Passage
Plautus, Rudens 2.6
lat plautus phi017 perseus lat2
Labrax Qui homo sese miserum et mendicum volet,† Neptuno credat sese atque aetatem suam: nam si quis cúm eo quid rei commiscuit, ad hoc exemplum amittit ornatum domum. edepol, Libertas, lepida es, quae numquam pedem voluisti in navem cum Hercule una imponere. sed ubi ille meus est hospes, qui me perdidit? atque eccum incedit. Charmides Quo malum properas, Labrax? nam equidem te nequeo consequi tam strenue. Labrax Vtinam te prius quam óculis vidissem meis, malo cruciatu in Sicilia perbiteres, quem propter hoc mihi optigit misero mali. Charmides Vtinam, quom in aedis me ad te adduxisti tuas, in carcere illo potius cubuissem die. deosque ímmortales quaeso, dum vivas uti omnes tui símiles hospites habeas tibi. Labrax Malam fortunam in aedis te adduxi meas. quid mihi scelesto tibi erat auscultatio, quidve hinc abitio quidve in navem inscensio? ubi perdidi etiam plus boni quam mihi fuit. Charmides Pol minime miror, navis si fractast tibi, scelus te ét sceleste parta quae vexit bona. Labrax Pessum dedisti me blandimentis tuis. Charmides Scelestiorem cenam cenavi tuam, quam quae Thyestae quondam aut posita est Tereo. Labrax Perii, animo male fit. contine quaeso caput. Charmides Pulmoneum edepol nimis velim vomitum vomas. Labrax Eheu, Palaestra atque Ampelisca, ubi estis nunc? Charmides Piscibus in alto, credo, praebent pabulum. Labrax Mendicitatem mi optulisti opera tua, dum tuis ausculto magnidicis mendaciis. Charmides Bonam est quod habeas gratiam merito mihi, qui te ex insulso salsum feci opera mea. Labrax Quin tu hinc is a me in maxumam malam crucem? Charmides Eas. easque res agebam commodum. Labrax Eheu, quis vivit me mortalis miserior? Charmides Ego multo tanto miserior quam tu, Labrax. Labrax Qui? Charmides Quia ego indignus sum, tu dignus qui sies. Labrax O scirpe, scirpe, laudo fortunas tuas, qui semper servas gloriam aritudinis. Charmides Equidem me ad velitationem exerceo, nam omnia corusca prae temore fabulor. Labrax Edepol, Neptune, es balineator frigidus: cum vestimentis postquam aps té abii, algeo. Charmides Ne thermipolium quidem ullum ínstruit, ita salsam praehibet potionem et frigidam. Labrax Vt fortunati sunt fabri ferrarii, qui apud carbones adsident: semper calent. Charmides Vtinam fortuna nunc anetina úterer, ut quom exiissem éx aqua, arerem tamen. Labrax Quid si aliquo ad ludos me pro manduco locem? Charmides Quapropter? Labrax Quia pol clare crepito dentibus. Charmides Iure optumo me élavisse árbitror. Labrax Qui? Charmides Qui una auderem tecum in navem ascendere, qui a fundamento mi usque movisti mare. Labrax Tibi auscultavi, tu promittebas mihi illi esse quaestum maximum meretricibus, ibi me conruere posse aiebas ditias. Charmides Iam postulabas te, impurata belua, totam Siciliam devoraturum insulam? Labrax Quaenam ballaena meum voravit vidulum, aurum atque argentum ubi omne compactum fuit? Charmides Eadem illa, credo, quae meum marsuppium, quod plenum argenti fuit in sacciperio. Labrax Eheu, redactus sum usque ad unam hanc tuniculam et ad hoc misellum pallium. perii oppido. Charmides Vel consociare mihi quidem tecum licet: aequas habemus partes. Labrax Saltem si mihi mulierculae essent salvae, spes aliquae forent. nunc si me adulescens Plesidippus viderit, quo ab arrabonem pro Palaestra acceperam, iam is exhibebit hic mihi negotium. Charmides Quid, stulte, ploras? tibi quidem edepol copiast, dum lingua vivet, qui rem solvas omnibus.