Passage
Plautus, Rudens 2.1
lat plautus phi017 perseus lat2
Piscatores Omníbus modis qui paúperes sunt hómines miseri vívont, praesertim quibus nec quaestus est, nec didicere artem ullam: necessitate quidquid est domi id sat est habendum. nos iam de ornatu propemodum ut locupletes simus scitis: hisce hami atque haec harundines sunt nobis quaestu et cultu. ex urbe ad mare huc prodimus pabulatum: pro exercitu gymnastico et palaestrico hoc habemus; echinos, lopadas, ostreas, balanos captamus, conchas, marinam urticam, musculos, plagusias striatas; post id piscatum hamatilem et saxatilem aggredimur. cibum captamus e mari: si eventus non evenit neque quicquam captumst piscium, salsi lautique pure domum redimus clanculum, dormimus incenati. atque ut nunc valide fluctuat mare, nulla nobis spes est: nisi quid conclarum capsimus, incenati sumus profecto. nunc Venerem hanc veneremur bonam, ut nos lepide adiuerit hodie. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable