LOGOI

Passage

Plautus, Rudens 3.2

lat plautus phi017 perseus lat2

Trachalio Pró Cyrenenses populares, vostram ego imploro fidem, agricolae, accolae propinqui qui estis his regionibus, ferte opem inopiae atque exemplum pessumum pessum date. vindicate, ne impiorum potior sit pollentia quam innocentum, qui se scelere fieri nolunt nobiles. statuite exemplum impudenti, date pudori praemium, facite hic lege potius liceat quam vi victo vivere. currite huc in Veneris fanum, vostram iterum imploro fidem, qui prope hic adestis quique auditis clamorem meum, ferte suppetias qui Veneri Veneriaeque antistitae more antiquo in custodelam suom commiserunt caput, praetorquete iniuriae prius cóllum quam ad vos pervenat. Daemones Quid istuc est negoti? Trachalio Per ego haec genua te optestor, senex, quisquis es— Daemones Quin tu ergo omitte genua et quid sit mi expedi quod tumultues. Trachalio Teque oro et quaeso, si speras tibi hoc anno multum futurum sirpe et laserpicium eamque eventuram exagogam Capuam salvam et sospitem, atque ab lippitudine usque siccitas ut sit tibi, Daemones Trachalio ut te ne pigeat dare operam mihi quod te orabo, senex. Daemones At ego te per crura et talos tergumque obtestor tuom, ut, tibi ulmeam ni deesse speres virgidemiam et tibi eventuram hoc anno úberem messem mali, ut mi istuc dicas negoti quid sit, quod tumultues. Trachalio Qui lubet maledicere? equidem tibi bona optavi omnia. Daemones Bene equidem tibi dico, qui te digna ut eveniant precor. Trachalio Obsecro, hoc praevortere ergo. Daemones Quid negotist? Trachalio Mulieres duae innocentes intus hic sunt, tui indigentes auxili, quibus advorsum ius legesque ínsignite iniuria hic facta est fitque in Veneris fano; tum sacerdos Veneria indigne adflictatur. Daemones Quis homo est tanta confidentia, qui sacerdotem violare aúdet? sed eae mulieres quae sunt? aut quid is iniqui fit? Trachalio Si das operam, eloquar. Veneris signum sunt amplexae. nunc homo audacissimus eas deripere volt. eas ámbas esse oportet liberas. Daemones Quis istic est qui deos tam parvi pendit? paucis expedi. Trachalio Fraudis sceleris parricidi periuri plenissimus, legirupa impudens impurus inverecundissimus, uno verbo absolvam, lenost: quid illum porro praedicem? Daemones Edepol infortunio hominem praedicas donabilem. Trachalio Qui sacerdoti scelestus faucis interpresserit. Daemones At malo cum magno suo fecít hercle. ite istinc foras, Turbalio, Sparax. ubi estis? Trachalio I obsecro intro, subveni illis. Daemones Iterum haud imperabo. sequimini hac. Trachalio Age nunciam, iube oculos elidere, itidem ut sepiis faciunt coqui. Daemones Proripite hominem pedibus huc itidem quasi occisam suem.— Trachalio Audio tumultum. opinor, leno pugnis pectitur. nimis velim improbissimo homini malas edentaverint. sed eccas ipsae huc egrediuntur timidae e fano mulieres.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable