Passage
Plautus, Pseudolus 5.2
lat plautus phi016 perseus lat2
Simo Vóx viri péssumi me éxciet foras. séd quid hoc? quó modo? quíd video ego? Psevdolvs Cúm corona ébrium Pseúdolum tuom. Simo Líbere hercle hóc quidem. séd vide statum. núm mea grátia pértimescít magis? cógito, saéviter blanditerne ádloquar. sed me hóc votat vim fácere nunc quód fero, sí qua in hoc spés sitast mihi. Psevdolvs Vír malus viro óptumo obviam it. Simo Dí te ament, Pseúdole. fú i in malám crucem. Psevdolvs Cur égo adflictor? Simo Quid tú, malum, in os igitúr mi ebrius inrúctas? Psevdolvs Mólliter síc tene mé, cave né cadam: non vídes me ut madide mádeam? Simo Quae ístaec audáciast, té sic intérdius cúm corolla ébrium incédere? Psevdolvs Lubet. Simo Quíd, lubet? pérgin ructáre in os mihi? Psevdolvs Suávis ructús mihi est. síc sine, Simo. Simo Credo équidem potesse té, scelus, Mássici móntis ubérrumos quáttuor frúctus ebíbere in hora úna. Psevdolvs Hiberna áddito. Simo Hau mále mones, sed díc tamen, únde onustám celocem ágere te praédicem? Psevdolvs Cúm tuo fílio pérpotaví modo. séd, Simo, ut probe táctus Ballio est! quaé tibi díxi, ut effécta reddidi! Simo Péssumus es homo. Psevdolvs Mulier haec facit. cúm tuo fílio líbera accubat. Simo ómnia, ut quícque egisti, órdine scio. Psevdolvs Quíd ergo dubitas dáre mi argentum? Simo Iús petis, fateór. tene. Psevdolvs át negabás daturum ésse te mihi. onera húnc hominem atque me cónsequere hac. Simo Egone ístum onerém? Psevdolvs Onerábis, scio. Simo Quid ego huíc homini faciám? satin ultro et argéntum aufert et me ínridet? Psevdolvs Vae víctis. Simo Vorte ergo úmerum. Psevdolvs Em. Simo Hóc ego numquam rátus sum fore me, út tibi fierem súpplex. heu heú heu. Psevdolvs Desine. Simo Dóleo. Psevdolvs Ni doléres tu, ego dolérem. Simo Quid? hoc aúferen, Pseudole mi, aps tuo ero? Psevdolvs Lubentíssimo corde atque ánimo. Simo Non aúdes, quaeso, aliquám partem mihi grátiam facere hinc árgenti? Psevdolvs Non: mé dices avidum ésse hominem nam hinc númquam eris nummo dívitior; neque té mei tergi mísereret, si hoc nón hodie ecfecíssem. Simo Erit úbi te ulciscar, sí vivo. Psevdolvs Quid mínitare? habeo térgum. Simo Age sáne igitur. Psevdolvs Redi. Simo Quíd redeam? Psevdolvs Redi módo: non eris decéptus. Simo Redeó. Psevdolvs Simul mecum i pótatum. Simo Egone éam? Psevdolvs Fac quod te iúbeo: si is, aút dimidium aut plús etiam faxo hínc feres. Simo Eo, duc mé quo vis. Psevdolvs Quid núnc? numquid íratus és aut mihi aút filió propter hás res, Simó? Simo Nil profécto. Psevdolvs I hac. Ballio Té sequor. quín vocas spéctatorés simul? Psevdolvs Hércle me isti haú solent vocáre, neque ergo ego ístos; vérum si vóltis adplaúdere atque ádprobare húnc gregem et fábulam, in crástinum vos vocábo.