Passage
Plautus, Rudens 3.4
lat plautus phi017 perseus lat2
Daemones Éxi e fano, natum quantum est hominum sacrilegissime. vos in aram abite sessum. sed ubi sunt? Trachalio Huc respice. Daemones Optume, istuc volueramus. iube modo accedat prope. tun legirupionem hic nobis cum dis facere postulas? pugnum in os impinge. Labrax Iniqua haec patior cum pretio tuo. Daemones At etiam minitatur audax? Labrax Ius meum ereptum est mihi, meas mihi ancillas invito me eripis. Trachalio Cedo iudicem de senatu Cyrenensi quemvis opulentum virum, si tuas ésse oportet nive eas ésse oportet liberas nive in carcerem compingi te est aequom aetatemque ibi te usque habitare, donec totum carcerem contriveris. Labrax Non hodie isti rei auspicavi, ut cum furcifero fabuler. té ego appello. Daemones Cum istoc primum, qui te novit, disputa. Labrax Tecum ago. Trachalio At qui mecum agendumst. suntne illae ancillae tuae? Labrax Sunt. Trachalio Agedum ergo, tange utramvis digitulo minimo modo. Labrax Quid si attigero? Trachalio Extemplo hercle ego te follem pugilatorium faciam et pendentem incursabo pugnis, periurissime. Labrax Mihi non liceat meas ancillas Veneris de ara abducere? Daemones Non licet: est lex apud nos— Labrax Mihi cum vestris legibus nil quicquamst commerci. equidem istas iam ambas educam foras. tu, senex, si istas amas, huc arido argentost opus; si autem Veneri complacuerunt, habeat, si argentum dabit. Daemones Det tibi argentum? nunc adeo meam ut scias sententiam, occipito modo illís adferre vim ioculo pausillulum, ita ego te hinc ornatum amittam, tu ipsus te ut non noveris. vos adeo, ubi ego innuero vobis, ni ei caput exoculassitis, quasi murteta iunci, item ego vos virgis circumvinciam. Labrax Ví agis mecum. Trachalio Etiam vim †proportas, flagiti flagrantia? Labrax Tun, trifurcifer, mihi audes inclementer dicere? Trachalio Fateor, ego trifurcifer sum, tu es homo adprime probus: numqui minus hasce esse oportet liberas? Labrax Quid, liberas? Trachalio Atque eras tuas quidem hercle, atque ex germana Graecia; nam altera haec est nata Athenis ingenuis parentibus. Daemones Quid ego ex te audio? Trachalio Hanc Athenis esse natam liberam. Daemones Mea popularis, obsecro, haec est? Trachalio Non tu Cyrenensis es? Daemones Immo Athenis natus altusque educatusque Atticis. Trachalio Opsecro, defende cives tuas, senex. Daemones O filia mea, quom hanc video, mearum me absens miseriarum commones; trima quae periit mihi, iam tanta esset, si vivit, scio. Labrax Argentum ego pro istisce ambabus cuiae erant domino dedi; quid mea réfert, haec Athenis natae án Thebis sient, dum mihi recte servitutem serviant? Trachalio Itane, impudens? tune hic, feles virginalis, liberos parentibus sublectos habebis atque indigno quaestu conteres? nam húic alterae quae patria sit profecto nescio, nisi scio probiorem hanc esse, quam te, impuratissime. Labrax †Tuae istae sunt. Trachalio Contende ergo, uter sit tergo—verior: ni offerumentas habebis pluris in tergo tuo, quam ulla navis longa clavos, tum ego ero mendacissimus: postea aspicito meum, quando ego tuom inspectavero: ní erit tam sincerum, ut quivis dicat ampullarius optimum esse operi faciundo corium et sincerissimum, quid causae est quin virgis te usque ad saturitatem sauciem? quid illas spectas? quas si attigeris, oculos eripiam tibi. Labrax At qui, quia votas, utramque iam mecum abducam simul. Daemones Quid facies? Labrax Volcanum adducam, is Venerist adversarius. Trachalio Quo illic it? Labrax Heus, ecquis hic est? heus. Daemones Si attigeris ostium, iam hercle tibi messis in ore fiet mergis pugneis. Lorarivs Nullum habemus ignem, ficis victitamus aridis. Daemones Ego dabo ignem, siquidem in capite tuo conflandi copiast. Labrax Ibo hercle aliquo quaeritatum ígnem. Daemones Quid quom inveneris? Labrax Ignem magnum hic faciam. Daemones Quin † inhumanum exuras tibi? Labrax Immo hasce ambas hic in ara ut vivas comburam, id volo. Daemones Iam hercle ego te barba continuo arripiam, in ignem coniciam teque ambustulatum obiciam magnis avibus pabulum. quom coniecturam egomet mecum facio, haec illast simia, quae has hirundines ex nido volt eripere ingratiis, quod ego in somnis somniavi. Trachalio Scin quid tecum oro, senex? ut illas serves, vim defendas, dúm ego erum adduco meum. Daemones Quaere erum atque adduce. Trachalio At hic ne— Daemones Maximo malo suo, si attigerit sive occeptassit. Trachalio Cura. Daemones Curatumst, abi. Trachalio Hunc quoque adserva ipsum, ne quo abitat; nam promisimus carnufici aut talentum magnum aút hunc hodie sistere. Daemones Abi modo, ego dum hoc curabo recte. Trachalio Iam ego revenero.