatus cubitum. Ballio I in malam crucem. istacine causa tibi hodie nummum dabo? Cocvs Fateór equidem esse me coquom carissumum; verum pro pretio facio ut opera appareat mea quo conductus venio. Ballio Ad furandum quidem. Cocvs An tu invenire postulas quemquam coquom nisi miluinis aut aquilinis ungulis? Ballio An tu coquinatum te ire quoquam postulas, quin ibi constrictis ungulis cenam coquas? nunc adeo tu, qui meus es, iam edico tibi, ut nostra properes amoliri ómnia, tum ut huius oculos in oculis habeas tuis: quoquo hic spectabit, eo tu spectato simul; si quo hic gradietur, pariter progredimino; manum sí protollet, pariter proferto manum: suom sí quid sumet, id tu sinito sumere; si nostrum sumet, tu teneto altrinsecus. si iste ibit, ito, stabit, astato simul; si conquiniscet istic, conquiniscito. item his discipulis privos custodes dabo. Cocvs Habe módo bonum animum. Ballio Quaeso, qui possum, doce, bonum animum habere qui te ad me adducam domum? Cocvs Quia sorbitione faciam ego hodie te mea, item ut Medea Peliam concoxit senem, quem medicamento et suis venenis dicitur fecisse rursus ex sene adulescentulum, item ego te faciam. Ballio Eho, an etiam es veneficus? Cocvs Immo edepol vero hóminum servator. Ballio Ehem, quanti istuc unum me †coquinare perdoces? Cocvs Quid? Ballio Vt te servem, ne quid surripias mihi. Cocvs Si credis, nummo; si non, ne mina quidem. sed utrum tu amicis hodie an inimicis tuis daturus es cenam? Ballio Pol ego amicis scilicet. Cocvs Quin tuós inimicos potius quám amicos vocas? nam ego ita convivis cenam conditam dabo hodie atque ita suavi suavitate condiam: ut quisque quicque conditum gustaverit, ipsus sibi faciam ut digitos praerodat suos. Ballio Quaeso hercle, prius quam quoiquam convivae dabis, gustato tute prius et discipulis dato, ut praerodatis vostras furtificas manus. Cocvs Fortasse haec tu nunc mihi non credis quae loquor. Ballio Molestus ne sis, nimium tinnis; non taces? em illíc ego habito. íntro abi et cenam coque. propera. Pver Quin tu is accubitum, et convivas cedo, corrumpitur iam cena.— Ballio Em, subolem sis vide: iam hic quoque scelestus est, coqui sublingulo. profecto quid nunc primum caveam nescio, ita in aedibus sunt fures, praedo in proxumo est. nam mi hic vicinus apud forum paulo prius, pater Calidori, ópere edixit maxumo, ut mihi caverem a Pseudolo servo suo, ne fídem ei haberem. nam eum circum ire in hunc diem, ut me, si posset, muliere intervorteret; eum prómisisse firmiter dixit sibi, sese abducturum a me dolis Phoenicium. nunc ibo intro atque edicam familiaribus, profecto ne quis quicquam credat Pseudolo.—