Passage
Plautus, Pseudolus 4.1
lat plautus phi016 perseus lat2
Psevdolvs Si umquám quemquam di immórtales voluére esse auxilio ádiutum, tum me ét Calidorum sérvatum volunt ésse et lenonem éxtinctum, quom te ádiutorem génuerunt mihi tám doctum hominem atque ástutum. sed ubi íllic est? sumne ego homo ínsipiens, qui haec mécum egomet loquar sólus? dedit vérba mihi hercle, ut opínor: malus cúm malo stulte cávi. tum pól ego interii, homo si ílle abiit, neque hoc ópus quod volui hodie éfficiam. sed eccúm video verberéam statuam: ut it, út magnifice infert sese. ehem, te hércle ego circumspéctabam, nimis métuebam male, ne ábiisses. Simia Fuit meum ófficium ut facerém, fateor. Psevdolvs Vbi réstiteras? Simo Vbi míhi libitum est. Psevdolvs Istúc ego sátis scio. Simo Quor érgo quod scis mé rogas? Psevdolvs At hóc volo monére te. Simo Monéndus ne me moneas. Psevdolvs Nimis tándem ego aps te contémnor. Simo Quippe égo te ni contémnam, stratióticus homo qui clúear? Psevdolvs Iam hoc vólo quod occeptúmst agi. Simo Numquíd agere aliud mé vides? Psevdolvs ámbula ergó cito. Simo Immo ótiosé volo. Psevdolvs Haéc ea occásiost: dum ílle dormít, volo tú prior ut óccupes adire. Simo Quid próperas? placide, né time. ita ílle faxit Iúppiter, ut ílle palam ibidem ádsiet, quisquís illest, qui adest a mílite. numquam édepol erit illé potior Harpáx quam ego. habe animúm bonum: púlchre ego hanc éxplicatám tibi rém dabo. síc ego illúm dolis átque mendáciis ín timorém dabo mílitarem ádvenam, ípsus sese út neget ésse eum quí siet méque ut esse aútumet qui ípsus est. Psevdolvs Quí potest? Simo Occídis me, cum istúc rogitas. Psevdolvs O hóminem lepidum. Simo Té quoque etiám dolis átque mendáciis, quí magistér mihi es, ántidibo, út scias. Psevdolvs Iúppiter té mihi sérvet. Simo Immó mihi. séd vide, ornátus hic me satin cóndecet? Psevdolvs Optúme habet. Simo Esto. Psevdolvs Tantúm tibi boni di immórtales duint quántum tu tibi óptes; nam si éxoptem, quantúm dignus es tantúm dent, minus nihiló sit. néque ego hoc homine quémquam vidi mágis malum et máleficum. Simo Tun íd mihi? Psevdolvs Taceo. sed egó quae tibi bona dábo et faciam, si hanc sóbrie rem accurássis. Simo Potin út taceas? memorem ímmemorem facit quí monet quod memor méminit. teneo, ómnia in pectore cóndita sunt, meditáti sunt mihi dóli docte. Psevdolvs Probus ést hic homo. Simo Neque hic ést neque ego. Psevdolvs At vide né titubes. Simo Potin út taceas? Psevdolvs Ita mé di ament— Simo Ita nón facient: mera iám mendacia fúndes. Psevdolvs Vt ego ób tuam, Simia, pérfidiam te amo et métuo et magni fácio. Simo Ego istúc aliis dare cóndidici: mi optrúdere non potes pálpum. Psevdolvs Vt ego áccipiam te hodié lepide, ubi efféceris hoc opus, Simo Há ha hae. Psevdolvs Lepidó victu, vino, únguentis et intér pocula pulpámentis; ibidem úna aderit muliér lepida, tibi sávia super savía quae det. Simo Lepide áccipis me. Psevdolvs Immo si éfficies, tum fáxo magis id dícas. Simo Nisi effécero, cruciabíliter cárnifex me accipito. séd propera mihi mónstrare, ubi sit ós lenonis aédium. Psevdolvs Tertium hoc est. Simo St, tace, aedes hiscunt. Psevdolvs Credo, animo malest aedibus. Simo Quid iam? Psevdolvs Quia edepol ipsum lenonem evomunt. Simo Illicinest? Psevdolvs Illic ést. Simo Mala mercist Psevdolvs Illuc sis vide, ut transversus, non proversus cedit, quasi cancer solet.