LOGOI

Passage

Plautus, Rudens 1.4

lat plautus phi017 perseus lat2

Ampelisca Quid míhi meliust, quid mágis in remst, quam a córpore vitam ut sécludam? ita mále vivo atque ita míhi multae in pectóre sunt curae exánimales. ita rés se habent: vitae haú parco, perdidí spem qua me obléctabam. omnía iam circumcúrsavi atque omníbus latebris perréptavi quaerére conservam, vóce oculis auríbus ut pervestígarem. neque eam úsquam invenio néque quo eam neque quá quaeram consúltumst, neque quém rogitem respónsorem quemquam ínterea convénio, neque mágis solae terraé solae sunt quam haéc loca atque hae regiónes; neque sí vivit, eam víva umquam quin ínveniam desístam. Palaestra Quóianam vox míhi prope hic sonat? Ampelisca Pértimui, quis híc loquitur prope? Palaestra Spés bona, obsecro, súbventa mihi, éxime ex hóc miseram metu. Ampelisca Cérto vox múliebris aúris tetigít meas. Palaestra Múlier est, múliebris vóx mi ad aurís venit. num Ámpelisca óbsecro est? Ampelisca Tén, Palaestra, aúdio? Palaestra Quín voco, ut me aúdiat, nómine illám suo? Ámpelisca. Ampelisca Hém quis est? Palaestra Ego, Palaestra Ampelisca Díc ubi es? Palaestra Pól ego nunc ín malis plúrimis. Ampelisca Sócia sum, néc minor párs meast quam tua. séd videre éxpeto té. Palaestra Mihi es aémula. Ampelisca Cónsequamúr gradu vócem. ubi es? Palaestra Écce me. áccede ad me átque adi cóntra. Ampelisca Fit sédulo. Palaestra Cédo manum. Ampelisca Áccipe. Palaestra Díc, vivisne? óbsecro. Ampelisca Tú facis mé quidem ut vívere núnc velim, quóm mihi té licet tángere. ut víx mihi crédo ego hoc, té tenere. óbsecro, ampléctere, spés mea. ut me ómnium iám laborúm levas. Palaestra Óccupas praéloqui quaé mea orátiost. núnc abire hínc decet nós. Ampelisca Quo, amabo, íbimus? Palaestra Lítus hoc pérsequamúr. Ampelisca Sequor quó lubet. sícine hic cum úvida véste grassábimur? Palaestra Hóc quod est, íd necessárium est pérpeti. séd quid hoc, óbsecro, est? Ampelisca Quid? Palaestra Víden, amabo, fanum hóc? Ampelisca Vbi est? Palaestra Ad déxteram. Ampelisca Videó decorum dís locum vidérier. Palaestra Haud lónge abesse opórtet homines hínc, ita hic lepidúst locus. quísquis est deus, véneror ut nos éx hac aerumna éximat, míseras inopis aérumnosas út aliquo auxilio ádiuvet.

Provenance