LOGOI

Passage

Plautus, Pseudolus 4.7

lat plautus phi016 perseus lat2

Harpax Malus ét nequam est homo quí nihili eri ímperium sui sérvos facit, nihilíst autem suom qui ófficium facere ímmemor est, nisi est ádmonitus. nam quí liberós ilicó se arbitrantur, ex cónspectu erí si suí se abdidérunt, lúxantur, lustrántur, comedunt quód habent, ei nomén diu sérvitutís ferunt. néc boni ingeni quícquam in is inest, nisi ut improbis se artibus teneant. † cum hís mihi néc locus nec sérmo convenít neque is úmquam nobilís fui. ego, ut mi ímperatumst, étsi abest, híc adesse erum árbitror. núnc ego illum metuo, quom hic nón adest, ne quom ádsiet métuam. ei rei operám dabo. nam ín taberna úsque adhuc, sí venirét Syrus, cui dedi sumbolum, mansi, uti iusserat: leno ubi esset domi, me aibat arcessere; vérum ubi is nón venit néc vocat, venio húc ultro, ut sciam, quíd rei sit, ne illíc homo me ludíficetur. neque quícquamst melius, quam út hoc pultém atque aliquem évocem hinc íntus. léno argentum hóc volo á me accipiat átque amittat múlierem mecúm simul. Ballio Heús tu. Simo Quid vis? Ballio Híc homo meus est. Simo Quídum? Ballio Quia praeda haec meast: scórtum quaerit, hábet argentum. iam ádmordere hunc míhi lubet. Simo Iamne íllum coméssurus és? Ballio Dum recéns est datór, dum calét, devorári decét iam. boní me virí pauperánt, improbi aúgent; popló strenuí, mi improbí usuí sunt. Simo Malúm quod tibí di dabúnt, sic sceléstus es. Harpax Me nunc commoror, quom has foris non ferio, ut sciam, sítne Ballió domi. Ballio Vénus mi haec bona dat, quom hós huc adigit lúcrifugas, damnícupidos, qui sé suamque aetatém bene curant, édunt, bibunt, scortántur: illi súnt alio ingenio átque tu, quí neque tibi bene ésse patere et íllis quibus est ínvides. Harpax Heús ubi estis vós? Ballio Hic quidem ad me récta habet rectám viam. Harpax Ballio bene ego ab hoc praedatus ibo; novi, bona scaevast mihi. Harpax Ecquis hoc áperit? Ballio Heus chlamydate, quid istic debetur tibi? Harpax Aedium dominum lenonem Ballionem quaerito. Ballio Quisquis es, adulescens, operam fac compendi quaerere. Harpax Quid iam? Ballio Quia tute ipsus ipsum praesens praesentem vides. Harpax Tune is es? Simo Chlamydate, cáve sis tibi a curvo infortunio atque in hunc intende digitum: hic leno est. Ballio At hic est vir bonus. sed, tu, bone vir, flagitare saepe clamore in foro, quom libella nusquamst, nisi quid leno hic subvenit tibi. Harpax Quin tu mecum fabulare? Ballio Fabulor. quid vis tibi? Harpax Argentum accipias. Ballio Iamdudum, si des, porrexi manum. Harpax Accipe: hic sunt quinque argenti lectae numeratae minae. hoc tibi erus me iussit ferre Polymachaeroplagides, quod deberet, atque ut mecum mitteres Phoenicium. Ballio Erus tuos— Harpax Ita dico. Ballio Miles— Harpax Ita loquor. Ballio Macedonius— Harpax Admodum, inquam. Ballio Te ad me misit Polymachaeroplagides? Harpax Vera memoras. Ballio Hoc argentum ut mihi dares? Harpax Si tu quidem es leno Ballio. Ballio Atque ut a me mulierem tu abduceres? Harpax Ita. Ballio Phoenicium esse dixit? Harpax Recte meministi. Ballio Mane. iam redeo ad te. Harpax At maturate propera, nam propero: vides iam diem multum esse. Ballio Video: hunc advocare etiam volo; mane modo istic, iam revertar ad te. quid nunc fit, Simo? quid agimus? manufesto hunc hominem teneo, qui argentum attulit. Simo Quidum? Ballio An nescis quae sit haec res? Simo Iuxta cum ignarissimis. Ballio Pseudolus tuos allegavit hunc, quasi a Macedonio milite esset. Simo Haben argentum ab homine? Ballio Rogitas quod vides? Simo Heus, memento ergo dimidium istinc mihi de praeda dare: commune istuc esse oportet. Ballio Quid, malum? id totum tuom est. Harpax Quam mox mi operam das? Ballio Tibi do equidem. quid nunc mi es auctor, Simo? Simo Exploratorem hunc faciamus ludos suppositicium, adeo donicum ipsus sese ludos fieri senserit. Ballio Sequere. quid ais? nempe tu illíus servos es? Harpax Planissume. Ballio Quanti te emit? Harpax Suarum in pugna virium victoria. nám ego eram domi imperator summus in patria mea. Ballio An etiam umquam ille expugnavit carcerem, patriam tuam? Harpax Contumeliam si dices, audies. Ballio Quotumo die ex Sicyone huc pervenisti? Harpax Altero ad meridie. Ballio Strenue mehercle iisti. Simo Quamvis pernix híc est homo: ubi suram aspicias, scias pósse eum—gerere crassas compedes. Ballio Quid ais? tune etiam cubitare solitus es in cunis puer? Simo Scilicet. Ballio Etiamne facere solitus es—scin quid loquar? Simo Scilicet solitum esse. Harpax Sanine estis? Ballio Quíd hoc quod te rogo? noctu in vigiliam quando ibat miles, quom tu ibas simul, conveniebatne in vaginam tuam machaera militis? Harpax I in malam crucem. Ballio Ire licebit tamen tibi hodie temperi. Harpax Quin tu mulierem mi emittis, aut redde argentum. Ballio Mane. Harpax Quid maneam? Ballio Chlamydem hanc commemora quanti conductast. Harpax Quid est? Simo Quid meret machaera? Harpax Elleborum hisce hóminibus opus ést. Ballio Eho. Harpax Mitte. Ballio Quid mercedis petasus hodie domino demeret? Harpax Quid domino? quid somniatis? mea quidem haec habeo omnia, meo peculio empta. Ballio Nempe quod fémina summa sustinent. Harpax Vncti hi sunt senes, fricari sese ex antiquo volunt. Ballio Responde, opsecro hercle, vero serio hoc quod te rogo: quid meres? quantillo argento te conduxit Pseudolus? Harpax Quis istic Pseudolust? Ballio Praeceptor tuos, qui te hanc fallaciam docuit, ut fallaciis hinc mulierem a me abduceres. Harpax Quem tu Pseudolum, quas tu mihi praedicas fallacias? quem égo hominem † nullius coloris novi. Ballio Non tu istinc abis? nihil est hodie hic sucophantis quaestus: proin tu Pseudolo nunties abduxisse alium praedam, qui occurrit prior Harpax. Harpax Is quidem edepol Harpax ego sum. Ballio Immo edepol esse vis. purus putus hic sucophanta est. Harpax Ego tibi argentum dedi et dudum, adveniens extemplo, sumbolum servo tuo, eri imágine obsignatam epistulam, hic ante ostium. Ballio Meo tu epistulam dedisti servo? quoi servo? Harpax Suro. Ballio Non confidit sycophanta hic nugis: meditatus malest. nam illam epistulam ipsus verus Harpax huc ad me attulit. Harpax Harpax ego vocor, ego servos sum Macedonis militis; ego nec sycophantiose quicquam ago nec malefice, neque istum Pseudolum mortalis qui sit novi neque scio. Simo Tu, nisi mirumst, leno, plane perdidisti mulierem. Ballio Edepol ne istuc magis magisque metuo, quom verba audio. mihi quoque edepol iamdudum ille Surus cor perfrigefacit, sumbolum qui ab hoc accepit. mira sunt ni Pseudolust. eho tu, qua facie fuit, dúdum quoi dedisti sumbolum? Harpax Rufus quidam, ventriosus, crassis suris, subniger, magno capite, acutis oculis, ore rubicundo, admodum magnis pedibus. Ballio Perdidisti, postquam dixisti pedes. Pseudolus fuit ipsus. actumst de me. iam morior, Simo. Harpax Hercle te hau sinam emoriri, nisi mi argentum redditur, viginti minae. Simo Atque etiam mihi aliae viginti minae. Ballio Auferen tu id praemium a me, quod promisi per iocum? Simo De improbis viris auferri praemium et praedam decet. Ballio Saltem Pseudolum mihi dedas. Simo Pseudolum ego dedam tibi? quid deliquit? dixin, ab eo tibi ut caveres, centiens? Ballio Perdidit me. Simo At me viginti modicis multavit minis. Ballio Quid nunc faciam? Harpax Si mi argentum dederis, te suspendito. Ballio Di te perdant. sequere sis me ergo hac ad fórum, ut solvam. Harpax Sequor. Simo Quid ego? Ballio Peregrinos absolvam, cras agam cum civibus. Pseudolus mihi centuriata hábuit capitis comitia, qui illum ad mé hodie adlegavit, mulierem qui abduceret. sequere tu. nunc ne expectetis, dum hac domum redeam via; ita res gestast: angiporta haec certum est consectarier. Harpax Si graderere tantum quantum loquere, iam esses ad forum.— Ballio Certumst mi hunc emortualem facere ex natali die.—

Provenance