Passage
Plautus, Pseudolus 4.6
lat plautus phi016 perseus lat2
Simo Viso quid rerum meus Vlixes egerit, iamne habeat signum ex arce Ballionia. Ballio O fortunate, cedo fortunatam manum, Simo. Simo Quíd est? Ballio Iam— Simo Quid iam? Ballio Nihil est quod metuas. Simo Quid est? venitne homo ad te? Ballio Non. Simo Quid est igitur boni? Ballio Minae viginti sanae et salvae sunt tibi, hodie quas aps te est instipulatus Pseudolus. Simo Velim quidem hercle. Ballio Róga me viginti minas, si ille hodie ílla sit potitus muliere sive eam tuo gnato hodie, ut promisit, dabit, omnibus modis tibi esse rem ut salvam scias; atque etiam habeto mulierem dono tibi. Simo Nullum periclumst, quod sciam, stipularier, ut concepisti verba: viginti minas dabin? Ballio Dabuntur. Simo Hoc quidem actumst hau male. Ballio Simo Ballio Simo Ballio Simo Quid est? quid non metuam ab eo? id audire expeto. Ballio Quia numquam abducet mulierem iam, nec potest, a me. meministin tibi me dudum dicere, eam véniisse militi Macedonio? Simo Memini. Ballio Em íllius servos húc ad me argentum attulit et obsignatum sumbolum, Simo Quid postea? Ballio Qui inter me atque illum militem convenerat: is secum abduxit mulierem hau multo prius. Simo Bonan fide istuc dicis? Ballio Vnde ea sit mihi? Simo Vide módo, ne illic sit contechnatus quippiam. Ballio Epistula atque imago me certum facit; quin illam in Sicyonem ex urbe abduxit modo. Simo Bene hercle factum. quid ego cesso Pseudolum facere ut det nomen ad molas coloniam? sed quis hic homo est chlamydatus? Ballio Non edepol scio, nisi ut observemus quó eat aut quam rem gerat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable