LOGOI

Passage

Plautus, Rudens 2.3

lat plautus phi017 perseus lat2

Ampelisca Intellego: hanc quae proxuma est víllam Veneris fano pulsare iussisti atque aquam rogare. Trachalio Cuia ad auris vox mi advolavit? Ampelisca Obsecro, quis hic loquitur? quém ego video? Trachalio Estne Ampelisca haec quae foras e fano egreditur? Ampelisca Estne hic Trachalio, quem conspicor, calator Plesidippi? Trachalio East. Ampelisca Is est. Trachalio, salve. Trachalio Salve, Ampelisca. quid agis tu? Ampelisca Aétatem haud malam male. Trachalio Melius ominare. Ampelisca Verum omnes sapientes decet conferre et fabulari. sed Plesidippus tuos erus ubi, amabo, est? Trachalio Heia vero, quasi non sit intus. Ampelisca Neque pol est neque huc quidem ullus venit. Trachalio Non venit? Ampelisca Vera praedicas. Trachalio Non est meum, Ampelisca. sed quam mox coctum est prandium? Ampelisca Quod prandium, obsecro te? Trachalio Nempe rém divinam facitis hic. Ampelisca Quid somnias, amabo? Trachalio Certe huc Labrax ad prandium vocavit Plesidippum erúm meum erus vestér. Ampelisca Pol haud miranda facta dicis: si deos decepit et homines, lenonum more fecit. Trachalio Non rem divinam facitis hic vos neque erus? Ampelisca Hariolare. Trachalio Quid tu agis hic igitur? Ampelisca Ex malis multis metuque summo capitalique ex periculo orbas auxilique opumque huc recepit ad se Veneria haec sacerdos me et Palaestram. Trachalio An hic Palaestrast, obsecro, erí mei amica? Ampelisca Certo. Trachalio Inest lepos in nuntio tuo mágnus, mea Ampelisca. sed istúc periclum perlubet quod fuerit vobis scire. Ampelisca Confracta est, mi Trachalio, hac nocte navis nobis. Trachalio Quid navis? quae istaec fabulast? Ampelisca Non audivisti, amabo, quo pacto leno clanculum nos hinc auferre voluit in Siciliam et quidquid domi fuit in navem imposivit? ea nunc perierunt omnia. Trachalio Oh, Neptune lepide, salve, nec te aleator nullus est sapientior; profecto nimis lépide iecisti bolum: periurum perdidisti. sed nunc ubi est leno Labrax? Ampelisca Periit potando, opinor. Neptunus magnis poculis hac nocte eum invitavit. Trachalio Credo hercle anancaeo datum quod biberet. ut ego amo te, mea Ampelisca, ut dulcis es, ut mulsa dicta dicis. sed tu et Palaestra quomodo salvae estis? Ampelisca Scibis faxo. de navi timidae ambae in scapham insiluimus, quia videmus ad saxa navem ferrier; properans exsolvi restim, dum illi timent; nos cum scapha tempestas dextrovorsum differt ab illis. itaque nos ventisque fluctibusque iactatae exemplis plurimis miserae perpetuam noctem; vix hodie ad litus pertulit nos ventus exanimatas. Trachalio Novi, Neptunus ita solet, quamvis fastidiosus aedilis est: si quae improbae sunt merces, iactat omnis. Ampelisca Vae capiti atque aetati tuae. Trachalio Tuo, mea Ampelisca. scivi lenonem facere hóc, quod fecit, saepe dixi; capillum promittam optimumst occipiamque hariolari. Ampelisca Cavistis ergo tu atque erus ne abiret, cum scibatis. Trachalio Quid faceret? Ampelisca Sí amabat, rogas, quid faceret? adservaret dies nóctesque, in custodia esset semper. verum ecastor ut multi fecit ita probe curavit Plesidippus. Trachalio Cur tu istuc dicis? Ampelisca Res palam est. Trachalio Scin tu? etiam qui it lavatum in balineas, cum ibi sedulo sua vestimenta servat, tamen surripiuntur, quippe qui quem illorum observet falsust; fur facile qui observat videt: custos qui fur sit nescit. sed duce me ad illam ubi est. Ampelisca I sane in Veneris fanum huc intro, sedentem flentemque opprimes. Trachalio Vt iam istuc mihi molestumst. sed quid flet? Ampelisca Ego dicam tibi: hoc sése excruciat animi, quia leno ademit cistulam ei, quam habebat ubique habebat qui suos parentis noscere possét: eam veretur ne perierit. Trachalio Vbinam ea fuit cistellula? Ampelisca Ibidem in navi. conclusit ipse in vidulum, ne copia esset eius, qui suos parentes nosceret. Trachalio O facinus impudicum, quam liberam esse oporteat servire postulare. Ampelisca Nunc eam cum navi scilicet abiisse pessum in altum. et aurum et argentum fuit lenonis omne ibidem. Trachalio Credo aliquem immersisse atque eum excepisse. Ampelisca Id misera maestast, sibi eorum evenisse inopiam. Trachalio Iam istoc magis usus factost, ut eam intro consolerque eam, ne sic se excruciet animi; nam multa praeter spem scio multis bona evenisse. Ampelisca At ego étiam, qui speraverint spem decepisse multos. Trachalio Ergo animus aequos optimum est aerumnae condimentum. ego eo intro, nisi quid vis.— Ampelisca Eas. ego quod mihi imperavit sacerdos, id faciam atque aquam hinc de proximo rogabo; nam extemplo, si verbis suis peterem, daturos dixit. neque digniorem censeo vidisse anum me quemquam, cui deos atque homines censeam bene facere magis decere. ut lepide, ut liberaliter, ut honeste atque haud gravate timidas egentes uvidas eiectas exanimatas accepit ad sese, haud secus quam si ex se simus natae; ut eapse sic succincta aquam calefactat, ut lavemus. nunc ne morae illi sim, petam hinc aquam, unde mi imperavit. heus ecquis in víllast? ecquis hoc recludit? ecquis prodit?

Provenance